Permalink
Cannot retrieve contributors at this time
DE VITA ET REBUS GESTIS Nobilissimi Illustrissimique PRINCIPIS, GUILIELMI | |
DUCIS NOVO-CASTRENSIS, COMMENTARII. | |
Ab Excellentissima PRINCIPE, MARGARETA Ipsius UXORE Sanctissima Conscripti. ET | |
Ex Anglico in Latinum conversi. | |
LONDINI, Excudebat T. M. MDCLXVIII. | |
EPIGRAMMA. | |
Cui magis addubitas sit fas adscribere Laudem? | |
DUX magis est dignus Laud, DVCISSA magis. | |
ALIUD. | |
HEROUM, pro Commeritis, extendere Famam | |
Anglica non potuit, Lingua Latina potest. | |
Academiae Cantabrigiensis Liber | |
Augustissimo Regi, CAROLO II. Britanniarum Monarchae Inclyto, MARGARETA | |
Novi-castelli Ducissa, Felicitatem, Victorias, Triumphos. | |
Place at Majestati vestrae, | |
La me jussit insignis Clementia Tua Subditorum nemini unquam difficilis | |
Gratia, Invictissime Rex, Me in Majestatem Tuam nullatenus peccaturam, si | |
Commentariolos hosce meos (in quibus sanctissime profiteor paene tot vera quot | |
verba contineri) Augustissimo Nomini Tuo ingenua devotione consecrare auderem. | |
In iis enim, ut potui fidelissime, breviter tamen recensui quae cum admiratione | |
Omnium gessit, quae invicta fidelitate pertulit Dominus meus ac Maritus | |
amantissimus, nunc Regio Tuo Favore Dux Novocastrensis: dum, nupero Bello | |
plusquam Civili, Regis Patriaeque sanctissimam Causam contra nefarios | |
Perduelles strenuissime propugnans, AEmulorum invidiam vicit, Amicorum fidem. | |
Virum dico Illum, Qui olim, dum adhuc Walliae Princeps esses, a Patre Tuo, | |
Regum sui saeculi Sapientissimo, Regendae Iuventuti Tuae praepositus fuit: Qui | |
in tristissimis etiam Temporibus, cum extrema undique timerent innocents, | |
semper Tibi fidem suam servavit illibatam: Quem singularis Tua Benignitas jam | |
tandem, post restitutam Britanniis Tuis Pacem, ad sublimem Dignitatem evexit. | |
Patere igitur, Rex Serenissime, ut de Hoc Viro tanto, tantumque Tuo, illud | |
addam; Ex omnibus Subditis Tuis neminem Illo aut verius defuncto CAROLO I. | |
ingemuisse, aut sincerius timuisse viventi CAROLO II. Eundemque in hanc vocem, | |
ad immortale Pietatis Exemplum, erumpere body etiam solere; Se pro | |
incolumitate Tua vitam suam, Fortunas, Posteros, Omnia lubentissime devoturum. | |
Et haec quidem Mihi justa Ratio (ut alias taceam) nuncupandi Tuae Majestati | |
hujus Donarii. | |
DEVM la Opt. Max. ardentissimis votis obtestor, ut quaecunque ad Imperii | |
gloriam aeternitatem faciant, in Sacratissimum Tuum Caput perpetuo accumulare | |
dignetur. Vale, Rex Potentissime, Vive non Armis quam virtute securior. | |
D. GUILIELMO DUCI NOVO-CASTRENSI. | |
Mi Domine Nobilissime, | |
DUo mihi praecipue fuerunt in Votis, ex quo tempore Conjugio Tuo me beasti: | |
Primum, ut Fidem meam Amorem Clementiae Tuae probarem: qua in re Tuam | |
Humanitatem appello: Deinde, ut, Divina adspirante Gratia, Res gestas Tuas | |
Conatus egregios, in procurando Regis Patriae Tuae bono, fideli dilucida | |
Narratione posteris traderem; imo AEternitati consecrarem. Hunc in finem, palam | |
profiteor me usam esse optimis verissimisque Observatis Secretarii Tui, | |
antiquae Fidei Virtutis viri, Ioannis Rollestoni, Tuisque ipsius dictatis. His | |
adjuta, Historiam Vitae Tuae composui. Quam quidem, cum omnem dedi operam ut | |
illustris fieret, obscuravit aliquatenus Clementiae Tuae mandatum. Nempe ut ea, | |
quae ad Hominis cujusvis aut Familiae dedecus pertinent, quanquam tua summa cum | |
laud conjuncta essent, tacita praeterirem. Voluntati Tuae morem gessi, studui | |
satisfacere Clementiae Tuae: coque libentius, quod sciam hanc Animi Tui | |
Generositatem, tam in celandis Inimicorum Vitiis, quam in Amicorum Virtutibus | |
praedicandis, omni Honore dignissimam. Enimvero, mi Domine, aut multum fallor, | |
aut Nemo hominum Teipso plures unquam Amicos, plures Inimicos habuit. Alteris | |
fortunam, alteris meliorem mentem precor. Neque illud mirandum, Te Virum in | |
excelso loco positum Invidia peti, cum Haec Foemina non sit immunis. Scripta | |
scilicet Mea vexant petulantes improbae Linguae: Genuina esse, mihi propria, | |
negant. Quasi Ego alieni Ingenii Gloriam in me transferrem. Been meminit | |
Clementia Tua, Libros a Me primum in lucem editos subiisse hanc plurimorum | |
Censuram, non esse Illos a Me, sed a nescio quo alio Autore conscriptos, meoque | |
Nomine impressos. Hinc nata est illa tua Nobilis Epistola, uni praefixa | |
Volumini, qua per Hon. tuum testaris, Scripta omnia, meo Nomine insignita, vere | |
esse Mea. Ego vero non dissimulavi, Me omnia, quae didici, ex Te, Te, inquam, | |
ipso didicisse. Tu Dominus, atque idem unicus Doctor meus. Tu mihi, quaecunque | |
sagaci Ingenio experientia longa assecutus es, candid impertiisti. Ea eram | |
aetate, cum primum Clementia Tua me Uxorem duxit, ut mihi Rerum natura parum in | |
notuerit. Sed Deo visum est, a Natalibus mihi Ingenium indere Poeticum | |
Philosophicum. Nam ante annum duodecimum Libellos id genus aliquot confeci: | |
quibus accurata Methodus (fateor) lima defuit; ideoque nee lucem far | |
potuerunt. Quum autem Cogitara ista, mihi scripta atque edita supra captum meum | |
esse dictitarent Lectores; Ii in iisdem scriptis eruditionem desiderabant, | |
simul aiebant me ornasse meipsam plumis Academicis. En absurda malevolorum | |
judicia! Non diffiteor, Domine mi, meam in Artibus ac Scientiis imperitiam: | |
unde minus apt Animi mei sententiam in Scriptis meis prioribus declaravi. At | |
vero post exoptatissimum in solum natale Reditum, inter amoeni ruris otia, | |
Animum ad Philosophorum Libros adjunxi, ut illos Terminos Voces Artis in | |
Scholis usurpatas (quas ante parum intellexeram, ex conjectura, contextus open, | |
descripseram) plenius ediscerem. Itaque Lectoribus meis incredibile videbatur, | |
foeminam, in re Scholastica, tantum profecisse. * Quid multa? Hanc iniquorum | |
Judicum morositatem non moror: Nec adeo Mihi displicent mea Scripta, ut in | |
Ignem conjiciam. Nimirum, non sum nescia, optime cogitata, dicta, scripta, | |
facta etiam ipsa pulcherrima apud hoc saeculum vilescere. Scripta autem, Meum | |
praeferentia Nomen, mea esse, nec al^us cujusquam Autoris, Testis est | |
Excellentia Tua, testes sunt Domestici mei. Qui ad manum mihi adstant plane | |
sciunt, Me, nemine adjuvante, ex intimis Animi recessibus protulisse, quae | |
chartis illevi, statim perferenda dedi ad Librarios, ut nitidius | |
exscriberentur, atque ita mandarentur Typis. Inter Exscriptores istos, agnosco | |
nonnullos Orthographiae ignaros: inde multa irrepserunt errata in impressos | |
Codices. Neque enim vacavit Mihi, istis Temporibus, nec potui, medicinam | |
erratis adhibere: quae Lector aequus ac eruditus (uti spero) facile condonabit | |
corriget; Rerum potius, quam Verborum curiosus. Fui equidem, a teneris annis, | |
Bonarum Literarum, ac Otii Liberalis amans: ex quo me Consortis Tuae honore | |
dignata est Clementia Tua, Publico ferme abstinui. Peregre quidem Vixi, ante | |
post Conjugium; nonnunquam coetibus adsum Tuo jussu; paucis tamen familiariter | |
nota. Proinde caveant Censores mei, no de Hac Foemina quidquam temere | |
pronuntient. Me vero non multum movent aliorum censurae. Nolo vulgi encomia. | |
Oculi aegri splendorem non patiuntur. Virtutis Invidia comes. Haec apud Me | |
saepius revolvo: Tibi (Vir maxim) satis cognita. Cujus egregie Gesta, aeque ac | |
Mea qualiacunque Scripta, Lividorum vitio haud dubie deterentur. Tua Gesta | |
fuerunt in Campo; Mea Scripta in Musaeo: Tua, ante ora Militum Tuorum; Mea, in | |
conspectu Ancillarum. Sed finio. Deus ille Opt. Max. qui per tot Rerum | |
discrimina Clementiam Tuam, Me etiam, Salvam praestitit, Nos porro servabit | |
incolumes; Famamque nostram illibatam (pro summa sua Misericordia) serae | |
Posteritati propagabit. | |
Ita Vovet, Clementiae Vestrae Vxor Conjunctissima, | |
MARGARETA N. C: | |
PRAEFATIO. | |
QVum primum mihi institutum est Historiam scriber, Imperitiae meae been | |
Conscia, petii, ut per Dominum meum liceret in auxilium assumere disertum | |
aliquem Virum, reique Historicae expertum. Sed frustra. Noluit enim Clementia | |
ejus id mihi concedere, aiens, Me nullum unquam Adjutorem in caeteris meis | |
scriptis, habuisse; nec in Historia de Vita Ipsius habituram, nisi Illum | |
Secretarium; e quibus discerem res ejus praecipuas, ad Tempus usque quo me | |
Conjugem adscivit. At vero, inquam, Historia sic deficiet: Respondet Ille; | |
Veritatem deficere non posse. Rursum Ego; Rhetorica ornatur Veritas. Sed | |
saepius, inquit, Falsitas. Ita manus dedi, excitata maritali imperio, accinxi | |
me ad condendam summi Viri Historiam; tenui quidem stylo meo, sine verborum | |
slosculis, nullo exquisito ordine, sed Fide plurima: sciens Actiones Domini mei | |
tam illustres per se esse, ut non opus sit iis a cujusquam Eloquentia aut Art | |
splendorem mutuare. | |
Non me latet, Eruditos homines plurima tradidisse de Art Historica; atque | |
illos aegre laturos puto, praecepta sua negligi: Alios esse scio, quos | |
elegantia Sermonis, accurata Methodus in Historiarum scriptoribus vehementer | |
delectant; nec non, Politicae quaedam Observationes, Orationes perpolitae. Esse | |
alios credo quorum palato maxim sapiant proeliorum obsidionum mirae | |
descriptiones, consiliorum stratagematum longae ambages. Non licet Nobis esse | |
tam disertis ingeniosis. Summa rerum fastigia sequimur: Sine fuco fallaciis, | |
quae gesta sunt exponimus: Lectori judicium suum relinquimus: Cuncta Veritati, | |
nihil odio damus. Atque est illa, mea sententia, maxima Historiarum Virtus, | |
Veritas. | |
Inter omnes autem Historias, particularis ista de aliquo insigni Bello, aut | |
illustri Viro, mihi videtur praeferenda. Quales sunt admirabiles illi Caesaris | |
Commentarii. Eos ego lunge sequor. Ille scripsit Res a se gestas: Ego Res | |
Domini mei, partim mihi notas, partim ex Ipsius ore acceptas. | |
Sed quis ferat Foeminam Bella Proelia narrantem? Non dicam nunc memorabilia | |
foeminarum facinora, quae literarum monumentis consignata sunt: id tantum | |
affirmo, me optime paratam ad hanc Scriptionem accessisse, gnaram personarum, | |
locorum, rerum; ab Illo Hero instructam, qui magna Belli pars fuit: ideoque | |
spero me laudatam fore, aut certe excusatam. | |
Opus hoc in quatuor parts distributum est. Prima continet res praecipue | |
bellicas: Secunda, quae in exilio contigere: Domini mei quasi characterem, | |
habet Tertia: Dicta ejus, Observata quaedam melioris Notae, Quarta. Haec omnia, | |
quae his accessere, posteritati grata fore non dubitamus. | |
Amplior multo fuisset Liber iste, si suis Locis inseruissem amicas Regum | |
literas ad Dominum meum: Si prudentes Ipsius Declarationes: si graves | |
Inimicorum injurias: Si pellucida partis adversae mendacia memorassem. Sed | |
nolui legentibus taedio esse; quorum benevolentiam peto; quibus omnem opto | |
felicitatem. | |
Nobilislimi Illustrissimi{que} Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVOCASTRENSIS, | |
VITA. LIBER PRIMUS. | |
QUandoquidem praecipuum mihi in hoc opere consilium est, Nobilissimi Domini | |
mei ac Mariti, Guilielmi, Ducis Novocastrensis, Vitam, cum rebus ab ipso | |
praeclare gestis, ad Posteros transmittere: eo me munere defuncturam spondeo | |
tanta cum brevitate, perspicuitate, veritate, quam fas sit a fido nec partibus | |
usquam favente Historico expectari. Nam nec affirmare sustineo, de quibus | |
dubito: nec subducere quae compertissma accepi. | |
Historiam Generis ejus, quod perantiquum sane ac inter nobiliores etiam | |
familias illustre fuit, Faecialibus nostris (quorum id magis proprium munus | |
est) retexendam enarrandam{que} relinquo: de eo nonnihil, sub finem hujus | |
operis, dictura. Interea tamen de Majorum proximis hic paucula praelibabo, quae | |
ad conciliandam infra dicendis lucem haud parum facere videantur. | |
Avi huic tanto viro fuere, ex paterna stirpe, Guilielmus Cavendicius, Eques | |
auratus, idem{que} Consiliarius, Camerae{que} Thesaurarius duobus Regibus, | |
Henrico scilicet VIII. Edvardo VI. deinde{que} Mariae etiam Reginae: ex materna | |
vero Cuthbertus, Dominus Ogle, Baro perantiquus, generis{que} ac virtutum | |
auctoritate conspicuus. | |
Patrem habuit Carolum Cavendicium, ex dicti Guilielmi siliis natu minimum, | |
Equitis aurati dignitate pariter ornatum: cui liberorum summa suere tres silii, | |
inter quos media nascendi sors Domino meo obtigit. Elato, dum adhuc infans | |
esset, primogenito; secundus, Dominus nempe meus, ad demortui titulum | |
caetera{que} primogeniturae privilegia jure haereditario successit. Supererant | |
ita{que} duo tantum fratres; quorum senior, de nomine Avi, Guilielmus | |
vocabatur; Carolus vero juniori nomen fuit paternum. | |
Educabantur autem hi duo Fratres, a prima us{que} pueritia, apud nobilissimum | |
illud conjugum par, Gilbertum, Salopiae Comitem, Mariam, eorum amitam. Diu enim | |
intercesserat inter Comitem illum Carolum{que} Cavendicium, Domini mei Patrem, | |
integra inviolata{que} amicitia. Quae originem duxit non solum ex duplici | |
utrius{que} stemmatis affinitate (dicta quip Maria, Caroli patris soror, | |
Gilberto Salopiae Comiti, nupsit: Georgius, Comes item Salopiae illius{que} | |
Gilberti pater, uxorem duxit Caroli matrem) verum exinde etiam, quod Carolus | |
Gilbertus, dum essent adhuc pueri, iisdem in aedibus simul ad humanitatem | |
instructi, postea{que} gemellorum instar adolescentes, in oras una | |
transmarinas, ut mores hominum multorum viderent urbes, peregrinati fuissent. | |
Ex quo tam diuturno convictu consortio{que} tanta animorum utrin{que} | |
accendebatur benevolentia, ut alterius anima in pectore alterius ad mortem | |
us{que} haerere videretur. Imo ultra mortem aliquandiu. Extincto quip | |
Gilberto, languere mox coepit Carolus, veluti{que} tam charo capiti superesse | |
non sustinens, intra unius anni curriculum ipse quo{que} fatis concessit. | |
Verum ad Domini mei Educationem ut revertar; ipsum tanto cum amore ac | |
indulgentia prosequebantur tum Parents, tum modo memorati Educatores; ut | |
pueritiam necdum egresso gratificari studerent usu eorum, quae teneram ejus | |
aetatem cum primis oblectarent: eo sane laudandi, quod nobile pectus ea | |
servitute non opprimerent, qua pleri{que} aut odium rerum bonarum contrahunt, | |
aut nimis humilibus assuefiunt. Exacto jam aetatis suae anno decimo sexto, | |
la insignibus Equitis Balnei, antiqui juxta ac honoratissimi ordinis apud | |
nostrates, decoratus fuit, quo tempore Henricus Princeps, Regis Iacobi | |
primogenitus, Walliae Princeps summa solennitate creabatur. Post paucos inde | |
menses, peregre profectus est, comitatu nobilissimi eruditissimi{que} viri, | |
Domini Henrici Wotton, quem serenissimus Rex Iacobus Oratorem Extraordinarium | |
tunc temporis legavit ad Sabaudie Ducem: qui Dominum erga meum ita animatus | |
fuit, ut ipsum quoties convivia celebrabat, in sibi proxima sede ad mensam, | |
honoris caussa, collocare dignaretur; in Angliam cum Oratore, jam tum rediturum | |
in aula sua detinere conaretur, permagnis domi militiae{que} honorum promissis. | |
Sed Orator, qui juvenis curam tutelam susceperat, eum post se relinquere | |
noluit, inconsultis super ea re Parentibus: qua ratione Dux permotus, discessui | |
tandem annuit; no discederet indonatus, ipsum equo Hispanico, cum ephippio | |
Phrygio, magni{que} pretii gemma, ex multis Adamantibus auro infixis, insigni | |
artificio confecta, ornavit. | |
Paucos intra menses post reditum juvenis in Angliam, Gilbertus, Salopiae | |
Comes, ex humanis demigravit; condito sub vitae finem testamento, cujus | |
Executorem Dominum meum constituit, annum aetatis suae vicesimum secundum eo | |
tempore agentem. Et intra ejusdem anni spatium decessit quo{que} Pater, Carolus | |
nempe Cavendicius, ut supra memoratum. Matter autem, suavissimo viri consortio | |
jam destituta, nec ullius alterius solatii capax, nisi quod ex filiorum | |
felicitate, ac spe nepotum, languenti moerore animo suboriretur; hortatibus | |
seniorem aggressa est, ut thalami sociam sibi mature compararet. Cui tempestivo | |
uti{que} consilio is prompt auscultans, delectum{que} haud minus materno ex | |
suffragio, quam coeco amoris instinctu faciens; virginem sibi in uxorem | |
accepit, Guilielmi Basset de Blore in agro Staffordiensi, Armigeri, ex nobili | |
perantiqua stirpe oriundi, unicam filiam ac haeredem, cujus perampla dote | |
(quemadmodum infra dicetur) facultates suas quamplurimum auxit. Peracto hujus | |
matrimonii foedere, ruri ut plurimum degebat; nullas alias sibi quaerens | |
voluptates, nisi quas exceptorum mensa lare hospitum charismata, benevolentia | |
vicinorum, asfinium consuetudo, ferarum venatio, alia{que} id genus honesta | |
oblectamenta suppeditarent: nec Londinum invisebat, nisi rarenter; idque | |
potissimum, ut Regni obsequium praestaret. | |
Sub illud tempus, beatissimae memoriae Rex Iacobus, Dominum meum ad altiorem | |
dignitatis gradum evehere certus, ipsum Mansfeldiae Vicecomitem Baronem de | |
Bolsover creavit: paulo{que} post mortem Jacobi, Carolus etiam I. (cujus nomen | |
inter optimos Reges in aeternum celebrabitur) eundem Custodem saltus de | |
Sherewood constituit, militiae in Comitatu Nottinghamiensi praefecit. Nec ea | |
benignitate contentus, Matrem ejus quo{que} Catharinam (extincta jam Iana, | |
altera e filiabus Domini Ogle, Salopiae Comitissa) paterno la, Baroniae | |
nimirum de Ogle, merito jure restituit. Qui honos, una cum amplissima | |
haereditate fundorum in Northumbria, annuis proventibus ad tria millia librarum | |
Sterlingarum assurgentium, postea in Dominum meum, ejus{que} haeredes | |
generals, de jure rediit. | |
Eo etiam tempore, regiae Majestati insuper placuit, Militiae in Provincia | |
Darbiensi praefecturam Domino meo ( Guilielmo, Devoniae Comite, ejusque | |
consobrino, qui eum honorem diu gesserat, e vivis jam tum la) defer. Quo | |
munere quum per longam annorum seriem summa cum laud perfunctus fuisset, idem | |
in manus Guilielmi, dicti Comitis filii successoris, qui body vivit floretque, | |
ultro transtulit: ea resignatione indicans, istam se provinciam primo | |
suscepisse, tamque diu sustinuisse, nulla alia de causa, nisi ut alii omnes ab | |
ea dignitate secluderentur, donec Guilielmus junior ad aetatem tanto muneri | |
parem pervenisset. | |
In his vero, ut omnibus aliis muneribus ad Rempubl. spectantibus, illud | |
potissimum sibi proposuit, totoque pectore egit; ut Regia jura nusquam non | |
sarta tecta conservaret; ut commissas suae curae provincias armis omnique alio | |
apparatu militari instrueret; utque justiciam unicuique ex aequo ac bono | |
administraret. Nec ullum mihi vel ex infima plebe dabitis, cujus petitioni | |
faciles non praebuit aures; quemve ad se seu relevationis, seu justitiae ergo | |
accedentem, voti non compotem dimisit. | |
Effluxerat haud multum temporis, ex quo praefectus militiae in Comitatu | |
Nottinghamiae factus fuisset, quum per intervalla celebratis jussu ejus | |
armilustriis, illic reperiebatur tantus armorum telorum{que} defectus, ut, ad | |
eum supplendum, Regi, de sententia Concilii sui secretioris, visum, pecunias | |
incolis imperare. Quo edicto, ex aequo aestimatis singulorum facultatibus, in | |
eum finem colligebantur nummorum quingentae plus minus librae Sterlingae: ex | |
Propraefectis tres seligebantur, qui pecuniam coemendis armis impenderent, | |
atque tum receptorum, tum impensarum rationem denique redderent. Hoc rite | |
facto, Dominus meus Clerico pacis in eo Comitatu imperavit, ut summam rationum | |
membranis publica inter acta primum inscriberet, deindeque in proximo | |
Irenarcharum conventu publico divulgaret: hocque, ut populo clare innotesceret, | |
quam commode, quam juste erogatum fuisset istud leve vectigal. Quo facto regii | |
edicti aequitatem atque prudentiam palam demonstrabat, sibique conciliabat | |
summam populi benevolentiam. Intra paucos inde annos, clementissimus Rex, | |
Carolus I. in Domini mei fidem erga se in omnibus praestitam, nec non | |
Reipublicae causa been navatam operam gratiose respiciens; eum Novicastri | |
Comitem, Baronem de Bothal Heple creare dignitus est. Quas novas dignitates is | |
ita vicissim ornabat virtutum suarum splendore, ut deinceps, anno scilicet | |
1638. ab eodem Rege in aulam vocatus fuit: ibique non solum Principis Walliae | |
juventutis Rector constitutus, sed in Consiliariorum praeterea secretiorum | |
numerum adscriptus. Quibus quidem muniis quo melius sinceriusque vacaret, omnem | |
aliorum negotiorum solicitudinem, imo omnem suarum etiam fortunarum rei{que} | |
familiaris curam (quod ei damno haud exiguo cessit) prorsus abjecit: nil sibi | |
antiquius ducens, quam Domino suo summa cum diligentia ac integritate | |
inservire, se sua{que} devovere mandatis illius honest exequendis. | |
Vix triennium permanserat in hac tranquilla vitae condition, cum Scotorum | |
pleri{que} in Principem furiis quibusdam incitati, discordiis{que} civilibus | |
omnia perturbare ac permiscere gestientes, bellum nefarium moliuntur. Rex vero, | |
ut mature tam funestos motus reprimeret, rebels ad obsequium vi redigeret, | |
exercitum conscribere compulsus. Sed deerat argentum, regio aerario tunc | |
temporis plane exhausto. Necessum itaque habuit, subsidii nonnihil petere a | |
fidelibus subditis, eis potissimum, qui nobilitate ac divitiis eminebant. Inter | |
quos Dominus meus haud minus december millibus librarum Sterlingarum monetae | |
Anglicanae Regi mutuo dedit: nec eo contentus auxilio, Equitum insuper turmam, | |
quae ex centum viginti militibus ac generosis constabat, ad militiam | |
contraxit;, sic jubente Rege, Berwicum us{que} (ultimum Angliae, munitissimum | |
totius Britanniae oppidum) duxit. Ubi regiae Majestati placuit, istam Nobilium | |
turmam sui favoris charactere adeo prae caeteris insignire, ut eandem ex sui | |
tantum ipsius imperio regi, nec ab ullo alio e ducibus dependere, se velle | |
palam declaraverit. Cujus rei ratio talis erat. | |
Comparatis jam, justa{que} armatura commeatu instructis suorum legionibus, | |
haud mora Rex edicit, ut omnis Equitatus propere in Scotiam contra perduelles | |
progrederetur: locum{que} simul designat, ubi copiae, in itinere uti{que} | |
sparsim ducendae, in unum rursus coirent. Quo cum convenissent, Dominus meus | |
unum e suis Guilielmum Carnaby, Equitem Auratum. | |
, virum Equestris ordinis, misit ad summum Equitatus Ducem, ut ab eo civiliter | |
quaereret, quonam in loco, caeteras inter turmas, sibi cum suis reliquum | |
itineris conficiendum vellet: responsum excepit, proxime post turmas sub Ducum | |
praecipuis militantes. Quod aegre ferens Dominus meus, sibi{que} id honoris | |
jure deberi existimans, ut in front potius quam tergo exercitus collocaretur; | |
Praefecto renunciabat, se sub Principis vexillo militare, ideo{que} iniquum | |
fore, si alicui nisi superioris census postponeretur. Nolebat autem Praefectus | |
a sua sententia recedere; Dominus meus, suspensa in aliud tempus injuriae hujus | |
vindicta, signo{que} Principis lanceae sui Domini Gray, Baronis Gray fratris. | |
vexilliferi mox detracto, illius voluntati parebat: rem sibi minoris fore | |
dedecoris secum reputans, si cum complicato vexillo aliquantisper maneret, quam | |
si Principis, ac Domini sui dignitatem ab ullo violari diminuive pateretur. | |
Caeterum, absoluta utcun{que} isthac expeditione, omni{que} equitatu in regia | |
castra recepto, Praefectus suam querelam super ea re detulit ad Regem: qui, | |
probe intellecta dissidii causa, tantum aberat a denunciando aliquid grave in | |
Domini mei caput, ut e contra ipsius prudentiam impense laudaverit, | |
ulterioris{que} honoris gratia coram statuerit, ut inposterum isthaec turma a | |
nemine regeretur, nisi a seipso. Ex eo ita{que} tempore in exercitu Dominus | |
meus permansit, Regis tantum imperio obnoxius: postquam Scoti rebels ad | |
debitam regiae Majestati obedientiam redacti fuissent, honorifice ad suum | |
munus, Principis nempe regimen, reversus est. | |
Eo etiam tempore regius exauctorabatur exercitus. Dominus vero meus, memoriam | |
renovans modo dictae injuriae sibi ab Equitatus Praefecto illatae, ratus{que} | |
adesse nunc opportunum tempus vindictae; quo suam existimationem vindicaret a | |
contemptu, eum ad singular certamen provocavit. Et ille se in arenam lacessiri | |
indignatus, locum tempus duelli, consentiente simul provocatore, haud gravatim | |
praestituit. Quid plura? Prior in arenam descendit Dominus meus cum suo Secundo | |
Domino Francisco Palms. | |
(sic la duellionum assessores) sed hostem ibi non invenit. At paulo post | |
alter e secundis apparuit; sed solves. Unde Domino meo pronum erat conjicere, | |
rem Regi interim detectam fuisse, id{que} ab aliquot ex amicis Antagonistae. | |
Nec eum fefellit conjectura. Mox enim uter{que} jussu Regis in custodiam | |
conditus est, nec inde dimissus, donec, ejusdem suasu, depositis utrin{que} | |
inimicitiis, in mutuam benevolentiam rediissent. | |
Quartus jam annus erat, ex quo Dominus meus se regendae Principis juventuti, | |
aliis{que} aulicis muneribus (in quibus omnibus honest exequendis no minimam | |
sui officii partem non implebat) primum addixerat; cum ab amicis secreto | |
admonitus suit, infaustissimum illud, omni{que} scelerum genere notatissimum | |
Parliamentum (quod Rex non ita pridem convocarat, cujus{que} immanitati ac | |
dirae ambitioni nostra Britannia debet, quicquid miseriarum calamitatum nupero | |
bello civili passa est) clandestino quidem, fixo tamen consilio statuisse, | |
ipsum regimine Principis contra fas jus exuere. Huic igitur discrimini ut | |
tempestive obviam iret, ac perniciosas hostium insidias matura prudentia | |
eluderet; petiit simul{que} obtinuit a clementissimo Rege veniam se tantae | |
dignitatis possessione ultro abdicandi, aula{que} relicta redeundi ad minus | |
invidiosam ruris solitudinem. Evitata hunc in modum, quae suo capiti | |
impenderat, procella; ineunte tum anno AErae Christianae quadragesimo secundo | |
supra millesimum sexcentesimum, in villam haud minus centum milliaribus a regia | |
distantem se pacate recepit: spem animo fovens, se illic, dum domesticis | |
solummodo curis vacaret, omnemque tristitiam conaretur suavissimo conjugis ac | |
liberorum consortio excutere, summo otio tranquillitate perfruiturum. Sed | |
aliter optimo maximoque Numini visum est. Nam intra paucos inde menses, nuncium | |
a Rege (quem indignissimis injuriis ac contumeliis onerare jam tum occeperat | |
memoratum modo Parliamentum) excipit, quo quam ocissime Kingstoniam ad Hullam, | |
vulgo Hullam (oppidum scilicet ad ostium fluminis Hullae situm, ubi in | |
munitissima arce regium tunc temporis erat armamentarium) contendere strictim | |
jubebatur. Haud mora Principis voluntati obsequens, profectionem adornat, | |
datque se in viam concubia nocte, vestibus ignotis, servisque omnino duobus; | |
reliqua familia quid moliretur Dominus, aut quo tenderet, prorsus inscia. | |
Postera luce Hullam ingreditur, ab aedibus unde exierat haud minus quadraginta | |
milliaribus distantem: Indeque litteras ad uxorem extemplo mittit, eam quo se | |
receperat admonentes. | |
In Soppidum ita secreto admissus, ad strenue exequenda Regis mandata se | |
protinus accinxit; ac paucos intra dies tantum in arcana ista profecit cum | |
oppidanorum praecipuis negotiatione, ut ad arcem illam cum armis ac | |
munitionibus in potestatem Regis pacate tradendam nihil jam deesse videretur, | |
praeter nova ejus praecepta, amplioraque, quam quae primum acceperat, | |
diplomata, in pacti sanctionem. In eum igitur finem, Regi apud Windesoram tunc | |
temporis commoranti, per expeditum nuncium Dn. Mazinum, tribunum. | |
, diserte aperuit, quam prosper hactenus demandatum sibi negotium | |
transegisset, quid ultra peragendum restare videbatur, quo res tandem ad | |
optatum finem perduceretur: minim utique dubitans, quin in re tanti momenti | |
Rex aut ipse confestim eo veniret (quod haud difficile factu erat, ni Rex sua | |
consilia aliorsum divertisset) aut rescripto saltem sibi renunciaret, quid | |
ulterius fieri vellet de oppidi deditione. | |
Sed ea spes ocyus evanuit. Rex enim, alieno forte consilio in diversum | |
abductus, novum priorique plane contrarium remisit mandatum; se nimirum velle, | |
ut Novi-castri Comes (sic enim Dominum meum deinceps nominabo) relicto quod | |
intenderat facinore, morigerum se praeberet praeceptis Parliamenti. Unde mox | |
prodiit edictum, ut dicto die praesentem se sisteret in Superiori Ordinum | |
consessu; ac nuperi sui ad Hullam furtive occupandam incoepti rationem | |
redderet, coram aliquot e Proceribus, ad id delegatis. Quibus cum nihil se, | |
nisi quod a Rege ipso imperatum fuerat, ea in re egisse respondisset; ipsumque | |
simul protulisset Diploma Regium in sui vindicationem: accusatorum laqueis | |
facile se expedivit, ex judicio indemnis evasit. | |
Deinde, prius impetrata Regis venia, iterum in praedii solitudinem, tanquam in | |
portum, alacriter secessit: sed no illic quidem liberum a curarum jactatione | |
respirandi spatium diu reperturus. Vix enim quatuor effluxerant menses ab | |
ipsius recessu, cum Rex pientissimus, a Parliamento, clavum imperii caeteraque | |
sacri Diadematis jura scelerate sibi vendicante, indignissime exceptus; | |
importunisque plebeculae, ab eodem ad defectionem subornatae, tumultibus | |
palatium suum Londini deserere coactus, se contulit Eboraeum: ablegata interim, | |
quo procellam melius devitaret domesticam, in oras transmarinas Regina. | |
Ubi Eboracum perventum est, frequens Optimatibus oppidum fuit, de Regis salute | |
adventuque gratantibus. Quibus nec sero, nec injussus tamen, interfuit quoque | |
Novocastrius. Cui Rex, post triduanam cum praecipuis amicorum de rebus suis | |
consultationem, Praefecturam Novi-castelli, cum huic conterminis quatuor | |
Provinciis, Northumbria scilicet, Cumberlandia, Westmorlandia, Episcopatu | |
Dunelmensi, demandavit. Is vero ad capiendam Oppidi illius Praefecturam | |
properavit: quanquam justa militum manu, armisque la, tam arduo muneri | |
sustinendo requisitis, omnino imparatus. Neque etiam, cum eo pervenisset, aut | |
necessariis ad belli apparatum munitionibus commode instructum oppidum; aut | |
Populi animos suo incoepto valde propitios invenit. Caeterum his | |
difficultatibus minim exanimatus, in suscepto negotio progreditur. Maluit enim | |
incertam fortunae aleam audenter subire, seque in media hostium tela devovere; | |
quam quod cum fide sibi impositum erat ab optimo Rege, aut per ignaviam | |
deponere, aut deserere propter persidiam. Oderat praeterea improbam eorum | |
solertiam, qui civilis discordiae incendiis ardenti Patriae far praesidium | |
non audent, no eadem communi ruina ipsi quoque involvantur: de sua tantum | |
salute solliciti in publicis malis, nec alterutri ex partibus palam addicti, | |
aut proprios intra parietes, altioris prudentiae specie, se abscondunt; aut | |
(quod magis adhuc detestandum) versatili ingenio scenae inserviunt, ac soli | |
adblandiuntur orienti. Sed eo unde digressa sum nunc redeundum est. | |
Novocastrius igitur, in Oppidum illud, unde titulum suum desumserat, haud | |
aegre receptus; eo convocatis mox omnibus, quos seu clientelari jure, seu | |
arctiori meritorum vinculo sibi noverat devinctos, cum eis tam prudenter, qua | |
auctoritate, qua hortatu, egit; ut, paucis diebus haud contemnendam militum | |
manum, Equites nempe supra centum viginti, Peditumque cohortem proper | |
millenariam, collegerit, hisque Centuriones praefecerit, rei militaris haud | |
imperitos. Horumque auspicio Oppidi illius Praefecturae initiatus, copias suas | |
quotidie auxit, Oppidumque ipsum tormentis bellicis, aggeribus, omnisque | |
generis munitionibus firmavit; loci Praetore D. Iohanne Marlaeo, Milite. | |
(quem in eo munere per biennium deinde auctoritate sua continuit; ut virum | |
consilio maturum, regiisque partibus summopere addictum) una cum caeteris | |
Senatoribus, eo in opere auxiliares manus suppeditante. Tinmuthae quoque | |
Castellum, ad ipsum Tinae fluminis ostium haud procul Novocastro situm, | |
praesidio munivit: idque eo potissimum fine, ut hostibus praeriperetur Portus | |
ille nobilis, quem Tina efficit, sua profunditate maximi etiam oneris navigia | |
admittens, ita defendens, ut nec tempestatibus facile jactari, nec vadis | |
afflictari possint. Et hujusmodi haud magnis quidem, confiteor, at nuperrime | |
vix speratis, industriae suae successibus animatus; non solum stationi | |
propugnandae continuo invigilavit, militesque curavit in officiis militaribus | |
quotidie exercendos: sed vires etiam suas indies augere, regiamque causam | |
ulterius extollere, summis conatibus contendit. Interea tamen nemini mortalium | |
(quod sciam) vel minimum injuriae aut intulit ipse, aut ab ullo ex eis, in quos | |
imperium habebat, impune inferri passus est: verum contra aequi servantissimum, | |
suavissimis moribus pergratum se praebuit omnibus; ut plerorumque tam ex | |
Oppidanis, quam e ruricolis, voluntates studia in se promeritus sit, assecutus. | |
Inter haec illi relatum est, concitatum esse a seditiosis quibusdam tumultum | |
inter rusticos, qui militiae nomina dederant, in Episcopatu Dunelmensi. Is | |
itaque, cum expedita suorum manu, ocyus eo ad-volat, ut mature fraenos | |
injiceret multitudini in duces la ferocienti. Id quod auctoritate sua | |
prudentia facile praestitit. Interim vero accidit (quod in transcursu animi | |
gratia hic commemorare visum est) unum e rusticanis, Comitem tunc paulo | |
familiarius alloquentibus, hominem ingenii quidem haud infaceti, per jocum | |
dixisse; Comitis ipsius praesentiam sibi perjucundam; Optare tamen, ut longius | |
abesset illius Comitatus; milites nempe, quos Comes secum adduxerat, aegre se | |
far subinnuentem. | |
Sedato eo tumultu, oculisque in primos istiusmodi motuum fontes ac seminaria | |
praecipua conversis; regimini Ecclesiastico, sicut in illo Episcopatu, ita in | |
omnibus aliis locis intra commissas curae suae Provincias, sedulo prospexit: | |
Haud ignarus scilicet, nil aut regnantibus gravius esse, aut perniciosius Reip. | |
quam plebem in Schismata Factiones, per diversas de rebus sacris opiniones, | |
novaque superstitiosorum dogma, divisam; nilque solennius rerum novandarum | |
studiosis, quam in titulum belli, quod impie moliuntur, Religionem nescio quae | |
arcana Conscientiae dictamina palam praetexere. Huic itaque jam passim se | |
diffundenti malo ut quamprimum occurreret; communicatis cum eruditissimo illo, | |
juxta ac pientissimo viro, D. D. Cousins, Ecclesiae Petriburgensis Decano, body | |
vero reverendissimo Episcopo Dunelmensi, super ea re consiliis; hanc ei spartam | |
legavit, ut neminem ex subditis ditioni suae Concionatoribus permitteret, aut e | |
suggestu effundere, aut alias vulgi animis ingerere quidquam, quod sacratam | |
Regis personam, Ejusve Reipublicae administrationem ullatenus diffamare | |
videretur; si qui e contumacioribus, in justissimam Regis Ecclesiae causam, de | |
qua tunc certabatur, concionando invehi auderent; in hos severe pro merito | |
criminis animadverteret. Nec muneri huic pro viribus exequendo defuit optimus | |
iste Praesul, sed tanta prudentia vigilantia usus est linguis factiosorum | |
fraenandis, ut postea Ecclesiae pax etiam inter arma viguerit. | |
Jactis in hunc modum Praefecturae suae fundamentis, temporis haud multum | |
effluxit, cum exiguum quidem, ast opportune delatum pecuniae subsidium, doliolo | |
scilicet inditam Ducatorum summulam (valour quingentis circiter libris monetae | |
Anglicanae parem) una cum armis nonnullis (quorum tamen maxima pars Regi | |
consignabatur) a Regina, apud Belgas tunc commorante, accepit. Quam pecuniam | |
mox, facta pro uniuscujusque dignitate ac meritis partitione, Copiarum suarum | |
Tribunis Centurionibus, ut in obsequio fideque melius confirmarentur, erogavit. | |
Arma vero, prout Regina jusserat, Regi transmisit; adjuncta in eorum custodiam, | |
no ab hostibus in itinere interciperentur, unica illa Equitum turma, quam non | |
ita pridem contraxerat in sui satellitium; hoc tamen mandato, ut, peracta ea | |
expeditione, ad se illico rediret. Sed Regi aliter visum est. Is enim eam | |
deinde turmam, ad vires suas augendas, apud se detinuit. | |
Eodem proper tempore, in vicinum Novo-castello portum tuto provehebatur quoque | |
navigium, armis, idoneis praelio campestri tormentis bellicis, clavis Danicis, | |
nitrato pulvere, aliisque id genus munitionibus onustum; ad Regem nostrum | |
auxilii ergo transmissum a serenissimo Danorum Rege, melioribus partibus | |
favente. Haec igitur arma secum detinere, in la usus reponere consultum duxit | |
Novocastrius; ut ad manus haberet, quibus majores adhuc suorum copias, de novo | |
describendas, instrueret. Posteaquam scilicet rebellionis nefas, morbi instar | |
Epidemici, omnem pervagari Britanniam, ac utriusque Ordinum in Parlamento | |
consessus discordias odiaque in Regem magis magisque in dies exardescere | |
observasset; suumque de ferendis Regi suppetiis consilium cum amicorum | |
affiniumque praecipuis communicasset: firmissime secum statuit, grandiora adhuc | |
aggredi facinora, justumque Exercitum armare, in optimi Regis defensionem. Quod | |
cum Majestati Ejus per expeditum nuncium impertivisset, Rex consilium alacer | |
suo suffragio comprobavit, confestim remisit Diploma, quo eum summo imperio in | |
omnes seu jam tum ad militiam conscriptas, seu inposterum conscribendas vires, | |
non solum in partibus Angliae Septentrionalibus ultra Trentam fluvium sitis, | |
verum aliis etiam nonnullis e citerioribus, Lincolniensi nimirum, | |
Nottinghamiensi, Darbiensi, Lancastrensi, Cestrensi, Leicestrensi, Rutlandiae, | |
Cantabrigiensi, Huntingdonensi, Norfolciae, Suffolciae, Essexiae Provinciis, | |
ornare dignatus est. Sed auctoritate sua eidem liberum fecit, ut Equites | |
Auratos ad arbitrium crearet, monetam cuderet, typisque item uteretur, quoties | |
alterutrum ex his videretur emolumento Regis conducibile. Qua perampla | |
profecto, tantum non regia potestate is ita modest ac caute utebatur; ut eam | |
perraro, nunquam nisi quum Regis utilitati atque honori esset ex necessitate | |
sic litandum, exercuerit: nec ingenti ex illo Nobilium numero, qui sub signis | |
suis strenue militabant, plures duodecim ad Equestris Ordinis dignitatem, toto | |
belli tempore, evexerit. | |
Ejusmodi auctoritate munitus, statim ad se praelio idoneos cum armis coire | |
praecepit: paucisque septimanis, octo haud minus millia justae armaturae | |
Peditum Equitumque nomina dedere. Quos recensitos haud procul Novocastro sub | |
Tribunis Centurionibus distribuit: tantumque rerum bello necessariarum | |
apparatum fecit, ut nunc in turmas legesque agminis severe dispositis militibus | |
deesse nil aliud videbatur, nisi ut ad aliquam expeditionem jussu Imperatoris | |
educerentur. Nec multo dehinc, sub initium nempe mensis Novembris Anno 1642. | |
evenit, ut, tunc in deterius dietim ruente Regni statu, nil nisi defectionem ac | |
bellum caedesque spirantibus seditiosis, maxim in Comitatu Eboracensi; | |
plerique ex Nobilibus ejus Provinciae, mature saluti suae prospicientes, | |
deserta villarum solitudine, Eboracum (moenitam sane ac praegrandem, at necdum | |
satis munitam Urbem) veluti ad asylum, confugiebant. Quo cum pervenissent, | |
simulque audivissent, Novi-castri Comitem Boreales Angliae regiones in pace | |
obsequio conservasse, Exercitum porro expediisse, in ulteriorem contra Regem | |
concitatae multitudinis repressionem: continuo ad ipsum mittunt Delegatos | |
aliquot (nobili prosapia oriundos, negotiis pares) qui ab eo auxilium peterent, | |
orarentque, ut, relicto Novi-castri praesidio, Eboracum versus cum Exercitu | |
promovere festinaret. Quorum votis ipse haud difficilem se praebuit; cum eisdem | |
prius instituta, de aequissimis quibusdam, Regiaeque causae percommodis | |
conditionibus, eorum ex part observandis, stipulatione. Neque mora, cunctis | |
quae ad hanc expeditionem necessaria erant praeparatis; relictisque tam in | |
oppido Novi-castri, quam Tinmuthae castello, Hartlepoliae quoque (maritimo | |
pariter Emporio, cui portus adjacet, omnis navigii capax) aliisque quibusdam | |
locis in ea regione, Praesidiis: primo conscripsit, typisque mandavit | |
Declarationem, qua tum rationes, quibus fuisset ad suscipiendam Eboracensium | |
defensionem adductus, strictim explicuit; tum intimum animi sui sensum | |
(scilicet, arma se suosque induisse, nulla alia de causa, nisi ut sacram Regis | |
Personam ac dignitatem, Reipublicae salutem, Ecclesiaeque Anglicanae pacem | |
irent tutatum) in lucem oculosque omnium candid protulit; simulque causam | |
aperuit, cur nonnullos in legiones suas admiserit Romanae fidei addictos: | |
deindeque castra refixit, ad praestitutam diem totius Exercitus mole Eboracum | |
contendit. At Hostess interea properanti viarum angustias intercludere haud uno | |
in loco, sed ubique incassum, tentabant: maxim vero in ipso Episcopatus | |
Dunelmensis Agrique Eboracensis confinio, ad pontem quendam ( Pers-bridge vulgo | |
dictum) Teisi flumini superstructum. Ubi Hothamus, a Parlamento tunc Hullae | |
praepositus, cum mill quingentis Rebellium, praelio fractus fuit, inque fugam | |
conversus; idque virtute potissimum D. Thomae Howard Guilielmi Lambton, | |
Militis, quos duabus suorum legionibus, Equitum uni, alteri Peditum, ad pontem | |
illum occupandum praemissis praefecerat Novocastrius. At victoriae hujus | |
laetitia cito in luctum vertebatur, ob praematuram nobilissimi illius juvenis, | |
Thomae Howard, Equitum Tribuni, mortem: qui in eo praelio cecidit, globulo | |
plumbeo transverberatus. Novocastrius autem, ita superato fluminis impedimento, | |
copiarumque hostilium, quae pontem insederant, reliquiis Tadcastrum usque, in | |
quo praesidium e suis habebant, fugere compulsis; residuum itineris sine ullo | |
discrimine confecit. Et Eboraco jam appropinquans, in planicie quadam ipsis | |
moenibus commode vicina, paululum constitit; totumque Exercitum in ordines | |
jussit ire. Ubi Cumberlandiae Comes, qui militiae istius Provinciae tunc | |
praeerat, honorifice ipsum excepit: D. Thomas Glemham, Miles, vir bello | |
inclytus, eoque tempore Praefectus Eboraci, ingenti Nobilium numero stipatus, | |
Urbis portarum claves, in honoris obsequii signum, illi in manus tradidit. | |
Jamque in Urbem triumphanti similis, insigni cum laetitia plausuque civium | |
exceptus; confestim (sub finem scilicet mensis December Anno Domini 1642.) | |
consilium inire coepit, quid facto esset opus, ut publicam Regis Patriae | |
causam, cui omnes intenderat curas, porro promoveret; cum primis vero unde | |
pecuniam commeatum compararet, ad suorum sustentationem: minim ignarus, quam | |
difficile sit, Exercitum vel intra debitos obsequii ac reverentiae limits | |
continere, vel a rapinis populationibus refraenare, nisi stipendia Dux alimenta | |
militibus ex ordine suppeditaverit. Re itaque diu ac pensiculate inter Primores | |
la, tandem in hoc conventum est; ut aliquot e Nobilium censu seligerentur, | |
qui militibus solvenda vectigalia populo, facultatibus singulorum aestimatis, | |
irrogarent; simulque auctoritate munirentur, si damni quid cuivis vel infima ex | |
plebe illatum esset a militibus, id ex aequo aestimandi resarciendi ex eorum, | |
qui intulissent, stipendiis. Hoc enim lunge videbatur aequius, quam si milites | |
aut alimenta ad arbitrium exigere a rusticis, aut ex rapto vivere | |
permitterentur. Et facile proinde ratio tam salubris consilii accepta est. Quo | |
severe coercita militum licentia, factum est, ut deinceps Provinciarum | |
Septentrionalium, incolae ab injuriis prorsus immunes, mediis etiam in armis, | |
degerent. | |
Postquam hoc consilio tam indemnitati Agrestium, quam suorum victui | |
Novocastrius providisset; quanquam tempestas anni (quip jam saeviebat hymns, | |
erantque in procinctu Saturnalia) Eboracensium vota, ut in ea urbe hyemaret, | |
hortabantur: noluit tamen diutius feriari, no milites inertia marcescerent in | |
stativis. Sed, nunciato, Hostium copias aliquot Tadcastrum (oppidum nec | |
incelebre quidem, nec amplius octo milliaribus dissitum ab Eboraco) se | |
recepisse, inibique insudare propugnaculis extruendis: extemplo castra movere, | |
eoque Exercitum adducere secum constituit. Oppidi hujus haud exigua pars, | |
maxim qua Orientem spectat, fluvio quodam, Wherfus nomine, alluitur: aestate | |
quidem nec praealtis, nec rapide fluentibus aquis formidabili; hyberno autem | |
tempore, ubi multorum rivulorum tributa excipere solet, tantae profunditatis, | |
ut nullum, nisi per constructum e saxis grandioribus pontem, aditum praebeat | |
Eboraco Tadcastrum venientibus. Hostess praeterea, diruto pontis hujus medio, | |
atque propugnaculo, unde maximae molis tormenta bellica in aggredientium ora | |
commode dirigerent, ad Orientalem fluvii ripam extructo, ita se muniverant; ut | |
nec subitanea incursione oppido expelli, nec arcta satis obsidione cingi posse | |
viderentur. | |
Caeterum his difficultatibus nequicquam territus Novocastrius, ab incoepto | |
noluit deflecti: sed Eboraco deductis commeatuque instructis copiis imperavit, | |
ut propere ad oppidum progrederentur, profectionem in hunc maxim modum | |
ordinarent. Jussit nimirum, ut Equitatus sui pars maxima, Hypostratego Duce, | |
per ipsum noctis silentium, Wetherbaeum, oppidum mercatu satis insigne, quinis | |
supra Tadcastrum lapidibus ad Occiduum situm, ponteque lapideo trajiciendis | |
militibus percommodo instructum, recta tenderet: postera vero aurora, inde per | |
Occidentalem fluminis ripam regressa, Tadcastrum cum toto agmine prospectaret, | |
quasi Rebels in campum provocatura. Promisitque, se omnem interea Peditatum, | |
cum nonnullis Equitum turmis, tormentisque majoribus, Orientali lateri ejusdem | |
Oppidi admoturum: ut castris suis sic inclusi hostess, hinc illinc eodem quasi | |
momento temporis premerentur. Id vero consilium ratione prudentius, quam | |
executione felicius suit. Quanquam enim Novocastrius ipse, quod sua ex part | |
susceperat, impigre praestitit, a primo lucis exortu ad vesperam usque tormenta | |
in Rebellium aggeres displodere non intermisit: Hypostrategus tamen, utrum ex | |
negligentia an perfidia incertum est, muneri suo prorsus defuit; ut hostess ad | |
sui deditionem (quod sperarat Comes) non potuerint compelli. | |
Attamen non prorsus huic obsidionis quasi praeludio utilitas abfuit. | |
Perduelles enim impavido Novocastrianorum accessu perterriti, reputantesque se | |
diuturnae obsidioni ferendae impares sore; propugnaculo, ipsoque fluminis | |
trajectu vecorditer desertis, proxima nocte clam aufugiunt, scelerataque | |
condunt capita in Castello quodam, Cawood nominato, quod ad nonum milliare a | |
Tadcastro, parique propemodum intervallo ab urbe Eboracensi abest, cui validum | |
e suis praesidium antea induxerant. Fugientes vero insequi, suis intutum duxit | |
Novocastrius, sibi inconsultum. Quip Exercitui ferme inaccessum erat illud | |
Castellum: utpote foedis undique cinctum paludibus, ad ipsum duorum amnium, | |
Ousae scilicet Wherfi, (qui tunc temporis quoque plus justo abundabant) | |
confluvium situm. Et ille, loci istius longam obsidionem magno sibi ad caetera | |
impedimento fore, praevidit. Postera igitur luce in deserta ab hostibus castra | |
succedebat, atque illic per aliquot dies, tum ut spatium militibus daret ad | |
quietem, tum ut eam Provinciae partem in obsequio ac fide adversus Regem | |
stabiliret, commorabatur. | |
Deinde, sub initium nempe mensis Ianuarii Anno 1642. Pontem fractum, vulgo | |
Pontfreit, (oppidum scilicet in Occidentali Comitatus Eboracensis part | |
positum, ac rupi affixo crebrisque propugnaculis validissimo Castro munitum) | |
cum Exercitu ingressus; ibi aliquandiu haesit. Necesse enim habuit vires suas, | |
crebro supplendis praesidiis haud parum imminutas, reficere: milites in stativa | |
disponere in ea Provinciae part, quae inter modo memoratum Castellum, Cawood | |
dictum, Hallifax, Bradford, Leeds Wakefield, in quibus omnibus Rebels | |
praesidia suorum collocarant, interjacet. Quip hoc pacto fore arbitrabatur, | |
ut nec copias suas nimio a se invicem intervallo dividere, nee in circumvicinis | |
viculis degentes Regis amicos incursionibus hostium obnoxios relinquere | |
cogeretur. Sic itaque rebus ordinatis, Tadcastrum Pontem-fractum validis | |
praesidiis militum, aggeribus, tormentis, aliisque id genus munimentis, ad | |
tuendas urbes excogitatis, tempestive confirmavit. | |
Inter hos dies etiam, cum Newarkam, (Oppidum satis amplum, ad Australem | |
Trentae fluminis ripam, in agro Nottinghamiensi, situm) nondum ab host | |
occupatam, excipiendo tamen praesidio percommodam esse cognovisset; eo cum | |
delecta suorum manu profectus, tam Oppidum ipsum, quam huic imminens Castrum | |
Stationariis, qui utrumque ad extrema usque pro Rege custodirent, opportune | |
implevit. Hocque eo consilio fecit; ut in Regiorum commoda liberum, aliis vero | |
clausum servaret nobilem, in ea regione unicum illum rapidissimi fluminis | |
trajectum, qui Oppido subjacebat: simulque haud exiguam vicinorum Comitatuum, | |
Nottinghamiensis videlicet Lincolniensis, partem quoque sub imperio suo | |
contineret. Nec multo post, ut modicum commeatus armorumque supplementum, quod | |
Novi-castri ex arce sibi deferendum praeceperat, acciperet; Eboracum reversus | |
est. Unde confestim Baronem Ethyn, Exercitus sui Hypostrategum, cum satellitio | |
Equitum eo misit, ut supplementi illius custodiae invigilaret in itinere. Qui a | |
valida Perduellium manu, ad pontem quendam, vulgo Yarum-bridge dictum, quem | |
Hypostrategus in itinere destinato transmissurus erat, occupandum praemissa, | |
ferocissime impetitus; eos praelio fudit, multis caesis, pluribus captis. Eaque | |
victoria, armis signisque hostium potitus, peracto feliciter negotio, quod | |
imperatum erat, Eboracum summa cum laud rediit. | |
Novocastrius vero, sic reparatis viribus, paucisque deinde ad quietem diebus | |
datis militi; ut Reginam ex Hollandia jam tum redeuntem, in alto jactatam, ad | |
Orientales Provinciae Eboracensis oras propediem appulsuram, per datas a Rege | |
litteras, cognovit: castra movit, viamque illorsum capessit; ut ad tutandam | |
Majestatem ejus, ubi ad terram class perveniret, praesto esset cum Exercitu. | |
Nec optato expeditionis hujus eventu frustrabatur. Nam paulo post, Regina, | |
ingentis tempestatis, qua diu per medium freti agitabatur, periculo defuncta; | |
in portum quendam ( Burlington Bay vulgar nomen est) ad littus Orientale | |
Comitatus Eboracensis situm, ex alto invecta est. Vixque arenam primo pede | |
libaverat, cum Sacrilegi Rebels, qui ipsam per aequora etiam furibundi | |
insequebantur, class ad littus admota, missilia e navibus Praetorianis in eam | |
ingessere; nec citius tormentis in ipsas aedes, quas hospitii ergo subibat, | |
collineatis fulminare cessabant, quam illa ad vicini tumuli, qui extra telorum | |
jactum erat, asylum divertisset. Hic memoratu, imo admiratione summa | |
dignissimum est; inclytam hanc Reginam, tot tantisque periculis undique | |
impetitam, adeo tamen infracto omnemque metum dedignante animo fuisse, ut eadem | |
Majestatis constantia, quae in solio sedenti solebat adesse, tunc pene | |
pereuntem comitabatur. Nec dubitare poterant, quotquot magnanimitatis ejus in | |
illo discrimine testes fuere; quin Heroicus invictissimi Patris, Henrici nempe | |
illius Magni (cujus gloria per posteritatis seriem inoffensos aget cursus) | |
Spiritus transmigrasset in Filiam. At Novocastrius interea, ut tantam virtutem | |
in Clementissima Domina sua periclitantem ex impiorum manibus eriperet, quanta | |
maxim celeritate potuit, copias suas haud procul a littore explicuit; eamque | |
discrimini ita subductam, suorumque agminibus cinctam, ad aedes, ubi clementius | |
tractaretur, pro officio suo comitatus est. Paucis deinde Reginae, non ad | |
reparandum animum, sed circumactum pelagi erroribus caput somno ac quiet | |
componendum, diebus datis; ipsam lentis itineribus Eboracum honorifice deduxit: | |
urbem eam ingressus sub finem mensis Martii Anno 1643. Quo tempore etiam, ut | |
Reginae aerarium diutinae peregrinationis impensis jam tum pene exhaustum | |
rescivit; tria admodum millia librarum Sterlingarum Majestati Ejus dono | |
obtulit: quae illa vultu hilari, benigno animo accipere dignata est. Ad Regem | |
praeterea armorum ac muniminum haud exiguum supplementum, quod ex Hollandia | |
secum adduxerat Regina, recta transmittendum curavit: additis ad eorum | |
nobilissimi pariter viri, D. Percy, Baronis (qui antea a Rege Oxonio missus, ut | |
reduci in Angliam Reginae omnem operam studium navaret, eam ipsam captabat | |
redeundi opportunitatem) tutamen Equitibus mill quingentis. Quos Rex postea, | |
ad augendum suorum numerum, apud se detinuit. | |
Inter haec Novocastrius, utpote qui hostess ratione ac monitis revocare ad | |
saniorem mentem, quam vi armis frangere, nec minus gloriosum, humanitati magis | |
consentaneum esse semper duxerit; privato commercio cum Castri cujusdam, ( | |
Scarborough Castle incolae la) navium stationibus commodissimo portui | |
imminentis, Custode adeo prudenter egit, ut eum nudis argumentorum momentis | |
ejus, cui antea adhaeserat, erroris convictum, ad sui suorumque Castri ipsius, | |
cum omni apparatu bellico, deditionem incruentam compulerit. Quo quidem | |
facinore egregie sui ipsius gloria litabat, Regiarum partium emolumento. | |
Castrum quip illud, tum situs ratione, tum artis operibus adeo validum erat, | |
ut muri neque tormentorum arietatione quassari, nec subter effossis cuniculis | |
subrui posse viderentur. Ad hoc, lunge lateque tam in circumjacentem | |
Eboracensium Orientalium regionem, quam in subjacentem maenibus portum suum | |
extendebat imperium. | |
Nec multo post, ut per secretos nuncios exploratum habuit, hostium Equitatus | |
summum Ducem, D. Thom. Fairfax, tunc Militem, body vero Baronem. | |
cum selectis suorum copiis, Excursionem e Castro Cawood (ad quod paucos ante | |
menses confugerant, Tadcastro, ut supra memoratum, exterriti) ut Parlamenti | |
praesidia quaedam in Occidentali Comitatus Eboracensis part inviseret | |
confirmaretque, destinasse: hoc inquam intellecto, confestim Nobilissimo viro, | |
D. Georgio Goring, Baroni, quem suo Equitatui dudum praefecerat, imperavit; ut | |
expedito Equitum agmine instructus, Eum medio in itinere, si opportunitas | |
daretur, invaderet opprimeretque. Atque ille hos in planitie quadam, quam | |
Seacroft Moor populares la, assequutus; quamquam militum numero lunge | |
inferior, in eos tamen tanto impetu invehitur, ut perruptis totius aciei | |
hostilis ordinibus, omnes ad unum pene profligaret. In eo praelio multi | |
Rebellium caesi; Captivorum numerus 800. aequabat: victorque armis signisque ad | |
december potitus, Eboracum sine ulla suorum clad rediit. | |
Novocastrius vero, uberiores adhuc ex hac victoria fructus colligendi avidus; | |
ratusque militum animis, dum spe atque audacia calerent, sibi utendum: validum | |
justaeque armaturae agmen e suis, ad novam in Occidentali ejusdem Provinciae | |
part moliendam expeditionem continuo emisit: Qui duobus hostium millibus, | |
diversis e praesidiis Parlamenti jussu extractis, ad nescio quod aggrediendum, | |
in quodam palustri loco, Tankerly Moor nominato, tunc forte in unum | |
congregatis, in via auspicato obviam facti; conserto cum iis praelio, magnaque | |
edita strange, secundam quoque, nec priori minus insignem victoriam, cum multis | |
captivis, ex acie retulere. | |
Hoc modo labefactatis Perduellium viribus, Novocastrius reliquum Exercitus | |
sui, quod in urbe Eboraco restabat, primo ad Oppidum Leeds, deinde ad | |
Wakefield, utrumque ab host jam occupatum, deduxit: ea quidem mente, ut ad | |
justam Regiae Majestatis reverentiam ac venerationem aut lenitate mitioribus | |
consiliis revocaret, aut vi saltem redigeret quotquot in ea regione defecerant | |
ab officio. Et Wakefield sine pugna ingressus; cum oppidum illud circuitu | |
peramplum, militum stativis percommodum comperisset: centurias aliquot e suis | |
in eodem signa defigere jussit. Deinde, ut primum cognovit, hostess, qui alia | |
quoque duo Oppida, haud multum inde Meridiem versus distantia, nec mercatu | |
ignobilia, Rotheram nempe Sheffield, occupabant, totos in eo esse, ut novas | |
contraherent copias, praecipuosque tum ex oppidanis, tum circumvicinae regionis | |
incolarum seditionis contagio inficerent: in animum induxit, scelerata eorum | |
molimina, antequam maturescerent, frustari. In eum igitur finem, sub medium | |
mensis Aprilis Anno Salutis 1643. ipse delectam Exercitus sui partem, commeatu | |
Tormentisque nonnullis instructam, versus Oppida illa (quip haud amplius | |
quatuor lapidibus ab invicem distabant) deducit: relicto interim in stativis | |
apud Wakefield residuo. Cui summum Equitatus Ducem, cum totius Exercitus | |
Propraetore ( Majorem Generalem body la) praefecit: ratus, id suorum ab | |
hostium incursionibus defensioni abunde suffecturum. Quanquam paulo post res | |
aliter quam sperarat, quemadmodum infra dicetur, cecidit: quod tamen Ductorum | |
eorum, qui tutandis castris maxim invigilasse debuerant, incuriae ac socordiae | |
merito imputandum. | |
Et primo Rotheram copiis, quas ipse ducebat, admotis; Oppidi ejus deditionem | |
sibi postulavit. Quam cum munimentis suis confisi hostess contumaciter | |
denegassent, tantam in eos qua minoribus, qua majoribus Tormentis a summo mane | |
ad vesperam usque incessanter fulminantibus impressionem fecit, ut armis sibi | |
aditu patefacto, Oppidum subsequente nocte victor ingrederetur. Hic permagnus | |
Captivorum numerus fuit: e quibus nobiliores in custodiam conjecti, reliqui | |
vero tam clementer tractati, ut ipsa lenitate quam virtute Victoris haud minus | |
superati, omnes (paucis tantum exceptis) rebellioni renunciantes, inque fidem | |
accepti, nomina regiae militiae dederunt, nec obsequium deinceps unquam | |
deseruere; multis postea exemplo manentes experiendi clementiam Ducis. | |
Vix quartum jam diem eodem loco quietem militi dederat, cum accessione novorum | |
copias refectas alterum quoque Oppidum, Sheffield nominatum, satis valida | |
quidem, licet vetustate haud parum corrupta arce munitum, circumsedere jubet. | |
Hostess vero, qui utrumque tenebant, nupera sociorum suorum fortuna, famaque | |
victoris territi, obsidionem far non audebant; sed raptim collectis sarcinis | |
in Comitatum Darbiensem clam profugere: Oppido arceque arbitrio Novocastrii | |
relictis. Qui Oppidanos, tametsi Regem erga seipsum male animatos, tam benign | |
habuit, ut plerosque eorum brevi ad fidem obsequium eximia humanitate | |
reduxerit; caeteris interim contra no mussitare quidem audentibus. Hicque novis | |
militibus rursum auctus, arcem hanc delecto e fidissimis suorum praesidio, de | |
novo erectis propugnaculis communivit; eique nobilem quendam exploratae fidei | |
virum praefecit, Provinciae ejus indigenam. Guiliel. Savil, Baronettum Militem. | |
Ad haec, ut primum ferri fodinas, cum officina machinis fusoriis, haud lunge | |
abesse ab eodem loco cognovit: ibi tam Tormenta bellica majora, quam alia | |
ferramenta sive tuendis, sive expugnandis urbibus excogitata, in suorum usus | |
conflari curavit. | |
Caeterum, Eccui unquam adfuit perpetua in dubiis rebus felicitas? Quemve e | |
summis etiam gloria florentissimis Ducibus, qui hactenus fuere, mihi dabitis, | |
cujus destinata salubriter consilia omni ratione potentior Fortuna interdum non | |
discussit? Vix quieverat ab ultima expeditione Novocastrius, cum triste nuncium | |
affertur; e vicimis praesidiis in unum agmen congregatos hostess, captata | |
illunis noctis opportunitate, iisque, qui excubias agebant, repent caesis, | |
irrupisse in Oppidum Wakefield: omnesque, quos ipse paulo ante in eodem | |
reliquerat (in quibus erat Equitum Praefectus, Baro nempe Goring, quem ille | |
postea, cum hostibus mutuo facta praecipuorum e captivis commutatione, in | |
libertatem asseruit) cum toto armamentario, omnique apparatu bellico, sub | |
imperium suum redigisse. Quo accepto, ingens solicitudo, pene jam luctus in | |
castris erat. At ille, nec quam sint ancipites rerum humanarum exitus ignarus, | |
nec rudis tractandi militares animos; milites la meliora hortatus, ad nova | |
consilia mentem suam convertit. Et, neu sub unum fortunae ictum totas vires sui | |
Exercitus cadere pateretur; quos secum adhuc sub signis habebat, omnes Eboracum | |
extemplo reduxit; urbem eam ingressus mense Majo Anni 1643. Dum illic | |
reparandis suorum animis, novorum delectui vacat; Regina, quae in eadem urbe | |
etiamnum commorabatur, Regem, tunc in Meridionalibus regni partibus strenue | |
obluctantem rebellibus, quam citissime adire constituit. Nec tutum videbatur, | |
ut Majestas Ejus tam longum tot periculis obnoxium iter ingrederetur sine | |
Satellitio. Ergo Novocastrius, praemisso ad Pontemfractum, in quo Regina | |
aliquantisper quiescere destinarat, toto exercitu; ipse eam eo usque | |
comitabatur. Nec eo contentus officio, inde discedentis lateri quoque haud | |
minus septem Equitum Peditumque millia, cum justo Tormentorum majorum numero, | |
ad custodiam in reliquo itinere, adjunxit: sibi lunge decentius esse | |
existimans, ut ipse se maxima virium suarum part ultro denudaret, quam ut | |
Domina in vitae discrimen veniret. Caeterum, ex magno illo militum numero, quos | |
Reginae praesidio adhibuit in eo itinere, Rex no unum quidem unquam remisit, | |
sed omnes aggregavit suis, postquam emensi viam fuissent. | |
Proxime post discessum Reginae, Eboracum cum reliquiis copiarum remigrat; | |
totusque in eo erat, ut propemodum exhaustas vires redintegraret. Quo quidem in | |
opere illi propitiam se atque secundam adeo praebuit fortuna, ut intra mensis | |
unius ( Iunii scilicet ejusdem Anni 1643.) spatium, se haud imparem crederet, | |
ad novum quid in hostess moliendum. Itaque mox in occasum spectantes ejusdem | |
Provinciae parts, ubi in stativis tunc maxim haerebant Perduelles, excursione | |
facta; cum forte in AEdes quasdam ( Howley House appellant) mole saxea | |
extructas, valloque validissimo eorundem praesidio munitas, in itinere | |
incidisset: eas protinus constituit expugnare. Nec mora caduceatores, pro more | |
belli, ad inclusum hostem misit, qui deditionem sibi illico fieri postularent. | |
Quibus cum loci Praefectus, homo quidem sum contumax, se ultima prius | |
passurum respondisset; ipse, muris agmine admoto, tormentisque in aedes | |
continuo fulminantibus, eas ita subvertit, ut via sibi suisque impetu | |
patefacta, in medios propugnatores jam victor irruit, omnesque (qui pugnando | |
caesi erant, tantum exceptis) sub jugum misit. Eager vero ferebat, ferocem illum | |
rigidaeque cervicis hominem, aedium scilicet Praefectum, in vivis servatum | |
fuisse a quodam Tribuno; qui importuna Imperatoris mandato repugnante | |
misericordia permotus, ei vitam indulsit. Cumque idem Tribunus illum adducere | |
ausus esset in ipsius conspectum; is tantopere offenso in utrumque animo fuit, | |
ut sceleratae pervicaciae alterum, alterum vero inobedientiae acriter arguere | |
vix abstinuerit. Attamen Tribuno, a se modo exemptum caede hominem etiam tum | |
ferro occidere volenti, imo paranti, palam reclamabat; magisque adhuc | |
indignation excandescens; sum inbumanum est, inquit, quemvis e captivis | |
interficere in frigido sanguine (sic enim Nostrates loqui amant) hoc est, | |
postquam irae pugnaeque ardor incensus sanguis jam refrigescere incoepit. Quo | |
exutus simul omni contumacia metuque misellus iste, portarum claves, quas in | |
dextera tenebat, submiss exosculatus, eas Novocastrio summa cum veneratione | |
obtulit. Is vero nimis sero oblatas repudians, his nil mihi opus est, inquit, | |
qui ad aperiendas harum adium fores multo commodiora ferramenta (machinas nempe | |
bellicas false subinnuens) huc mecum attulerim; eis tamen haudquaquam usurus, | |
ni tua insania fuissem ad id compulsus. | |
Castris inde post sex dierum quietem motis, ad aliud quoque Parlamentariorum | |
praesidium, cui Bradford nomen est, cum omnibus copiis impigre contendit: | |
Oppidum scilicet in eadem regione situm, haud magni quidem circuitus, sed tum | |
situ locique natura, tum custodientium multitudine magis munitum, quam ut primo | |
impetu capi posse videretur. Ille vero, invictus adversus ea, quae caeteros | |
terrere solent, illud corona circumdare properavit. At nondum itineris medium | |
eo versus confecerat, cum obviam ei processit hostis. Qui, per secretos nuncios | |
comperto ejus adventu, furtimque collectis e finitimo Lancastriae Comitatu | |
novis copiis, quinis nempe Sclopetariorum millibus; no muris Oppidi | |
includeretur, simul fretus excipi posse quem venturum sciebat, in via consedit | |
occultus. Et vires suas, quae octodecim Equitum turmis, triploque majore | |
Peditum numero canstabant, in ordines explicitas jam appropinquanti Novocastrio | |
ostendit; in loco quodam, Atherton Moor vocato, ob sepimentorum spinoforum | |
frequentiam insidiis tegendis commodissimo. Is vero Peditatu lunge inferior, | |
nec Equites in justam aciei latitudinem, prae angustiis campi (totam namque | |
planitiem ejus occuparat hostium Equitatus) disponere potis erat. Ad haec, | |
ipsum ab host dirimebat praealta fossa, quam Equites nisi transiliendo | |
superare nequirent. His tamen difficultatibus haudquaquam territus, praelii | |
discrimen utcunque adire statuit. Comperto igitur aditu, qui binis tantum equis | |
simul transitum praeberet; Equitum promptissimos per eum concitatiori gradu | |
procedere jubet. Hosque fossam transgressos, jamque hostium phalangi propius | |
admotos ipse cum caeteris strenue insequutus, quicquid spatii in campo hostiles | |
copiae reliquerant inoccupatum, suis in ordines redactis implet. Collatis | |
itaque signis, utraque acies congreditur: pedite utrinque ingentem vim | |
globulorum plumbeorum e bombardis sclopetis in contra venientium ora invicem | |
effundente. Non aliud discrimen, pro dimicantium numero, vehementius fuisse, | |
memoriae proditum est. Rebels impunitatem opima spolia; Regii vero fidem ac | |
legibus sibi imperatum erga Patrem Patriae obsequium intuebantur. Illi pro | |
dominatione in pares; Hi pro sui liberate sub legitimo optimi Regis imperio | |
acerrime pugnabant. Perduellibus justa causa, jurisque patrocinium deerat; | |
Regiis locus. Diei quoque unius tam multiplex casus, modo spem, modo metum | |
utriusque partis augebat: velut de industria inter fortissimos viros certamen | |
aliquandiu aequante fortuna. Caeterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, | |
Novocastrianos non patiebantur totis congredi viribus. Horum itaque Pedites in | |
utroque cornu tandem languescere, pedemque refer coeperunt. At Novocastrius, | |
ut fugam suorum, proximos hostium conspexit; ut tanto infortunio mature | |
occurreret, validum Hastatorum agmen, quorum spectabant plures quam inierant | |
praelium, in illorum auxilium admovit. Hique tantum in hostess impetum fecere, | |
ut eos magna clad afflictos primum retrocedere, mox terga urgentibus dare, ac | |
aperte fugere cogerent. Tormenta quoque eidem saluti fuerunt, quibus in | |
confertos ac temere se offerentes hostium Equites haud frustra excussa sunt | |
tela. Quo temporis momento Regii quoque Equites in nondum concussam hostium | |
phalangem pari cum ferocia invecti, eam turbabant. Sicque penitus host | |
devicto, diei fortuna mirifice mutata, Novocastrius memorabili victoria potitus | |
est: tametsi militum tormentorum numero lunge inferior. Ejus ex part haud | |
amplius bis centum desiderati sunt: tantulo impendio insignis victoria stetit. | |
Perduellium vero cecidere Septingenti: Tria millia numerus captivorum aequabat. | |
Caeteri, in quibus Equitum Praefectus erat, fuga elapsi, Oppidum Bradford, in | |
quo praesidium reliquerant, petivere. | |
Hos vero Novocastrius, ad signa mox revocatis agminibus, proxima nocte | |
insequebatur: haud desperans, quin subitanea incursione, quam animo destinabat, | |
eos cum oppido ipso, postera aurora, caperet. Sed illi, hesterna clad | |
perculsi, sese per tenebras sparserant in diversa; antequam is eo pervenire | |
potuit. Inciderunt autem in manus Ejus e palantibus haud pauci: inter quos ipsa | |
etiam Equitum Praefecti Uxor, dum equo una cum famulo vecta ignotis vestibus | |
fugam adornabat, forte capta erat. Quam, ut agnovit, Novocastrius summa cum | |
humanitate, pristinaeque fortunae ejus pari cultu excepit; post pauculos dies, | |
primo ad urbem Eboracensem, deinde Hullam, ubi vir illius tunc temporis | |
militabat contra Regem, suo curru devehi curavit. | |
Ipse interea sic desertum ab host Oppidum Bradford, more triumphantis, cum | |
exercitu ingreditur. Haec autem expedition deficientem magna ex part regionem | |
illam fama tam opportunae victoriae adeo conterruit, ut omnes Perduellium | |
Copiae, quae semet in circumjacentibus oppidis, Hallifax nimirum, Leeds | |
Wakefield, muniverant, raptim collectis vasis, castrisque metu relictis, in | |
diversa spargerentur: Ducum praecipuis ad munitissimum Hullae praesidium furtim | |
convolantibus. Quod eorum effugium cum ex secreto mentis suae augurio | |
praevidisset Novocastrius, per expeditum (ut credebatur) nuncium literas ad | |
Eboraci Praefectum misit, ipsum strictim admonentes, ut extemplo Equitum | |
aliquot manipulos, ad eosdem medio in itinere intercipiendum, expediret. Sed | |
eas nimis sero perferentis nuncii vitio factum est, ut ea spes in nihilum | |
evanuerit. | |
Jamque in omni Eboracensium Provincia nihil, praeter Hullam, restabat hosti. | |
Novocastrius igitur, cunctis in tuto visis, amandatoque in Orientalem ejusdem | |
Provinciae partem, ut ibi stativa haberet, Equitatu; ipse cum Pedite in Urbem | |
reversus est. Ubi vix paculos dies respirarat, cum ei nunciatum est, factam | |
esse a Perduellibus in finitimum agrum Lincolniensem, in quo ipse quoque | |
aliquot Equitum turmas haud multo ante collocarat, incursionem. Hoc accepto, ut | |
simul suorum disorimini obviam iret, votis Lincolniensium, qui opem ejus obnixe | |
implorabant, gratificaretur; Hypostrategum D. Ethyn, Baronem. | |
suum, modica Equitum manu, turmis aliquot ex iis, quos Dragoons vulgo la, | |
instructum contra incursantes praemisit: ipse cum tota exercitus mole | |
subsecuturus. Interea autem Carolus Cavendicius, nobilissimi hodieque florentis | |
Devoniae Comitis frater secundus, impiger juvenis ingenio ferox, qui | |
Novocastrianis in illo Comitatu collectis cohortibus praeerat, adventum eorum, | |
qui sibi auxiliatum missi erant, minim praestolatus; temere commissa cum | |
praedabundis pugna, fusus est, equo, quo ferebatur, in deprehendentem vestigia | |
ejus paludem forte illapso, caesus. Quo quam ocyssime nunciato, non alias | |
fortius suas parts, quam tunc, in Novocastrio obiit dolor. Quip Carolus ille | |
tunc primum adultus erat, quod facile appareret, indolis rarae. Is itaque, no | |
mortem tam dilecti juvenis inultam diu manner pateretur, suum jussit exercitum | |
citato cursu viam praecipitare: hostesque brevi assequutus, conserto cum eis | |
praelio acerrimo omnes dissipavit. | |
Nec minus utendi quam consequendi victoriam gnarus, Omnia Agri Lincolniensis | |
Oppida, quibus Parlamentum praesidia imposuerat, in ditionem suam vi redigere | |
in animo destinavit. Castris itaque proxima luce remotis, ad Oppidum la, | |
popularibus Gainesborrow dictum, ad ripam Trentae fluminis situm, profectionem | |
adornat. Constabat enim, furtiva Parlamentariorum incursione haud ita pridem | |
captum fuisse oppidum illud, una cum nobilissimo Kingstoniae ad Hullam Comite; | |
qui ejusdem, dum sub imperio Regis esset, fuerat Praefectus; quemque | |
Novocastriani milites, dum ipsum e manibus hostium, qui versus Hullae arcem | |
captivum abducebant, eripere aggrederentur, infelici quodam in lembum, quo | |
vehebatur, destinatae glandis errore interfecere, cum famulo, qui Domino | |
proxime astabat. | |
His in Oppidi conspectum jam venientibus, turmae aliquot ex hostium Equitatu, | |
in Oppido imminentis collis jugo sub signis stantes, sese ostendunt; tanquam | |
praelium conserere paratae. Sed, ut contra appropinquantes, qui a Novocastrio | |
ad pugnam praemissi erant, Equites conspexere; primo quidem sensim servatisque | |
ordinibus semet recipiunt, deinde vero levi velitatione lacessitae, omnes, ceu | |
panico consternatae, no hostium ora quidem intueri sustinentes, effusis habenis | |
capessunt fugam; nec lymphatos terrore animos recolligunt, donec intra muros | |
urbis Lincolniensis receptae essent. Tum Novocastrius, Oppido propius Exercitu | |
admoto, ad Custodem ejus caduceatorem, qui denunciaret, ni se suosque dederet, | |
ipsos ultima passuros, misit. Eoque deditionem aversato; Oppidum ipsum armatis | |
copiis undique cinxit, Tormenta majora in modo dicti montis cacumine, unde tela | |
commodissime ingeri possent in muros, collocavit. Quid plura? Propugnatores, | |
ut, crebris pilarum e flammivomis tormentis excussarum ictibus saxorum compage | |
laxata, sua munimenta jam deficere videre; desperata Oppidi tutela, aliquot e | |
praecipuis suorum emiserunt, qui de deditione agerent cum obsessore. Qui | |
concessis, quae ab iis petebantur, conditionibus; suisque a caedibus juxta | |
atque rapina prorsus abstinere jussis, oppidum recepit in Regis potestatem. | |
Caeterum e Regiis aliquot, qui ibidem in carcere antea detenti fuissent, in | |
libertatem tunc primum restituti; ut hostess, contra pacti articulos, sua arma | |
sparsim in terram ceu indignanter projicientes, oppidi portas incuriose | |
recludentes notarunt: captata ejus delicti (no dicam perjurii) occasion, in | |
eorum sarcinas, juxta ac bona Oppidanorum protinus invadebant. Quorum exemplo | |
Novocastriani incitati, ipsi quoque, haud minus vindictae quam praedae | |
litantes, rapinam strenue exercebant. Sicque utraque quidem ex part violatae | |
erant mutuo sancitae stipulationis leges. | |
Capto in hunc modum Gainesborrow, eodemque tam suorum praesidio, quam novis | |
munimentis confirmato; castra inde movit ad Lincolniam, primam praecipuam ejus | |
Comitatus urbem, in quam hostium Equestre agmen, ut supra dictum est, paulo | |
ante confugerat. Hancque nullo pene negotio in deditionem redactam, milite | |
atque operibus pariter munivit. Permagna deinde Equitum Peditumque, qui eam | |
regionem sub imperio Regis tenerent, vi de novo collecta; eisque in cohortes | |
rite dispositis dato, pro Duce, nobilissimo viro D. Widdrington, Barone: ipse | |
cum Veteranis inde in Meridionales Angliae parts, ubi Rebels tunc maxim | |
saeviebant, transire in animo habuit. Quod si fecisset, proculdubio intra | |
paucos menses tam funesto bello finem imposuisset. Sed importunis Nobilium, | |
quos in urbe Eboracensi reliquerat, maxim vero ipsiusmet Praefecti (cui hostess | |
apud Hullam denuo congregati, indeque in circumvicina oppidula subinde | |
incursantes, multo plures ac formidabiliores, quam revera essent, videbantur) | |
precibus quotidiana fere efflagitatione devictus, ab saluberrimo illo instituto | |
deflexit; eisque subvenire properavit, metu verius quam ullo discrimine | |
laborantibus. Inter haec Regiae Majestati (cui nil magis volupe erat, quam | |
debitos honores virtuti persolvere) ipsum adhuc dignitate la Marchionis de | |
Novo-castro illustriorem facere placuit. | |
Jamque Eboracum reversus, sub medium mensis Augusti Anno salutis 1643. ad eos, | |
qui crebris Hulla excursionibus populationibus ejus regionis incolas metu | |
affecerant, penitus extirpandos, saltem intra cancellos latibuli coarctandos, | |
protinus se accinxit. Ex urbe igitur eductum exercitum Oppido cuidam, Beverly | |
dicto, hostium copiis repleto primum admovit: eosque castris suis exutos inde | |
fugavit. Deinde, ut Eboracensium Primoribus (qui ipsum ad id continuo urgebant, | |
eoque nomine prolix quidem sed frustra promiserant, se haud minus december millia | |
militum, in exercitus supplementum, collecturos armisque instructuros esse) rem | |
faceret gratam: ipsum Hullae Oppidum, qua terram spectabat (alterum enim latus | |
praealtum mare alluit) corona cinxit; illic aliquandiu ad includendum hostem | |
haesurus. Vix autem in castris consederat, cum praevalidum Equitum Peditumque | |
agmen ex Oppido erumpens, summo mane impetum facere ausum est in eam Castrorum | |
partem, qua Equitum ipsius Legionem quandam sibi stationem obtinuisse | |
cognoverat: eo quidem consilio, ut semisomnes necdum pugnae paratos improvisa | |
incursione opprimeret. Sed vere generosi, ac rei militaris scientia praeclari | |
viri, D. Marmaduke Langdal, tunc Equestri dignitate, deinceps vero Baronis | |
la ornati, qui illi Legioni praeerat, vigilantia pariter fortitudine factum | |
est, ut hostess in eas, quas in aliorum perniciem struxerant, insidias ipsi | |
inciderent. Is enim eos temere in castra irruentes adeo excepit multavitque, ut | |
multis caesis, captis pluribus, perpauci, iique ex Equitibus, in Oppidum fuga | |
se receperint. | |
Sic sua spe hostess dejecti, ratique nil ultra tentandum sibi restare, quo | |
obsidentibus damnum inferrent; ex altera Oppidi part, qua flumen in mare | |
decurrit, furtim erumpunt: in facinoris societatem ascitis permagnis | |
foederatorum copiis, quae ad praestitutum diem cum eis in unum coibant; in | |
Provinciam Lincolniensem evolant; quos Novocastrius in eadem paulo ante | |
reliquerat ex improviso aggressuri. Nec secus quam sperabant ea expedition | |
successit. Commisso enim cum illis, in campo quodam Castello, Hornby vocato | |
subjacente, praelio, victoriam adepti sunt. Quo suorum infortunio (qui poenas | |
tamen sua temeritate dignas dederunt) haud secus quam par erat Novocastrius | |
commotus, incoepto desistere, laxata Hullae obsidione, Eboracum repetere cum | |
exercitu compulsus est. Illic dies aliquot, ad quiet levanda fessorum militum | |
corpora, commoranti, quid proxime agendum esset secum deliberanti, superveniunt | |
nuncii; ingentem hostium numerum in Comitatu Derbiensi novas res moliri, | |
incolarumque haud paucos ab ipsius imperio defecisse. Qua re motus, ut eorum | |
molimina mature reprimeret, illorsum contendere statuit; eoque fine, maxima sui | |
Exercitus part ad occupanda apud Chesterfield (oppidum in dicto comitatu haud | |
incelebre) stativa praemissa, ipse cum Praetorianis secutus est. | |
Vix autem eo in itinere ultra Pontem-fractum processerat, cum (ineunte nimirum | |
mense Novembri Anni 1643.) Eboracensium Primores ad ipsum miserunt e concivibus | |
nonnullos, qui nunciarent, se consilium de novo Urbis suae Praetore in proximum | |
annum solenniter deligendo propediem inituros: simulque judicium ejus super ea | |
re explorarent. Quibus is responsum dedit; sibi adeo perspectam esse jam proper | |
exauctorati Praetoris fidem atque prudentiam, ut vel eo munere digniorem, vel | |
sincerius Regem erga affectum neminem existimaret; ideoque civitatis plurimum | |
interfore, si fasces secures eidem, in alterum adhuc annum, communibus civium | |
suffragiis, in manus traderentur. Caeterum hanc Novicastrii sententiam | |
parvifacientes Senatores, a sua recedere noluerunt. Quorum contumaciae is | |
mature admonitus, cum electioni destinata dies jam in procinctu esset, mandatum | |
Urbis Praefecto dedit, ut ejus negotii causa a se missam selectorum cohortem | |
intra moenia exciperet. Imperatum exequente Praefecto, populoque jam ad | |
concionem convocato; milites, sicut Dux eis praeceperat, se circum atria aulae, | |
in qua Comitiis de more celebrandis tum maxim vacabant Senatores, effudere: | |
Novocastrii sensum de non exauctorando jam exeuntis anni Praetore palam | |
enunciantes. Quo sive conterritis, sive temporum fortunae cedentibus quotquot | |
ipsius voluntati antea repugnarant; omnes, conjectis in urnam suffragiis, in eo | |
consentiunt, ut vetus Praetor suo officio neutiquam abdicetur. Qua quidem in re | |
ea spes idque consilium extitit Novocastrio, ut hujusmodi seditiosorum | |
inhibitione ac terrore compressi Eboracenses, quietius, dum ipse abesset, | |
Magistratui obedirent, agerent cum Nobilibus, quorum quamplurimi in ea urbe tum | |
versabantur. Sed nunc ad Oppidum Chesterfield, unde oration divertit, redeundum | |
est. | |
Isthuc loci aliquantisper cum Exercitu considens Novocastrius, validam suorum | |
manum ad expugnandum munitissimum hostium in ea regione praesidium, Wingfield | |
Manor vocatum, misit: qui imperatum strenue exequentes, id primo impetu | |
cepere. Deinde de novo collectis armisque instructis Equitum Peditumque copiis, | |
quot coercendis ejus Provinciae seditiosis suffecturas crederet; eisque, ut | |
Provinciae Leicestrensi praeposito Barone de Loughborrough, viro non minus | |
splendore natalium, quam suarum virtutum gloria illustri: relicto oppido | |
Chesterfield, versus Bolsover viam capessit, hincque ad aedes suas, Welbeck | |
dictas, Regiorum praesidio munitas, lentis itineribus progressus est. Ibi per | |
duas ferme septimanas haesit; tum ut milites reficeret tam longinqui jam adulta | |
hyeme confecti itineris lassitudine laborantes; tum ut rebus suis inter | |
absentiam ipsius perturbatis ordinem restitueret. Quorum utrumque eo securius | |
tunc praestare potuit, la ex hostibus no unum quidem (praeter pauculos, | |
eosque neutiquam formidolosos, nec expugnandi labore dignos, qui in Oppidum | |
Derbiense confugerant) in toto illo Comitatu reliquerat. | |
Inter haec fama percrebuit, Scotos, instructo paratoque ingenti exercitu, | |
expeditionem in Angliam moliri, seque jam dedisse in viam: eo consilio, ut | |
Fratribus suis (ita enim Parlamento obnoxios Perduelles, quibuscum sceleris | |
societate conjuncti jurejurando foedus perpetrarant, appellabant) auxiliarentur | |
contra Regem. Qua re haud parum conterriti Primores Eboracensium, extemplo | |
legatos ad Novocastrium mittunt; orantes, quam-ocyssime cum suo Exercitu, ipsos | |
totamque Provinciam a Scotorum surore tutandi causa, Eboracum rediret: sed | |
religiose spondentes, se december millia novorum, in ipsius subsidium, propriis | |
impensis instructuros. His comiter auditis, Novocastrius, quanquam tantis eorum | |
promissis fidem minim adhiberet, utpote similibus paulo ante delusus; | |
dissimulata tamen suspicione, annuit, Eboracum, circa medium Ianuarii Anno | |
1643. remigrat: demandatam sibi a Rege Provinciam eam pro viribus defendere | |
certus. Urbem ingressus, e tot millibus promissis no unum quidem de novo | |
militiae adscriptum, nec quicquam apparatus bellici comperit. Necessum itaque | |
habuit, quo diutinis laboribus valde attenuatas copias redintegraret, vel e | |
Rusticanis quoscunque allicere potuit suis aggregare. Deinde, postquam Urbem | |
novo milite complevit, eique Nobilissimum atque in rebus bellicis egregiae | |
fortitudinis Virum, Baronem Bellasis (vetus enim Praefectus, D. Thomas Glemham, | |
a munere illo recens decederat, Tribunusque Generalis constitutus, in Regiis | |
castris tum militabat) praefecit: ipse cum tota Exercitus mole, ineunte jam | |
Februario, Novum-castrum contendit; Scotis, quanta maxim celeritate posset, | |
occursurus. | |
Nec illuc perventum est intempestive. Novocastrius enim, qui in primis Equitum | |
ordinibus, a tergo aliquantulum relicto peditatu, equitabat, vix in Oppidum | |
intrarat; cum ei nunciaretur, totum Scotorum Exercitum jam in propinquo esse. | |
Emissis ergo speculatoribus, qui eminus lustrarent appropinquantes, quod vulgo | |
jactatum audierat, verum esse comperit; scilicet, Scotorum haud pauciores | |
viginti duobus millibus, qua Pedites, qua Equites, sub signis in eo exercitu | |
stare. Jamque prima eorum agmina proper muros accesserant tanta cum fiducia, | |
tanquam nemo intus existeret, qui eos auderet propugnare, velutique ad ipsos | |
comiter excipiendos apertae essent portae; imo no ipse quidem Imperator, scire | |
se Novocastrium inibi esse, agnoscere dignabatur; cujus tamen inurbanae | |
superbiae ipsum sero poenituit, eandem{que} prolixa excusatione diluere postea | |
conatus est. Caeterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, | |
mox in solicitudinem versa eorum fiducia est. Namque ut in propugnaculum | |
la, quod tamen nondum absolutum erat, summa cum ferocia impetum fecere, | |
magna strange repulsi sunt. | |
Aditum itaque hic loci penitus sibi praeclusum sero sentientes, signo receptui | |
dato, extra telorum jactum se recipiunt: in Oppido vicinis viculis | |
castrametantur. Novocastrius vero, in Oppidum jam receptis, distributisque in | |
stationes ultimis suorum agminibus, quae prae lassitudine caeteris tardius | |
adventabant; mox in stativa hostilia noctu irrumpendi consilium inivit. Atqui | |
negligentia (no dicam perfidia) ejus, qui ipsius super ea re mandatum maturius | |
tradidisse debuerat Tribuno ad id facinus designato, factum est, ut incoeptum | |
optato eventu destitueretur. Nec minus infeliciter deinde alia tria in hostem | |
stratagemata molitus est; quorum si vel unum ex votis successisset, proculdubio | |
maximam Scotici exercitus partem in stativis pessumdedisset. Sed inter la | |
etiam habebat (comperta refero) qui vel secretissima ex consiliis ipsius ad | |
hostem defer auderent: perfidiaeque ac fraudis tantum in pectoribus | |
nonnullis, quibus maxim fidebat, sub intimioris amicitiae larva occultatum | |
erat; ut nil mirum videri debeat, si pleraque ex iis, quae ipse ad Scotos e | |
castris deturbandos solerter machinatus est, incassum ceciderint. Caeterum non | |
adeo fata despexerant Novicastrium, ut nullos apud se haberet suo gradu ipsius | |
amicitia dignos. Equidem e Ducibus ejus haud paucos refer possem, quorum | |
fidem in Regem nulla vis tempestatis libavit. In his tum eminebat D. Marmaduke | |
Langdal, inclytus bello, nec deterior ingenio; cujus opera maxim Novocastrius | |
usus est in isthac expeditione contra Scotos. Hic igitur, cum omni Equitatu, | |
cui praeerat, ex Oppido improvise erumpens, tantam in remotiora Scotorum castra | |
impressionem fecit, ut inde in aperta provocatos omnes disgregaret: multis in | |
eo conflictu caesis, quingentis supra mill captis, reliquis in fugam | |
conjectis. | |
Qui mox in unum redeuntes (neque enim Novostrio, qui noctem insidias | |
verebatur, consilium fuit instare perculsis) redintegratisque ordinibus, ut pro | |
fuga species esset militaris obsequii erga Imperatorem, qui palantibus suis | |
receptui signum dederat, longius ab Oppido recedentes, loca aditu magis | |
difficilia petebant. Novocastrius vero, biduo militibus ad quietem dato, | |
cunctisque in expeditionem novam instructis, eos impigre insecutus; | |
castrametantes offendit in praeruptis proper Tinam fluvium montibus, unde inulti | |
subeuntem hostem aut prohibere, aut opprimere possent. Ut sum temerarium | |
videretur, illos numero lunge plures, loci etiam, quem insedebant, situ satis | |
munitos provocare ad pugnam. Accessit alia difficultas; quip eo die imber | |
violentius quam alias fusus, campos lubricos inequitabiles fecerat: gravesque | |
propemodum immobiles Machinae bellicae illuvie voraginibus haerebant. His | |
itaque a conserendo tunc certamine impeditus, in pridiana castra la se | |
recipere jussit; magis opportunum invadendi hostem tempus prudenter opperiens. | |
Postera luce, Scoti, eo loci nec unde vitam diutius sustentarent habentes, | |
hinc rapidissimi fluminis alveo, illinc a tergo acrius insequente host | |
coarctati, castra inde movent, per continua montium juga ad Oppidum la, | |
Sunderland nomen est, in Episcopatu Dunelmensi haud procul a mari situm, ocyus | |
contendunt. Et Novocastrius, quo intercluderet eis commeatum, Dunelmum, istius | |
Provinciae caput, vulgo, sed corruptissime Durham vocatum, pari festinatione | |
petiit: haud incertus, se demum eosdem in tantas angustias conjecturum, ut aut | |
pugnae discrimen adire, aut summam rerum inopiam pati, intra exiguum temporis | |
cogerentur. Nec diu in castris consederat, cum, in aperta exercitu educto, | |
illos plus semel ad certamen lacessivit; primo nempe sub collibus, | |
Pensher-hills vocatis; deinde in planicie quadam ad pedem montis, quem | |
populares Bowden Hill nuncupant, per plurima stadia mare versus excurrente. At | |
adeo cauti erant, ut de praeruptis fermeque inaccessis, quos occupabant, | |
montibus in campos, ad tentandam proelii fortunam, descendere noluerint. Nec | |
tutum fuit Novocastrio, eos in tam munitis ab ipsamet natura locis consedentes | |
temere, nullaque habita suorum salutis cura, adoriri. Is igitur, Dunelmum | |
reducto exercitu, eos intra castrorum angustias concludere, quamprimum inde | |
movere inciperent, in tergis haerere constituit. | |
Inter hos dies, Dunelmum advenit quoque invictissimus ille Heroes, tunc | |
temporis quidem Comes, deinceps vero Marchio Montrosius, seu (ut quibusdam | |
placuit) Montisrosanus: a Rege in patriam suam, Scotiam scilicet, ad | |
sustentandam ipsius in eo regno auctoritatem, missus; eumque in finem, | |
Diplomate Regio, quo Scotiae Prorex summus copiarum inibi colligendarum Dux | |
renunciatus erat, ornatus. Cui cohortes aliquot, in sui auxilium, deposcenti, | |
Novocastrius, quanquam numero militum hosti, quem opperiebatur, lunge inferior, | |
proeliique discrimen brevi (sicut sperabat) initurus; duas Equitum centurias | |
tamen, ad satellitium in itinere, dedit. Ipsi siquidem gratius nil unquam | |
extitit, quam virtute eximios viros quibuscunque potuit beneficiis sibi | |
devincire; nilque utilius, quam Regis commodo utcunque inservire. | |
Eodem autem tempore, illam ipsam fortunam, qua hactenus aspirante res suas | |
contra Scotos tam prosper gesserat, nunc demum sibi iratam esse gravi | |
infortunio experiebatur. Dum enim iis intra castrorum angustias, ut dictum est, | |
inclusis, victuque propemodum destitutis immineret: infaustis sideribus | |
accidit, ut Praefectus Eboracensis, quem ad tuendam eam Provinciam reliquerat, | |
quanquam ut se intra moenia urbis contineret saepius ab ipso admonitus fuisset; | |
juvenili tamen ardor abreptus, dignum aliquid nobilitate ac moribus suis edere | |
gestiens, ad manus cum host, oppidulum la, Selby vocatum, nec satis pro | |
obsidentium viribus munitum, circumsedente, venire auderet. Quo impari | |
conflictu magnam cladem accepit, ipseque captus fuit; etiamsi omnia non Ducis | |
magis, quam militis munera exequeretur. | |
Novocastrius igitur, nuncio de hac clad Praefecti accepto, diuque animo in | |
diversa versato; tandem castra movere, celeritate quanta posset Eboracum redire | |
statuit. Nec sine multiplici ratione id consilium inivit. Quip jam tum | |
penitus immutatam esse belli rationem videbat; seque ex insecutore nunc | |
defensorem factum. Verebatur etiam, no idem hostis, qui Oppidum Selby modo | |
expugnarat, urbem quoque Eboracensem, totius Provinciae caput propugnaculum, | |
dum ipse abesset, obsidione cingeret. Ad haec, ipsi imminebant duo exercitus, | |
unus Scotorum, ex Anglicis foederatis alter; uterque viribus lunge praestantior | |
suo. His itaque rationum momentis inductus, ab incoepto destitit, suumque | |
Exercitum versus Eboracum reduxit: Scotis interim a tergo ejus impigre | |
insequentibus, ultimaque agmina, quoties iis flumen aliquod trajiciendum erat, | |
sed ubique cum suorum strange repulsione, invadentibus. Et post crebras ejusmodi | |
dimicationes, urbem incolumis ingressus est, mense Aprili, Anno Doom. 1643. | |
Ibi autem vix triduum respirarat, cum ei nunciatum est, tres ingentes | |
Exercitus per diversa itinera appropinquare ad Urbem; Scoticum scilicet, | |
illumque qui Praefecti copias paulo ante fregerat, tertium in consociatis | |
Provinciis, quae Parlamenti imperio obnoxiae erant, haud pridem collectum. Quo | |
audito, compertoque quod neque muniminum, nec annonae tantum, quantum esset | |
diutius ferendae obsidioni satis, in publicis promptuariis repositum fuisset: | |
necesse habuit, omnem Equitatum inde dimittere in Darbiensem, Nottinghamiensem | |
Leicestriensem Comitatus, ut victum stativa in diversis locis sibi compararent; | |
praeposito eis generosissimo viro, mihique charissimo Fratre, D. Carolo Lucas, | |
ad Equestrem dignitatem dudum provecto. Ipse autem, cum Peditatu omni, | |
bellicisque Tormentis, manebat in Urbe; ultima etiam pro defensione ejus | |
discrimina aditurus. | |
Jamque hostess Urbem vallo ac multis firmisque praesidiis circumdare, ad muros | |
usque castra promovere, cuniculos subter agere, grandiores ex ferro conflatos | |
globos ex ignivomis tormentis in moenia turres confertim ingerere, nitrato | |
pulvere infarctos, flammasque continuo per era tractu evomentes glomeres | |
injicere: Flammigerae hinc retro torquentur fulmine glandes, | |
Glandiferaeque fremunt horrendo murmure flammae; | |
Vt reboent campi, montesque magnus Olympus. | |
AEs cavum evomuit foedo de gutture flammas, | |
Sulphura, sal nitrum, fulmina bella, globos. | |
Oppidani interim, crebro factis noctu per secretiores portas excursionibus, | |
ruere in obsidentium castra, indeque depulsos haud exigua strange affecere. | |
Tandem copiarum e consociatis Provinciis adductarum Dux, qui suum Exercitum | |
Boreali Urbis lateri admoverat, cuniculo subruit murum, per cujus ruinas hostis | |
intravit; contra irruentes animose quidem, sed incassum dimicantibus Oppidanis. | |
Jamque ad Novicastrii aures praeliantium clamour, strepitus armorum pervenerat; | |
cum imminentis periculi magnitudine commotus, ad prima signa ocyus properavit; | |
eo secum adductis e Praetorianis circiter octoginta, quorum virtuti maxima | |
fides habebatur. Hosque in urbem catervatim irruentibus hostium copiis | |
objectos, ipse tanto cum furore ducebat, ut omnes mox retrocedere coactos | |
propulsavit: caesis captisque supra mill quingentos; reliquis propere ad sua | |
castra se recipientibus. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta, | |
recedentibus inferunt signa; confusionem hostium fore suam occasionem rati. | |
Novocastrius vero hostem expulisse contentus, suisque extra moenia effusis | |
receptui signo dato; Oppidanos ad pristinum murorum fastigium novum extruere | |
munimentum jussit. Unde tanta hostium animos formido incessit, ut, desperata | |
urbis per impetum expugnatione, sese deinceps intra vallum quietos continuere: | |
id ipsum, quod ipsimet aperta vi ac subitaneis assultibus non poterant, | |
diuturnitate temporis famem denique effecturam sperantes. Nec injuria quidem. | |
Nam victus inopia jam gravis esse incoeperat obsessis: nec alimenta tanto | |
civium militumque numero sufficere potuissent, nisi Novocastrius ea admodum | |
parce ac quasi viritim curasset dispensari. | |
Tertius jam mensis erat, ex quo Urbs omnia arctissimae obsidionis mala | |
perferre incoeperat; cum Novocastrius diu expectato Equitum Praefecti, quem ad | |
expetendas ab ipso Rege suppetias dimiserat, reditu, cum hostibus de deditione | |
agere exorditur: eo potissimum consilio, ut moras necteret, donec auxilia, quae | |
brevi ventura sperabat, advenirent. Ideoque toto tractationis tempore, no | |
hostess, arrepta induciarum occasion, urbem ex insidiis ac dolose adorirentur, | |
nocturna portarum praesidia singulis vigiliis ingeminari jussit. Tandem, | |
expleto jam tertio obsidionis mense, Regiae Majestati visum est, optime | |
instructum ae perarmatum, sed Novocastriano Equite auctum, Exercitum, sub | |
magnanimi illius, vereque heroici Ducis, suique Nepotis, Ruperti Principis | |
imperio, ad hostess Eboraco arcendos, mittere. Quem ubi hostess praesto futurum | |
cognovere, soluta festinanter obsidione, conjunctisque in unum viribus, castra | |
inde moverunt; perque Occidentalem fluminis Ousae (quae ipsam urbem | |
interfluente alveo dirimit) ripam itinere instituto, discessum maturavere: | |
conspectis interim ex adversa urbis part Exercitus Regii primoribus. | |
At Novocastrius, nuntiato Ruperti Principis adventu, haud mora e Proceribus | |
aliquot ipsi obviam emisit, qui Celsitudinem ejus summa veneratione exciperent, | |
simulque in urbem, si placeret, ad commune consilium de rebus in tam lubrico | |
temporis articulo agendis, officiosissime invitarent. Hocque vehementer | |
exoptabat, quo moram interponeret, dum urbis portam aperuisset, per quam | |
eductos pedites la, cum tormentis campestribus, Exercitui Principis | |
associaret. Principe autem ingredi urbem recusante, ipse postera luce eum | |
adiit; obnixe orans, no quid in hostem per pauculos adhuc dies tentaret. | |
Quip, sibi per secretos nuntios certissime constare, aiebat, hostium Duces, | |
jurgio inter se de principatu nuper exorto, tanta animorum discordia ab invicem | |
alienatos esse, ut copias brevi dividere, in diversa abire statuerint. Adjecit, | |
se tria militum millia, quos fortissimus vir, D. Cleavering, Tribunus, e | |
Borealibus Provinciis Eboracum versus jam tum ducebat; alia duo millia, e | |
variis suam intra ditionem praesidiis extracta, ad sui auxilium, in crastinum | |
expectare. Quibus Princeps retulit; nuperrime sibi redditas fuisse a Rege | |
literas, quibus strictim jubebatur, praelium cum host, quam primum affulgeret | |
opportunitas, tentare: nec suum esse ullatenus detrectare imperatum. Tum | |
Novocastrius; invenies, serenissime Princeps, inquit, me in omnibus haud minus | |
Tuae Celsitudini, quam ipsi Regiae Majestati, si adesset, obsequentem. Quicquid | |
statueris, id ipsum Ego pro viribus meis exequi paratus sum. Deinde amicorum | |
nonnullis, qui huic colloquio forte interfuerant, ipsum, no mox destinati a | |
Principe certaminis periculo se objiceret, obnixe hortantibus; atque ab ipso in | |
Principem modo translati imperii dedecus (sicut credebatur) urgentibus, pacato | |
animo respondit; sicut dubium esset, an vinceret; ita illud utique certum esse, | |
se honest cum magna laud, pro salute Regis, cui vitam devoverat, moriturum. | |
Jamque Princeps, superato amne, strenueque jussis procedere agminibus, unius | |
dieculae itinere, ad peramplam illam, nec explicandis militibus quidem | |
incommodam, sed, proh dolor! Regiis fatalem planiciem, Hessom, sive (ut | |
plerisque placet) Marston Moor nominatam, pervenerat: unde haud procul | |
fulgentia hostium signa prospicerentur; in qua maximum totius belli civilis | |
praelium, intra paucas exinde horas, committendum erat. Tunc consistere | |
exercitum jubet; aestimatoque locorum situ, Ducum praecipuos ad consilium, tam | |
de ordinanda acie, quam solis ventique incommodis vitandis, convocat. In his | |
aderat quoque Novocastrius, quicquid sibi imperatum esset impigre executurus. | |
Cui Princeps, quid negotii sibi demandare suae Celsitudini placeret, officiose | |
interroganti respondet; se nihil in hostess ea nocte tentaturum; nec aliud ullum | |
mandatum ipsi inpraesentiarum habere, nisi ut corpus interim curet. Is itaque | |
discedens, fessos artus ad quietem in curru suo composuit. | |
Nondum vero illuxerat dies, cum ingenti tormentorum strepitu somno excitus, | |
utramque aciem ad manus jam venisse cognovit. Raptim itaque assumpto corporis | |
munimento, in equum exiliit; recta ad suam legionem processurus. Vix autem | |
unius stadii dimidium emensus erat, cum oculis obversabatur spectaculum, omnium | |
quae unquam conspexerat tristissimum: dextrum nempe Regii exercitus cornu, quod | |
equestre erat, in fugam ab host conjectum. Illorsum igitur stimulat equum, | |
fugientes sistere tentat. Sed frustra. Plerique enim, prostratis etiam qui | |
obviam se dabant, dissipantur metu, quae cuique patebat ad fugam via erumpunt, | |
arma abjicientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant. Adeo pavor | |
etiam auxilia formidabat. Interim vero hoc damnum plus quam compensatum | |
videbatur in altero Equitum cornu, quod a Barone Goring, Carolo Lucas, Milite, | |
viris semper animis successuque egregiis, regebatur. Hi enim tanto impetu in | |
dextram hostium alam invecti sunt, ut validissimae Scotorum legiones vim eorum | |
non diu sustinentes, in fugam actae: ut Regii in ea aciei part praeliantes, | |
sibi jam partam esse victoriam conclamarent. Jamque, confusis utriusque aciei | |
agminibus, ad tumultum perventum erat. Ergo Ducum Tribunorumque admonitu passim | |
secerni coeperunt, quos e diversa acie unus terror miscuerat. Multos enim in | |
adversa agmina tam alte sive sua, sive equorum fuga provexerat; ut redeuntibus | |
periculum esset, no deprehensi caederentur ab hostibus. | |
Inter hunc tumultum, Novocastrius, suorum nemine, praeter dilectissimum | |
fratrem, Carolum Cavendisium, Equitem, Scotum, Mazinum, Tribunos, unumque ex | |
asseclis, stipatus; pedestrem suam legionem adequitans, forte incidit in | |
palantem turmam Nobilium; qui olim ad militiam ultro venientes, ipsum, licet | |
tunc temporis magni exercitus Imperatorem, sibi selegerant in ducem. Hos igitur | |
ad se vocatos, in hunc maxim modum alloquitur. | |
Quanto me honore dudum affeceritis, vos fortissimi viri Commilitones, inquit, | |
cum ad justissimam hanc militiam sub imperio meo ultronei accedere dignati | |
essetis; probe gratus reminiscor. Atque majore quam vellem documento, virtutem | |
vestram, fidem expertus; magis etiam conniti debeo, ut dignus talibus amicis | |
sim, quam dubitare an vestri similes adhuc sitis. Nondum vero ea mihi contigit | |
felicitas, ut meritam debitamque vobis gratiam solvendo essem. Body autem, imo | |
hoc ipso temporis momento, opportunum se offert tempus, quo vestrae virtuti | |
invicem inservire possum. Ite igitur in hostem, alacres spe pleni: ut quam | |
gloriam accepistis a Majoribus vestris, posteris non solum illibatam, sed | |
auctam relinquatis. Per Ego vos sacra gentis nostrae jura, per optimi Regis | |
salutem, per amicitiae sacra, oro obtestor, ut nobilitate vestra, sanctissima, | |
quam defendimus, causa dignos spiritus capiatis; ut eadem constantia animorum, | |
qua praeterita tolerastis, experiamini quid body fors tulerit. Ipse vos ducam. | |
Nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum, sive ignaviae | |
fuero. Atque illi, occursu ejus haud minus laeti, voceque ad spem fiduciam | |
erecti, omnes pariter conclamant, quocunque vellet, duceret; paratos ipsos | |
sequi. Simul his in densissima praeliantium agmina sese penetrantes, pedestrem | |
Scotorum legionem, quae integra adhuc stabat, fortissime invadunt, multisque | |
caesis, reliquos dispergunt. In hoc conflictu, Novocastrii ensiculo (quem, | |
amisso inter pugnam suo, ex asseclae manu eripuerat) tres continuis ictibus | |
ceciderunt: quartus quoque cecidisset (gregarius quidem miles, sed generoso | |
animo nobilis, qui a sociis in media acie solves relictus, se toti turmae | |
opponere ausus est) nisi lorica eum ferro impenetrabilem reddidisset; quem | |
tamen nonnulli e circum pugnantibus, repetitis qua lorica desinebat vulneribus, | |
confodere. Hinc in aliam aciei partem agmine ducto, omnia audebat. Nunc hostium | |
turbabat ordines, nunc vulgaribus non contentus periculis, quacunque rem | |
perplexam aspiceret, impavidus effundebatur. Sed non idcirco hostess cedebant. | |
Rabies, quid de Rege meriti essent nihil fallens conscientia, adeo ipsos | |
accendebant, ut Regiorum impetus undique reprimerent, denuoque superarent: his | |
in fugam denique conjectis. Jamque totis campis non certamen, sed strages | |
videbatur. Nemo militum ferebat ora victoris, aut revocantem audiebat | |
Principem. Quidam montes ad fugam petiere; alii, qua metus fortuna ferebat, | |
improvidi errabant; plerique equitum Eboracum advolarunt. Qua funestissima | |
Regiorum clad probatum est, non plus corporum vires, aut fortitudinem Ducum in | |
praeliis valere, quam affectus animorum: nec multitudinem magis ferro, quam | |
timore esse domabilem. | |
Caeterum Novocastrius (quod satis mirari non possum) tot tantisque periculis | |
eo die inter praeliandum circumseptus, omnibus tamen sine ullo corporis vulnere | |
defunctus est: idque etiamsi haud pauci e comitibus, a dextera laevaque propius | |
pugnantes, occisi fuissent; pedestris suae legionis plerique stationes tanta | |
fortitudine tenuissent, ut quo ordine vivi pugnaverant, eodem humi jacerent jam | |
extincti. Hicque stilum abstinere non possum, quin obiter commemorem, | |
Novocastrium omnia, quibus ipsemet aderat exequendis, secunda ex votis felicia | |
expertum esse; nec toto belli civilis cursu unquam damni quid accepisse, quod | |
eorum, quibus maxim fidebat, vel persidiae, vel incuriae ac oscitantiae | |
imputari non meretur. | |
Profligatis hoc modo Regiis, elapsisque inter tumultum quotquot ex suis circa | |
ipsum pugnaverant; Novo-castrius tandem suae quoque saluti prospiciens, cum | |
Fratre ac uno alterove ex famulis, qui Domino constanter adhaeserant, per | |
tenebras (jam enim multa nox erat) Eboracum versus recessit. Ad urbem | |
appropinquanti occurrit sui modo exercitus Hypostrategus, Baro Ethyn, mox ipse | |
Rupertus Princeps: cui de statu rerum percunctanti, eas ad summam desperationem | |
pervenisse, respondet. Eodem etiam temporis momento ei nunciatum est, multos ex | |
summae amicis notae admodum solicitos esse de ipsius salute; in his | |
nobilissimum Comitem de Craford (quocum longa annorum serie inviolatam | |
amicitiam conservavit) aureum numisma dedisse militi cuidam, qui Novocastrium | |
in vivis adhuc esse incolumem, se pro certo scire affirmabat. Quo luctus ipsi | |
haud parum levatus erat. | |
Inter haec confecto itinere, Eboracum perventum est: noctisque reliquum non | |
quiet, sed inter curas solicitudinem de futuris malis anxie consumptum. Ut | |
vero illuxit, Novocastrius, cum attentius secum considerasset, nil sibi nunc | |
superesse, quo pridiana clad concussam, tantumque non penitus eversam Regis | |
causam diutius sustentare posset; hostemque tanta victoria elatum, ad | |
obsidendam Urbem, tum no munitionibus quidem tutam, continuo rediturum; fore | |
praeterea, ut, si id ipsum, aut aliud quodvis e Regiis praesidiis, suo imperio | |
obnoxiis, hosti dedere compelleretur, calumniatores inde ansam arriperent, de | |
nomine ipsius fideque malitiose derogandi; his, inquam, diu animo perpensis, | |
tandem se imminenti ruinae, simul invidiae subducere, regnoque excedere | |
statuit. In eum itaque finem, famulis sarcinas colligere jussis, Principem | |
adiit; obnixe petens, ut sibi non solum ab Urbis ejus praefectura, sed a rebus | |
etiam omnibus, quae ad bellum spectarent, procul secedere liceret; utque | |
Celsitudini ejus placeret, ipsum se in cunctis, sicut honestum ac inconcussae | |
fidei virum decebat, gessisse, coram Regia Majestate attestari. Quibus haud | |
gravatim annuente Serenissimo Principe, is, cum delectis aliquot amicis, | |
Eboraco relicto, Scarborougham contendit, duabus equitum turmis eo usque | |
stipatus. Unde paulo post in altum solvens, in Germaniam trajecit: relicto in | |
pectoribus amicorum, quot-quot saltem inter gravissimas patriae calamitates | |
diutius versari oportebat, sui desiderio ingenti. | |
Nobilissimi Illustrissimi{que} Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVI -- CASTRI, | |
VITA. LIBER SECUNDUS. | |
HActenus qua decuit fide enarratis, quae a Nobilissimo meo Domino, | |
dilectissimoque Marito, in Regis patriae commodum, gesta sunt, ab initio belli | |
civilis usque ad funestissimum illud praelium, in planicie Marstoniana | |
commissum: proxime sequitur, ut pari orationis simplicitate ea quoque | |
commemorem, quae idem tulit, dum sinu gremioque patriae, a suorum complexu | |
abstractus, in exteris regionibus degebat exul egenus. | |
Novocastrius igitur, utpote sagaci futura etiam prospiciente animo praeditus, | |
cum maximas propemodum unicas Regis vires supra memorato praelio confractas | |
esse vidisset; occultoque mentis augurio divinasset, omnia non solum in Anglia, | |
sed in Scotia etiam Hibernia, propediem in pejus ruitura; seque, intra paucos | |
inde menses, eo angustiarum conjectum iri, ut aut ignobili Regi suisve nil | |
profutura morte occumbere, aut (quod morte gravius esset) in hostium potestatem | |
venire cogeretur: veluti a summo Numine, ipsum in mitiora fata reservaturo, | |
admonitus, firmissime statuit, ut modo dictum, in oras transmarinas | |
peregrinari. Hanc itaque profectionem adornanti, pecuniam pro viatico poscenti, | |
qui ipsius familiae res dispensabat, respondet; argenti nil prorsus sibi in | |
arca superesse, praeter nonaginta libras, quae no unius quidem mensis impendio | |
sufficerent. At ille, ea summula inpraesentiarum utcunque cotentus, in suscepto | |
peregre proficiscendi consilio pergit: amicisque qui aderant valetudinem | |
integram prosperaque omnia precatus; ad Scarborougham continuo profectus est. | |
Ibi duas naves onerarias, jam in anchoris stantes, ex Anglia in Hamburgum mox | |
solvere paratas commodo reperit. | |
Harum itaque alteram ipse, cum duobus filiis, Carolo, Mansfeldiae Comite, | |
Henrico, tunc Barone Cavendicio, hodieque Comite de Ogle, conscendit: admissis | |
in itineris simul fortunarum communionem clarissimis viris, D. Carolo | |
Cavendicio, Fratre, D. Doctore Bramhall, Episcopo Hibernico, Vicecomite | |
Falconbergio, Barone Widdrington, Guilielmo Carnabaeo, Milite, ejusque fratre | |
Francisco (qui patriam penates paulo post revisens, ab hostibus in conflictu | |
proper Sherborn in Comitatu Eboracensi trucidatus est) cum famulis aliquot, | |
quorum fidem maxim expertus fuerat. Alteri se commiserunt Comes de Ethyn, | |
Novocastriani Exercitus modo Hypostrategus, Comes de Carnwarth, gent quidem | |
Scotus, sed Regi in primis addictus. Et felicissima navigatione usus, quarto | |
exinde die, (qui octavus erat mensis Iulii Anno 1644) in Hamburgi portum, | |
salvis omnibus, pervenit. Inter navigandum vero contigit, ut ambo Filii | |
gravissime decumberent, natu major variolis, morbillorum malignitate alter | |
afflicti. Sed pristina sanitate neuter caruit diu. | |
Vix autem integrum mensem in frequentissimo illo totius Germaniae Emporio | |
hospes exegerat, cum aegrotare inciperet quoque crumena; nummorum summula, quam | |
ex Anglia secum detulerat, qua tam longinquo itineri necessariis, qua satis | |
opimo Navarchae naulo, jam ad fundum usque exhausta: nec suppetebat, unde tam | |
numerosae familiae victum in alteram septimanam emeret. Huic igitur malo ut | |
qualemcunque honest poterat medelam adhiberet; primum, remissis in Angliam | |
famulorum nonnullis, domesticorum numerum ad pauciores redigere compulsus est; | |
deinde an aliquid fidei apud alienigenos sibique antea ignotos Mercatores | |
comparare posset, experiri. Qua quidem in re eorum aliquot adeo humanos sensit, | |
ut tantum nummorum per syngrapham sibi commodatum acciperet, quantum satis | |
esset necessitatibus suis, pro tempore saltem, sublevandis. Hoc supplemento | |
paululum erectus, Carpentum sibi (ante enim vulgari conductitia rheda, quoties | |
aliquo proficiscendum esset, uti per egestatem coactus fuerat) novem Equos, | |
forma utique spectabiles, ex Holsatia illuc adductos, centum sexaginta libris | |
Sterlingis emit: quorum septem postea serenissimae Dominae suae, Angliae | |
Reginae, apud Parisios tunc temporis versanti, dono obtulit; reliquis in | |
proprios usus reservatis. Quip Equorum pulcritudine ac docilitate semper | |
delectabatur. | |
Postquam in Germania per semestre spatium commoratus fuit, ingens cupido | |
animum stimulabat inde in Galliam transmigrandi; praecipue ut Angliae Reginam | |
adiret, in ea regia diversantem. Hamburgo itaque circa medium Februarii Anno | |
1644/5 relicto, comitantibus ad undarum confinia civium Primoribus, in navem | |
conscendit; placidique venti tutum in Hollandiam pelagus praestitere. Illic | |
Amstelodamum primo petit; deinde, mutata nave, Roterodamum. Unde unum e | |
comitibus ad Hagam Comitis misit, qui celsissimam Principem Auriacensem, | |
serenissimam Bohemiae Reginam, cum reliquis ex regio Britanniae sanguine | |
oriundis, debita veneratione inviseret; salutemque plurimam officia unicuique | |
Eorum ipsius nomine impertiret. Quod iis adeo gratum erat, ut perbenigne | |
salutem accipere reddere dignati sunt. | |
Roterodamo postera die discedens, flumineque superato, Antuerpiam venit; hinc | |
cum duobus carpentis, totidemque rhedis, Mechliniam, Bruxellas. Ubi Principes | |
illi viri, Marchio de Castello Roderigo, Lotharingiae Dux, Comes Piccolomini | |
ipsum, honoris gratia, inviserunt, humanissime tractarunt. Inde Valencinam | |
pertransiens, Cambraeum migravit: cujus Praefectus eum tanto affectu ac | |
observantia prosequebatur, ut excubias ea nocte agitaturis militibus signum ab | |
ipso dari voluerit; quod summi apud militares viros habetur indicium honoris. | |
Hinc proximo mane Peroniam, ultimum Flandriae Oppidum in ipsis Galliae | |
confiniis situm, concessit: a cujus Pro-praefecto (forte enim aberat ipse | |
Praefectus) consimilibus summae observantiae caeremoniis exceptus est. Inde | |
discedens, expedito itinere Lutetiam Parisiorum denique pervenit, circiter | |
mensis Aprilis medium, Anno 1645. | |
Jamque, ut votis simul officio satisfaceret, prima illi cura fuit, suam | |
invisere Reginam. Ubi inter nobiliores Virgins Regineae Majestati, pro more | |
patrio, in cubiculo ministrantes (ego enim tunc temporis ex eis una eram) | |
astanti Mihi, Virum illum, de quo tanta saepius inaudieram, primum intueri ac | |
contemplari contigit. Nec multum temporis ex eo congressu effluxerat, cum is | |
tantum erga Me amorem in candidissimo pectore concepit aluitque, ut nil tale | |
sperantem, imo no cogitantem quidem, matrimonio sibi adjungere instituerit. | |
Quip ex priori Uxore (cui satis haud dixerim plus ornamenti pudor muliebris | |
dederit, an pietas, an digna fortiori sexu prudentia) duos omnino filios | |
susceperat; eratque masculinae adhuc prolis avidissimus. Ut aperte profiteri | |
soleret, mall se plures filios, quamquam vel obscurissimae fortunae | |
destinatos, infraque natalium splendorem casuros, habere; quam pauciores, | |
maximis divitiis ac honoribus circumfluentes. Ipsa vero eo tempore media | |
juventute florebam: nec erat, cur tam illustrem tantoque affectus ardor | |
oblatam dedignarer affinitatem. Elapsis igitur inter verecundissima utrinque | |
vota diebus aliquot, ipsamet etiam Regina sponsalibus annuente; conditionem | |
accepi, arctissimoque matrimonii foedere ad aram solenniter peracto, sumus | |
conjuncti. Caeterum Deo la Opt. Max. visum est, Nobilissimum virum sua ex me | |
augendae stirpis spe penitus frustrari: nulla enim prole ipsum hactenus beavi. | |
Quod tamen generosissimum ipsius erga me affectum neutiquam imminuit. Qui nos | |
amor primum junxit, ad hodiernum usque diem inviolatus deduxit, deducetque | |
(spero) ad senium. Non enim jurgia, non fastidia, non aegrarum suspicionum cura | |
candidissimum illius animum unquam libavit. | |
Perpetratis nuptiarum sacris, auctoque familiarium numero; in summam nummorum | |
difficultatem (ex Anglia enim subsidio ipsius no drachma quidem mittebatur) | |
brevi relapsus, ex mutuato vivere coactus est. Et quanquam e Parisiensibus | |
quoque nonnullos ea humanitate praeditos reperisset, ut exuli suisque fortunis | |
iniquissima belli sort exuto pecuniae nonnihil ad tempus traderent: hi tamen | |
longioris morae impatientes, quod crediderant assidua importunitate | |
reposcebant. Hinc in gravissimam rei familiaris egestatem oppido cogebatur; ut | |
Dispensator ipsum mane quodam accedens, maestitiam prodente vultu, coram | |
conquestus esset, sibi tum nil prorsus suppetere, quo cibos in unicum duntaxat | |
prandium Domino compararet. Qua quidem querela is haud parum contristatus; | |
dissimulata tamen aegritudine, vultuque ad hilaritatem composito (utpote qui | |
suis affectibus imperitare pridem didicerat) protinus meum cubiculum ingressus; | |
res nostrae, Vxor, inquit, eo infelicitatis jam venere, ut unde vel unicum | |
body prandiusculum emam reliquum nil est: Tibique proinde opus, aliquas e | |
pretiosioribus vestibus pro modico argenti oppignerare. Tum Ego excipiens; non | |
tanti sunt meae vestes, inquam, ut pro competenti tuisque necessitatibus diu | |
suffectura nummorum copia oppignerari possint. Simulque que advocata mearum | |
ancillarum praecipua, eam rogo, no gemmulas aliquot, quibus ipsam paulo ante | |
donaveram, cuilibet aurifici oppignerare gravetur. Atque illa id roganti | |
promptissime annuit: eoque pacto praesentaneam nobis inopia laborantibus opem | |
tulit. Eodem vero die conventos viritim creditores la ipse alloquebatur | |
Novocastrius; qua ingenua fidemque sinceram prodente comitate, qua rationum | |
momentis ab art fallendi remotissimis, ita cum iis egit, ut durissimam ipsius | |
sortem miserescentes, illi non solum se eorum, quos ante credidissent, nummorum | |
solutionem diutius adhuc expectaturos promiserint, verum multo plus etiam de | |
novo commodaverint. Unde refecta paululum crumena, is modo pignori datas | |
aurifici gemmulas redemit, illicoque restituit fidissimae ancillae. Quam Ego | |
protinus in Angliam remisi, ad dotem meam a charissimo Fratre, Barone Lucas, | |
reposcendam. Et intra paucos inde dies, Novocastrius quoque illuc ablegavit | |
honesti pectoris virum, filiorumque ipsius juvenilibus studiis praepositum, D. | |
Benoist: eo sane consilio, ut ab amicorum praecipuis argenti tantum, quantum in | |
praesentia sublevandis saltem suis necessitatibus esset satis, compararet, | |
secumque in Galliam transmitteret. Sed uterque spe nostra decidimus. Tum enim | |
Angliae Parliamentum tanta crudelitate in Regios passim desaeviebat, ut vel | |
minimum subsidii ad aliquem Regis causa proscriptum transmittere, aut quovis | |
alio modo eidem succurrere, cuique mortalium esset capitale: jamque diu erat, | |
ex quo ejusdem Parliamenti auctoritate prodiit in Novocastrium Programma, quo | |
is summae perduellionis reus, capiteque proinde, si comprehenderetur, | |
plectendus renunciabatur. Hincque factum, quod ex utriusque nostrum affinibus | |
nemo nobis in terra peregrina exilium agentibus, omniumque egenis subvenire | |
auderet. | |
Nec multo post improspere successit spes quoque alia, quam amicorum nonnulli | |
satis prolix suggesserant. Quip a quibusdam in Anglia agitatum erat de | |
duabus Virginibus, quarum utraeque amplissima dos a Parentibus destinabatur, | |
Novocastrii Filiis in matrimonium collocandis. Quo nunciato, is Filios, cum | |
summae probitatis, nec minoris prudentiae viro quodam, cui Loving nomen est, | |
propere misit in Angliam: spei plenus, si alterutrum ex oblatis connubii | |
foederibus ex voto succederet, se simul sibi suisque egregie consulturum. Sed | |
juvenes, conspectis semel quae pro Uxoribus sibi propositae fuerant puellis, | |
eas nescio quibus de causis pariter aversati, conjugium aperte detrectarunt: | |
exinde in patria, quamvis incommode cultuque natalibus suis indigno, ad finem | |
usque belli remanentes. | |
Elapso jam a secundis nuptiis fere biennio, fideque sua apud creditores | |
aliquantum aucta; Novocastrius, hospitii istius, in quo vix satis commode | |
habitus diu fuerat, tandem pertaesus, sibi conducit ac supellectili instruit | |
domum, quae non indecora aut impar suae dignitati esset. Et paulo post duos | |
etiam specie insignes, e Numidia non ita pridem devectos Equos (nobilissimo | |
viro, Barone Crofts, venditore) quinquaginta supra bis centum libris Sterlingis | |
emit; ut ex proprio haberet, quibus solerter domandis, in usum belli regendis | |
se animi gratia quotidie exerceret. In art enim Equitandi, equosque | |
quantumcunque feroces, circuire, variare gyros, accedere, relinquere hostem, | |
omnesque pedum capitisque motus ad regentis imperium componere docendi, nemo | |
mortalium ipso magis aut delectatur, aut peritior existit. | |
In ejusmodi ingenuis exiliique taedium fallentibus remissionibus erat, ubi | |
Serenissima Angliae Regina, Walliae Princeps (idem invictissimus Heroes, qui | |
sceptrum imperii nostri Britannici body tenet) ejusque consobrinus, Rupertus | |
Princeps, cum Magnatibus illis, Marchione Wigorniensi, Ormondiae tum quidem | |
Marchione, nunc vero Duce; Sancti Albani Comite, aliisque nonnullis primae | |
Nobilitatis viris, ad regiam Sancti Germani villam, a Lutetia Parisiorum | |
duodenis circiter lapidibus distantem, ut de ferendis suo Regi suppetiis | |
consilium inirent, convenientes: ipsum quoque illuc accersiverunt. Inter hos | |
Principes tunc quaeri coeptum, qua tutissime ratione Regi, Perduellium in | |
Anglia jam tum triumphantium immani feritate oppresso, auxiliarentur; cum ille, | |
animi sui sensum libere aperiens, pronunciavit, sibi quidem Regis res eo | |
desperationis jam devenisse videri, ut praecipuum, pene unicum esset remedium | |
ad Scotos auxilii ergo confugere, eosque, si id obtinere posset, ad arma, pro | |
Regis defensione, concitare. Quae sententia, ut ut Reginae tum minim placuit, | |
postea tamen rationi ac prudentiae comperiebatur quam maxim consentanea. | |
Haud multo post mandatum accipit a Serenissima indolis supra muliebrem erectae | |
Regina, ut indulgentissimum Dominum ipsius, Principem, qui paucos ante dies in | |
Hollandiam ad res suas ibi secreto transigendas concesserat, maturius | |
sequeretur. Et no quid interim ipsius existimationi decederet, si Lutetiam, | |
nondum persoluto quo astrictus erat aere alieno, relinqueret; eadem Regina | |
ultro pro consueta sua liberalitate promisit, se Seneschallo ac Thesaurario | |
fuis imperaturam, ut pro debitis omnibus, quae is in illa urbe sibi | |
contraxisset, fidem interponerent suam. Quod ab iis intra pauculos inde dies | |
juxta praestitum. Tanta in generosissimo hujus Heroinae pectore semper illuxit | |
Novocastrium erga munificentia: quae tunc temporis eo magis eminere visa est, | |
quod bis centum haud minus Argenti libras Sterlingas paulo ante in illum | |
benignissime collocarat, quo tempore ipsamet summa pariter pecuniae penuria | |
premebatur. Huic quip multum erat ad gratiam amorem, beneficium dedisse. | |
Is itaque, cunctis imperato huic itineri jam paratis, mutuoque acceptis pro | |
viatico monetae quadringentis circiter libris Sterlingis; Parisiis digreditur, | |
paribus utique comitatu ac pompa, quibus eam urbem antea intraverat, | |
honestatus: uno nimirum Carpento (quo Baro Widdrington, Carolusque Cavendicius, | |
cum D. Loving ancillarum mearum praecipua, vehebantur) unoque curriculo sibi | |
tantum mihique vehendis accommodato; tribus rhedis, quibus famulorum aliquot | |
gestabantur; itemque haud ignobili Equitum cohorte. Pridie vero discessus, | |
quotquot e Parisiensibus pecuniam ei unquam crediderant, ipsum amicissime | |
valedicendi causa convenere: discessuro omnia ex votis ut evenirent, coeleste | |
Numen ardentissimis precibus ac lachrymis invocantes. | |
Relictis jam tandem a tergo Galliae limitibus, Hispaniarumque Regis obnoxias | |
imperio terras attingens; ubicunque locorum, quae pertransiret, humanissime | |
exceptus est. Inter caeteros vero nobilitate juxta ac muneribus publicis | |
eximios viros, Cambraei Praefectus tanta comitate ipsum tractavit, ut, | |
intellecto ejus adventu, suorum aliquot obviam emisit, qui facibus accensis | |
(nox enim nobis supervenerat, iniquitate viarum impeditis) praeeuntes, p^regre | |
advenientem deducerent ad urbem, paratumque hospitium monstrarent. Nec eo | |
contentus officio, urbis etiam ipsius portarum claves ei offerebat (quo utique | |
honore nil magnificentius, quodve viros magis utrinque deceat militares) | |
invitabatque ad convivium, pro more nobilium ex ea gent, quae perhospitalis | |
est, ad luxum usque opulentum. Cui Novocastrius cum interesse, modest tamen | |
parique verborum comitate, detrectavit; utpote praelongo itinere fessus, | |
minimeque assuetus epulis intempesta nocte celebrandis: Praefectus acquiescere | |
noluit, donec ad hospitium, quo ea nocte diversabamur, conquisitissimas | |
regiaque mensa dignas ad coenam misisset dapes, cum hujusmodi nuncio; | |
Novocastrio itineris copiam se neutiquam facturum, priusquam exta Hospitali | |
Jovi sacrata simul prosecuissent. Diversitori praeterea in mandatis dedit, ut | |
omnia, quibus advenae opus foret, gratuito suppeditaret. Qua singulari | |
benignitate in peregrinum suisque fortunis exutum, palam fecit vir | |
hospitalissimus, se ipsis Gratiis natum fuisse, Hispanicique Genii dulcedine | |
perfusum. Sed Domini sui, Principis, negotii moles, quod tunc in Hollandia | |
maxim vertebatur, non est passa Novocastrium Praefecti hujus benevolentiam | |
diutius experiri. | |
Proxima igitur aurora viam, quam decrevit, persecutus; paucis diebus | |
Antuerpiani pervenit: indeque, conscensa nave, secundo flumine ad Roterodamum | |
descendit; sedem inibi, quamdiu in Hollandia commorari per negotia cogeretur, | |
fixurus. Et quamprimum terram pede libavit, honorifice deductus est in | |
hospitium, quod fibi comparatum erat in aedibus honestissimae cujusdam | |
Matronae, cui Beynham nomen est, quam Mercator Angligenus, vir antiquae | |
probitatis, Regiisque partibus, dum viveret, sincere addictus, viduam non ita | |
pridem reliquerat. | |
Illic autem vix biduum quieverat, cum nuncii ad ipsum crebri afferebantur, | |
Serenissimum Dominum suum, Walliae Principem, cujus adeundi causa in Hollandiam | |
veniebat, illinc nuperrime divertisse, ex portu Schevelingae solvisse in altum. | |
Quo gravissime perculsus, de statu mentis propemodum dimotus; Eum tamen sedulo | |
exquirere, quocunque navigasset insequi mox constituit: in eum finem precio | |
sibi conducta, commeatuque instructa triremi, quae velox maris oras legentibus | |
commodo erat. Caeterum cum nemo mortalium erat, unde pro certo expiscaretur, | |
quo Princeps istam suam navigationem destinasset: partim incertitudine | |
moliminis suspensus, partimque precibus meis (quip ipsa inconsultissimum esse | |
rebar, Eum, qui consilium suum in occulto continuerat, per various pelagi | |
errores explorare) devictus, ab instituto deflexit, pedemque Roterodamum | |
retulit. Nec ipsum postea eam exuisse mentem poenituit. Namque Baro | |
Widdrington, qui tunc primum ab ipsius latere discessit, Guilielmus | |
Throckmorton, Eques Auratus, posteaque Caroli secundi Mareschallus, in illo | |
explorandi Principis proposito nimis constanter permanentes; frustra pererratis | |
oceani Britannici oris, navigioque, quo veherentur, ad ultima usque Scotiae | |
littora saevissima maris tempestate abrepto, tandem in Hollandiam irrita | |
profectione rediere: ipso etiam Principe, intra paucos a discessu suo dies, ad | |
Hagam Comitis se ex alto recipiente. | |
Quo nunciato, Novocastrius, alacritatis genio incitatus, eo confestim | |
advolavit; tum ut regiam Domini sui dexteram osculis officiose stringeret; tum | |
ut a Celsitudine ejus coram edisceret, quid sibi tum facto opus esset, quo sub | |
atrocissima perduellium crudelitate adhuc laborantibus Regi ac Patriae pro | |
virili subveniret. Ea enim tempestate Principi haud una fulgebat spes, utrumque | |
in pristinam felicitatem asserendi. Scilicet, primo creditum erat pro certo, | |
Regiam Classem, quae sub initium belli desciverat ad obsequium Parliamenti, se | |
Principis arbitrio brevi permissuram. Deinde fama percrebuit, Hamiltonium Ducem | |
jam tum paratum esse ingentem Exercitum e Scotia deducere in Angliam, pro | |
defensione Regis, quem, tanquam privatae sortis hominem, belloque captum | |
hostem, indignissima custodia detinebant mastigiae conjurati. Accesserat, haud | |
exiguam Regiorum manum, sub strenuissimi Viri, Baronis Capelli imperio, apud | |
Colcestriam, collectam, bellum contra sacrilegos perduelles renovare tunc | |
moliri. Eo itaque rerum articulo, erat, cur Princeps speraret meliora, novaque | |
consilia iniret. Caeterum ex hisce rebus, quibus tantopere tunc nitebamur, no | |
una quidem (sic opt. max. Numini visum est) spe optato eventu non destituta. | |
Quip ex Anglica class multo pauciores, quam speratum fuisset, a Parliamenti | |
fide ad Principem naves defecere: summeque infelicem habuit successum | |
Hamiltonii in Angliam expedition: Regii omnes, quos in Colcestria jam tum tres | |
ferme menses obsedisset Fairfaxius Imperator, desperatis omnibus ad extrema | |
redacti (diu enim carnibus vescebantur equinis) victoris clementiae, seu | |
crudelitati potius, se dedidere. In his erant fortitudine ac vigore animi | |
praestantes illi viri, Carolus Lucas, Frater mihi amantissimus, Eques Auratus, | |
Georgius Lisle, eadem illustri dignitate, propriisque insuper virtutibus | |
ornatus: qui ambo ab implacabili host devoti, militari more plumbo trajecti | |
sunt. | |
Adversa itaque expertus omnia Princeps, relicto mari, ad Hagam Comitis | |
remigravit: Novocastrio interim se Retorodamum recipiente. Qui postquam in ea | |
urbe semestre spatium cultu splendido, magnisque expensis (mensa enim sua | |
quotidie excipiebat haud paucos tam e gentilibus, quam peregrinis, qui rei | |
militaris peritia prae caeteris eminerent; quosque Regi, si necessitas | |
postularet, usui futuros esse credidisset) degisset; vidissetque sibi jam | |
superesse perparum spei, vel Domino suo, Principi, auxiliandi, vel redeundi in | |
patriam: impendiorum, quae tam diu frustra sustinuerat, pertaesus, Hollandiam | |
relinquere statuit, aliasque, ubi magis obscure lareque secreto exilii taedium | |
fallere liceret, secedere. Delecta igitur in proxime la incolatus sui sedem | |
Antuerpia, veniaque discedendi a Principe impetrata; solum mutavit, summa | |
interim pressus nummorum difficultate. Nam e duobus nummorum millibus, quos | |
Principes illi viri, Hertfordiae Marchio, deinceps vero Dux Somersetensis, | |
consobrinus suus, Devoniae Comes, ad ipsum, dum Roterodami degeret, ex Anglia | |
misissent; haud multo minori ex summa, quam a Belgis mutuo accepit: vix | |
supererat tantum, quantum impensis sufficeret in mutanda sede faciundis. | |
Utcunque quo destinaverat, cum tota familia, concessit: Antuerpiamque | |
ingressus, in hospitio publico aliquandiu diversatus est. Deinde vero divertit | |
ad privatam civis cujusdam honesti domum: idque no dignitatis suae immemor | |
videretur, utque suavissimo uteretur consortio Endymionis Porter, unius ex iis | |
cubiculariis, qui Carolo I. in cubiculo ministrare solebant, excubare, servatis | |
noctium vicibus, proximi foribus ejus aedis, in qua Rex aquiescebat; nec | |
modicae apud eundem Regem autoritatis gratiae. Tandem conducta sibi domo, quae | |
ad clarissimi illius Pictoris, Pauli Rubeni, viduam pertinebat: ibi, cum exigua | |
familia (dimiserat enim plerosque servorum) modice ac sort sua laetus | |
habitavit. | |
At vero iterum deficiente crumena, no suppetebat quidem unde emeret quae ad | |
usus vitae necessaria essent, multoque minus supellectilem ad aedes novas | |
decor instruendas. Confugiens igitur ad singularem, a se plus semel expertam | |
generosi cujusdam Angli, D. nimirum Alesbury, filii unigeniti Thomae Alesbury, | |
Equitis Aurati Baronetti, nec non Comitissae Clarendonii fratris, humanitatem; | |
ab eo mutuatus est ducentas circiter nummorum libras (quas deinceps optima fide | |
restituit) ex multo majori summa, quam ex Anglia per collybum acceptam ille, ad | |
futuros nobilissimi Ducis Buckinghamiae usus, tunc in arcula forte servabat. | |
Hoc tempestivo nummorum subsidio haud parum refectus, suam sat commode | |
instruxit domum, tantumque fidei obtinuit apud Antuerpienses, ut victum | |
aliaque, sine quibus vita esse vitalis non potest, nobis ad tempus concederent | |
lubentissime. Quod permagni beneficii loco haud injuria duxit Novocastrius: | |
utpote quem omnes ut iis regionibus ignotum, ut exulem, ut exutum omnibus | |
fortunis suis, intuebantur. Hicque calamum refraenare non possum, quin | |
gratitudinis ergo per transennam observem; adeo insignem esse Antuerpiensium in | |
recipiendis tractandis advenis civilitatem, ut majorem nullibi gentium | |
reperias, alibi vix parem. Certe ex eis civitatibus, quas Principes sui aut | |
nunquam incolere solent, aut invisere perraro, saltem in quibus haud magna | |
Nobilium (qui caeteros urbanitate per consuetudinem quasi inficiunt) versatur | |
frequentia: vix ullam invenies sat commodis moribus imbutam. Rudes plerumque | |
sunt, inhospitae; e contra vero Antuerpiae cives, quanquam ab aula Pro-regis | |
Hispanici lunge remoti, maximam partem optime morati sunt, ad omnia humanitatis | |
officia apprime compositi: ut mihi fas sit profiteri, nos, toto exilii tempore, | |
alias nullibi aut magis quiet, aut commode magis degisse. Quod solatii haud | |
parum nobis attulit, summa alioqui fortunae inclementia afflictis. | |
Ipse autem interea Novocastrius, tempus curis vacuum, liberumque negotiis | |
nactus, recreandi animi simul tuendae sanitatis causa, se utplurimum exercuit | |
in regendis ad usus belli fingendis equis ferocibus, quos superiori anno secum | |
deduxerat Lutetia Parisiorum. Et iis nescio quo morbi genere pereuntibus, | |
majore quam decebat dolor perculsus, haud mitius indoluit quam Alexander ille | |
Magnus, capto abreptoque a Barbaris Bucephalo suo. Alter enim eorum Numida | |
erat, tam corporis specie, quam ingenii docilitate atque ferocia eximius; | |
credebaturque sentire quem veheret: alter Hispanicus, robore pariter ac cursu | |
praestantissimus, rigidisque praeterea edoctus la lupatis, ad arbitrium | |
insidentis. Hinc utrumque Novocastrius non eodem, quo caeteros cornipedes, | |
animo aestimabat. Hanc vero jacturam ut quadantenus resarciret, octo alios | |
Equos, forma utique spectabiles, emit: eisque pariter Equitandi ex art | |
domandis horas suas subsecivas impendit. Huic enim exercitio ab ineunte usque | |
juventa semper assuetus, istiusmodi ferocibus equis magnopere delectabatur; nec | |
ullis unquam parcebat sumptibus, quo generosiores etiam ex Africa compararet. | |
Quin tanti aestimavit, ut nemini mortalium vel largissimo precio divenderet | |
aliquem ex iis, quorum ora fraenis ipse doctaque manu temperasset: aegreque | |
solebat far, si quis rogasset, number sibi venalis esset ex eo genere equus. Sed | |
relictis hujusmodi nugis, ad magis seria divertamus. | |
In his animi remissionibus erat Novocastrius, cum Augustissimus Carolus II. | |
Rex noster ( Patre dudum jam a nefariis plusquam Molossica feritate infamibus | |
Regicidis atrocissime, contraque omnes leges divinas atque humanas, mactato) | |
sese in avitum paternumque Britannici imperii solium, quibuscunque liceret | |
rationibus, asserturus; ejus rei causa ex Gallia, quo superiori anno | |
concesserat, rediit in Hollandiam: eo potissimum consilio, ut ad Bredam de | |
contrahendis sibi auxiliis ageret cum nonnullis e Scotica Nobilitate eo ad | |
ipsum delegatis. Illuc loci igitur adproperavit quoque Novocastrius: utpote | |
quem illi tractationi, cum caeteris ex Purpuratorum ordine, qui Regi a | |
consiliis erant, interesse ex officio oportebat. Ibi in consilium cum | |
Serenissimo Principe Auriaco aliisque Magnatibus admissus; jussusque suum de | |
propositis Scotorum articulis judicium libere in medium profer: aperte | |
strictimque, pro more suo, pronunciavit; sibi quidem utilius Regi fore nil | |
prorsus videri, quam ut, inita cum Scoticis Delegatis sub quibuscunque | |
conditionibus pactione, eisque in fidem receptis, is in Scotiam ipse | |
transmitter et, indeque Exercitum, quem Delegati promittebant, deduceret in | |
Angliam contra Regicidas: nec ullum jam tum restare praesidium aliud, quo | |
la liceret, se imperium dignitatem atrocissimo conjuratorum scelere sibi | |
ereptam recuperaturum. Hancque suam sententiam mox firmavit tot rationum | |
momentis, ut in eandem primo Auriacensis Princeps, deinde Rex ipse | |
concesserint. Ratum itaque erat, ut, acceptis utrinque solenniter sancitis, | |
quae a Delegatis oblatae essent, conditionibus (quarum tamen nonnullae duriores | |
quam par erat, regioque fastigio indignae videbantur) Rex omni seposita mora in | |
Scotiam iret: tum ad recipiendum Regni illius sceptrum, tum militibus | |
conscribendis, queis jus suum in sacrilegos imperii Anglici usurpatores | |
vindicaret. Scoti vero neutiquam induci poterant, ut Novocastrius Dominum suum, | |
Regem, in ista expeditione comitari permitteretur. Ille igitur Regi consilio | |
saltem inservire cupidus, ipsum adhortari non verebatur, ut, quamprimum in | |
Scotiam appulisset, dissidentes illas Factiones, quae in ea gent tum | |
gliscebant, Argathelicam scilicet, Hamiltonianam, si id fieri posset, revocaret | |
ad concordiam (eo enim pacto utramque sibi adjungeret) sin minus, Priori saltem | |
adhaereret, ut validiori, ideoque magis formidolosae; altera interim spe | |
gratiae promissis lactata. Hocque, no Exercitum inde in Angliam deducturus, | |
hostem interea haud minus potentem a tergo relinqueret, in exitium sui. | |
Post haec Rex in Scotiam secundis ventis navigavit, ibique res suas summa | |
prudentia ordinavit. Adeo ut, intra paucos ab adventu suo menses, Sconiae | |
Coronam Scoticam ( Argatheliae Marchione eam capiti ipsius imponente) | |
splendidissima pompa solennitate induit: universo interim populo laetitiam suam | |
plausu, gratulatione, festivis ignibus, displosis tormentis, aliisque publici | |
gaudii indiciis testante. Jamque indicto auctoritate Regia Parlamento, ipsisque | |
partium nominibus tandem abrogatis; tota Scotia fervet armorum apparatu, | |
unicuique (obnitente quantumvis Argathelio) jure patet ad belli consortium, | |
Regisque auxilium accessus. Nec diu, Abredonii erecto Regis vexillo, eo ex omni | |
districtu volones honorarii milites catervatim confluunt. Hinc ad Sterlingam | |
pergit Regia Majestas: lustrato{que} exercitui Ducem Hamiltoniae praeponit; | |
fremente interim, ingentesque irarum motus in exulcerato animo concipiente | |
Argathelio. Qui, litteris paulo post ad Novocastrium missis, gravissime | |
conquerebatur de nescio quibus injuriis sibi noviter illatis: quas litteras | |
Novocastrius mox ad Regem transmisit, ut is mature provideret, no quid periculi | |
Majestati suae exinde eveniret. Hamiltoniae autem Dux (cui pudor, justitiae | |
soror, incorrupta fides, nudaque veritas, quando ullum invenient parem?) haud | |
mora deducto in Angliam Exercitu Regio, initoque ad Wigorniam praelio cum | |
Cromwellianis; praematura quidem, bonisque omnibus etiamnum lugenda, sed | |
gloria plenissima morte occubuit: Rege interim ipso in eo certamine hostium | |
impetus fortissime excipiente, maxima cum laud virtutis omni Martis mortisque | |
periculo objiciente Sacratissimum caput suum. Adeo ut, quanquam effuse a | |
Cromwellio immissis aliis super alias copiis recentibus tandem oppressus, | |
amisit victoriae palmam: fortitudinis tamen eximiae, invictique supra fortunae | |
injurias elati animi gloriam exinde reportavit. | |
Dum haec, irato adversoque Summo Numine, in Anglia agerentur; forte contigit, | |
ut Principes illi vir, S. R. Imperii Dynastae, Duces Brandenburgicus, | |
Neoburgicus, in gratiam sibi invicem post mutuas simultates (quae ad arma proper | |
devenerant) jam noviter restituti, Copias suas, quas alter in alterum haud ita | |
pridem armaverant, Novocastrio amicissime offerrent, ab eo in Scotiam, aut (si | |
id commodius foret) in Angliam, auxiliatum Regi, transmittendas. Hujus | |
perhumani, tantisque Principibus dignissimi propositi Novocastrius illico | |
Regem, per expeditum nuncium, commonefecit. Sed, utrum ob hoc, quod Regi tunc | |
deerant naves ad tantas copias ex Hollandia in Scotiam transvehendas; an ex eo, | |
quod Scotis res minim placebat, incertum: istud tam amice oblatum auxilium non | |
accipiebatur. | |
Quae egregia facinora a Scotis, domi militiaeve, suscepta fuerint; quae | |
confecta, restituendi in sedem dignitatis atque imperii Regis gratia, dum is in | |
eorum castris versaretur; quidve secretioris consilii Huic cum illis | |
intercesserit: Ego quidem plane nescia sum, nec praesentis mei est instituti, | |
si rescirem, enarrare. Tota quip in eo sum, ut historiolam eorum, quae | |
gessit, quae tulit Nobilissimus meus Maritus, chartis, pro ingenioli mei | |
tenuitate, committam. Praetermissis itaque ex industria rebus a proposito | |
alienis, incoeptae narrationis filum resumo. | |
Haud multum temporis effluxerat, ex quo Rex funestissimam istam devicti a | |
Cromwellio, in praelio Wigorniensi, Exercitus sui cladem accepit; cum ad aures | |
Novocastrii tristissima pervenit fama, Clementissimum Dominum suum, Regem, a | |
Parricidis pugnando fusum, aut exhalasfe sub acerbo vulnere vitam, aut usque eo | |
miseriarum fuga redactum esse, ut nemini suorum notus, foedaque ignobilium | |
larva vestium occultatus, inter ipsos hostess erraret, tanquam maximi sceleris | |
reus, certissimae neci, si comprehenderetur, tradendus. Accepto hoc | |
luctuosissimo nuncio, tanta doloris acerbitate excruciabatur Novocastrius, ut | |
parum abfuit, quin exanimaretur moerore: Nec ullis amicorum solatiis iste | |
levari potuit luctus, donec pro certo constaret, Regem omnibus effugii sui | |
periculis defunctum fuisse, velutique ex faucibus fati jam ereptum, terram | |
Gallicam tenuisse. | |
Haud multo post, ubi cura de Regis salute, jam tum certissime asserta, | |
Novocastrium passa est ad alias solicitudines descendere; cogitare coepit de | |
sublevandis suis infortuniis, inter quae nil gravius erat egestate. Huic igitur | |
magis magisque indies ingravescenti malo ut qua liceret mederetur, necessum | |
videbatur, ut Ego dilectissimus Frater suus, Carolus Cavendicius, una in | |
Angliam propere iremus. Ipsa quidem, ut peterem a Parlamento aliquam ex annuis | |
Mariti mei fundorum reditibus portionem, ad emenda mihi alimenta. Ille vero, | |
quia jam tum proper elapsum erat tempus, intra quod ei redimere licebat praedia | |
sua, maneria ac fundos, quae ab eodem Parlamento, sequestri nomine, diu | |
usurpata, tum per auctionem essent in alios transitura; omnia in publicum | |
addicerentur, si redemptionem ipse diutius procrastinaret. Ab ejusmodi | |
redemptione ille quidem diu abhorruerat, ceu fide sua erga Regem prorsus | |
indigna: postea vero, qua suasu D. Edvardi, Comitis Clarendonii, Magni Angliae | |
Cancellarii, qui Antuerpiae tum versabatur; qua precibus penuria Fratris | |
victus, aliquam saltem fortunarum suarum partem servare, quam jacturam facere | |
omnium consultius esse duxit. Eo itaque consilio mecum in novercantem Patriam | |
rediit: utroque nostrum omnes egestatis miserias in eo itinere perferente. | |
Ubi Londinum pervenissemus, salutato mox Nobilissimo Fratre, Barone Lucas, eum | |
rogavi, a Parlamenti Delegatis (his scilicet, qui publico praeerant fisco) meo | |
nomine desposceret nonnihil ex annuis Mariti mei proventibus, pro vitae meae | |
sustentatione: idque, la Parlamenti decreto sancitum fuerat, ut quando | |
fundi eorum, qui Regis causa exilio multabantur, venum essent exponendi, tum | |
horum uxoribus ac liberis liceret, tantum sibi de pretio vendicare, quantum | |
suae alimoniae, dignitate natalibus singulorum aestimatis, satis foret. Is | |
vero, oblata illis meo jure petitione, hujusmodi responsum tulit; Mihi | |
alimoniae no minimum quidem deberi; quandoquidem Maritus meus semper | |
infensissimus ac pervicacissimus Parlamenti hostis fuisset. Tantum mihi | |
profecit in Angliam, quaerendi subsidii causa, remigrasse. | |
Nec multo feliciorem exitum itineris sui habuit Carolus Cavendicius, vir | |
utique innocentissimus, nemini mortalium, exceptis unice Regicidis, unquam | |
infensus. Is enim, in sui locum substitutis amicorum aliquot, qui cum iisdem | |
praedonibus agerent de redimendis ipsius latifundiis; constitutoque post longam | |
licitationem precio: quina haud minus millia nummorum in publicum fiscum | |
solvere coactus est, pro criminum suorum in Parlamentum, hoc est, fidei erga | |
optimum Regem praestitae, expiatione. Caeterum tantum temporis licitando | |
absumptum fuerat, ut uterque nostrum interea ad magnas rei familiaris angustias | |
redacti essemus: proculdubio inedia periissemus, nisi pientissimus ille vir | |
pecuniae nonnihil ab amicis mutuo accepisset, unde viveremus. | |
Neque etiam Novocastrium ipsum eodem tempore clementior fortuna excepit. | |
Scilicet, is Antuerpiae degens, hinc egestate, illinc aere alieno gravissime | |
pressus; quo se verteret, quidve sibi consilii capiendum, prorsus nesciebat. | |
Quid multis? Ad desperationis terminos pene redactus, litteras denique ad me | |
scripsit, quibus significavit, ni Frater ipsi nummorum per collybum ad | |
Mercatores Antuerpienses transmittendorum auxilio mature subveniret, se brevi | |
aut in carcerem conjectum iri a Creditoribus, aut fame periturum. Hoc | |
intellecto, Frater (utpote qui molliore ingenio natus fuit) primum lachrymas | |
non tenuit, nec abstinuit gemitu: deinde ad illum transmitti curavit bis centum | |
libras Sterlingas ex eis nummis, quos aegre a trapezitis foenore acceperat in | |
proprios usus. | |
Nec ea contentus pietate, praesenti nummo permutata insuper haud exigua | |
fundorum, quos modo redemerat, part; suo nomine emit nobilissimas illas aedes, | |
Welbeck nimirum, Bolsover, quae ad Novocastrium haereditario jure pertinebant: | |
idque permagno pretio; la, facta paulo ante auctione, licitatori cuidam | |
abalienatae fuissent a Parlamenti Publicanis. Hoc vero ea mente fecit, no tam | |
magnifica Cavendiciorum familiae ornamenta funditus diruerentur. Istiusmodi | |
quip lucrioni bus nil solennius erat, quam aedificia sumptuosa Dynastarum | |
Generosorum (eorum scilicet, qui scorsim ab iis sentientes, aut bello caesi | |
fuissent, exiliove ac bonorum omnium publicatione multati) vili etiam precio | |
emere, mox solo aequare; ut divenditis postea ruderibus ipsis, silvisque | |
excisis, avaritiae propriae uberiore lucro consulerent. | |
Postea quam in Anglia jam sesquiannum proper mansissem, abjecta spe omni | |
alimoniae ex proscriptis Mariti latisundiis obtinendae, nunciatoque eum adversa | |
valetudine tunc temporis uti; Antuerpiam redire properavi; charissimo capite | |
illo, vitaeque meae praesidio, Carolo Cavendicio, Londini interim relicto; | |
(quod pectus meum altius adhuc sauciabat) morbo difficili, Febre scilicet | |
Tertiana intermittente, jactato. Quae intra paucas inde septimanas optimum | |
virum extinxit. Quod ubi Novocastrius audivit, haud secus, quam si Parentis sui | |
mors nunciata esset, crebros edidit gemitus, lacrymisque praeter voluntatem | |
obortis, cum animo disparem vultum diutius far non posset, in arcanam penitus | |
cellam solves se penetravit. Ibi liberius dolori suo sine arbitris indulsit; diu | |
amissum deslens animae suae dimidium, columen vitae. Ego pariter, quae | |
sentiebam calamitatem maxima ex part ad me redundantem, flendo dolorem diffudi | |
miseranda meum: solatia quam adhibere Marito mihimet quaerere pronior. Et diu | |
par miserabile in hoc statu perseveravimus. Nec immerito. In illo quip Carolo | |
non solum fraterna pietas, sed summus morum candor, sed recti reverentia, sed | |
integritas, incorruptaque fides, quaecunque alia virtus ad veram Nobilitatem | |
spectet, eminebant. Fuit praeterea exquisita quadam ratione eruditus, in omni | |
litterarum genere, maxim vero in Mathesi ita versatus, ut cum primis certare | |
potuisset. Certe, ipsum finxerat Titan ex optimo luto, ea ingenii felicitate, | |
quam (...) la Philosophus: ut quicquid aggrederetur, ab eo cum laud | |
discederet. Sed vela contrahere cogor, oramque legere; no in tam vasto laudum | |
pelago deprehensa cum tenui cymbula, naufragii pericliter. Hoc igitur sufficiat | |
dixisse, non alteri a multis retro saeculis solemn illuxisse, qui abstrusiora | |
Matheseos Theoremata sagaciori judicio perceperit, nec qui tam vastam rerum | |
scientiam majori modestia celaverit. | |
Huic luctui ( perraro hominem videbis una tantum ex part infelicem) mox | |
supervenit molestissima generoso animo gravissima importunitas Creditorum. Qui, | |
cum diu solutionem debitorum, quibus Novocastrius ipsis obstrictus erat, | |
expectassent; nec dubitarent, quin ipsa, ex Anglia tunc noviter redux, ingentem | |
nummorum vim mecum inde detulissem: ulterioris morae impatientes, assiduis | |
precibus, immo minarum fulminibus aures ejus pulsare non cessabant. Is igitur | |
necessum habuit hos convocare, blandissimo sermon exposita, quam a Parlamento | |
Anglico accepissem, repulsa, obnixe orare, no diutius adhuc pecuniam expectare | |
graventur. Quo alloquio eos ita placavit, ut comiter amiceque discedentes | |
promitterent omnes, se non solum illi daturos longiorem solvendi diem, sed | |
victum etiam aliaque quibuscunque opus foret interea suppeditaturos. Hanc | |
insignem in istiusmodi hominibus admirandam humanitatem ea, qua decebat, | |
gratitudine excepit: nec tam opportune oblatam ulterioris fidei conditionem | |
repudiavit. Et hoc loco meritissime mihi commemorandus, debita gratiarum | |
professione agnoscendus venit singularis Divinae Providentiae favour; qui | |
ignotorum praesenti lucro plerumque inhiantium etiam animos tenerrimo | |
miseriarum nostrarum sensu afficiendo, nos ab extrema rerum necessitate toties | |
servavit: citra cujus verticordiam influentiam in eorum affectus, fieri non | |
potuit, ut tam diu apud exteros ex mutuato tantum vixissemus; idque cum omnium | |
benevolentia, splendore Mariti mei nobilitate haud multum indigno. Non hoc | |
mortalibus actum credit consiliis. | |
Eidem Dei la Opt. Max. clementiae acceptum refero illud; quod Novocastrius | |
numquam desponderet animum in rebus quantumcunque adversis: sed semper maximam | |
aleret spem, se Clementissimum Dominum suum, ac Regem, Carolum II. paterno | |
avitoque solio in pace redditum quandoque visurum: minim inscius nempe, nullum | |
malis artibus quaefitum imperium esse diuturnum; nec tot discordiis civilibus | |
dudum fessam, jam tum sub gravissimo non unius tyrannidis onere labantem | |
diutius subsistere Britanniam posse, ni in justissimum Haeredem brevi cederet | |
illius imperium. Haec spe fretus, nulla non tela saevientis fortunae constanter | |
excepit: quoties ipsa de videndo Regis reditu desperassem, me leviter increpare | |
solebat, inquiens: quod miseri volunt, hoc facile credunt; Tu autem, e | |
contrario, minim credis, quod maxim cupis. Adjecit, fieri haudquaquam posse, | |
ut mihi in hoc vitae curriculo obtingeret quidquam felicitatis, si, exclusa spe | |
omni, nil prorsus in pectore foverem, praeter anxias dubitationes metus. | |
In vitam hanc umbratilem exacti jam fuerant plures anni, cum Rex, destinato in | |
Germaniam itinere, Antuerpiam in transitu veniens; Novocastrium ad regia ipsius | |
genua, gaudii simul venerationis causa, officiose advolutum summa cum gratia | |
excipere; deinde domi, honoris ergo, invisere dignatus est. Idem fecere alii | |
Principes viri, quotquot sive negotia, sive nova visendi desiderium ad | |
peramoenam Antuerpiae urbem adduxerant. In his praecipua commemoratione digni | |
sunt nobilissimum illud atque illustrissimum par Regiorum Fratrum, Eboraci | |
Glocestriae Duces, cum sorore, Serenissima Principe Auriaca: quos Novocastrius | |
parco quidem, Spartanae frugalitatis aemulo, sed decor instructo convivio | |
excepit. Proxime adnumerandi sunt illustrissimus Princeps, Doom. Iohannes de | |
Austria, Marchio de Caracena, Flandriae successive Proreges. Item Dux | |
Oldenburgicus, Frisiae Orientalis Princeps (qui ambo equos aliquot Novocastrio | |
dedere, forma insignes illarum ex optimo Provinciarum genere oriundos) ex | |
Britannica Nobilitate, Ormondiae Dux, Comes Bristolliae, quos hospites saepius | |
habuit. Caeteros, quia numero pene infiniti sunt, quia in minus sublimi honoris | |
orb versantur, brevitatis pariter atque decori amans, non attingam. | |
Atqui memorare juvat, Novocastrium Nobilibus quibusdam Hispanis, ex | |
Illustrissimi Principis, Doom. Iohannis Austriaci comitatu, ipsum, ad | |
Hispaniarum Regis aulam, tutelae patrocinii quaerendi causa, confugeret, | |
hortantibus; spondentibusque, eum haud mediocri gratia acceptum iri a Catholica | |
illius Majestate, comiter respondisse: sibi quidem dudum perspectam fuisse | |
Regis istius clementiam; se tamen, tum ingruentis senii, tum aeris alieni, quo | |
Antuerpiensium nonnullis adstrictus erat, ratione, imparem esse tam longinquo | |
itineri; nihilominus oblatae conditionis benignitatem quam gratissimo animo | |
semper agniturum. Quod inserui, ut qualis quanta inter Hispanos esset erga | |
advenam, fortunisque suis iniquissima belli sort exutum humanitas, grato ore | |
praedicem: utque omnibus simul innotescat, quam juste se gesserit Novocastrius | |
erga Creditores la; a quibus, nondum liberata fide, recedere noluit, quanquam | |
splendidioris vitae conditionis, novorumque honorum promissis invitatus. | |
Nec multum temporis inde effluxerat, cum nomen suum Creditorum Antuerpiensium | |
tabulis magna ex part exemit. Affulserat enim interea nonnihil mitioris | |
fortunae. Et qua annuorum Fratris demortui proventuum residuo, quod ad Filium | |
suum natu maximum redundarat; qua aliis subsidiis, quae idem Filius de suo | |
submittebat: bis mill quingentas circiter nummorum libras quotannis | |
accipiebat, unde haud pauca ex debitis, quae Antuerpiae contraxerat, solvendo | |
erat. | |
In hoc tranquillitatis portu, a curis publicis vacatione erat, cum saevissima | |
illa vindictae Divinae tempestas, quae Britanniam tam diu afflixerat, | |
defervescere incoepit. Jamque tandem rumoribus dispersum est, motus tumultusque | |
novos in Anglia exardescere; Rebellium etiam ipsorum Regicidarum animis inter | |
se dissociatis, suum sibi exitium struentibus, qui per tam longam annorum | |
seriem conspirarant in Patriae Patrem. Quo nunciato, Novocastrius mox ad | |
certissimam spem erigitur, brevi venturum felicissimum illud tempus, quo fata | |
Regem Britanniae suae restituere decreverant: quia ubi parts labant, summa | |
turbatur. Et fatorum arcana cecinisse visus est. Nam paucis ab eo tempore | |
septimanis, status rerum in Anglia (divinam opem lapsis afferente Deo) tam | |
miraculose mutatus fuit, ut ab omnibus sanioris animi civibus Rex, ad | |
compescendos civilis discordiae motus, sceptrumque imperii Britannici | |
moderandum, magna cum solennitate invitaretur. Putasset hoc quisquam? Imo | |
semper putabat Novocastrius. Qui tamen in tali fortunae ludo cunctabatur | |
credere se esse felicem. Tam propinquo exitio pene fidem superat eripi potuisse | |
Britanniam. Sed saepe Divinitatis opera haec sunt, ut furias, in ipso jam | |
successu securas, subita ultio excipiat: no vel unquam improbis timor, vel spes | |
absit calamitosae virtuti. | |
Ubi vero vulgatum est, Regiae Majestatis reditum in Angliam sola jam denuo in | |
fidem obsequium receptae Classis suae expectation differri, haud mora omnium | |
Ordinum primos ad Hagam Comitis, ubi ea tunc commorabatur, ambition adegit: | |
partim ut tam diu desideratam, nunc tandem ex improviso velutique miraculo | |
quodam a Summo Numine concessam felicitatem Regi gratularentur; partim ut quid | |
ab ipsis in re nova fieri vellet, officiose quaererent. Arma certatim, equos, | |
pretiosissimas vestes, navigia ornabant. Nemo erat vel e Proceribus, vel in | |
Patricia juventute, qui non offerret operam; sumptuque, maturandae profectionis | |
acri hortatu, antiquo quidem Principi, sed novo Regi se probaret. Inter | |
Magnates haud postremus advolavit Novocastrius; quem Regi placuit summa cum | |
benignitate admittere in amplexus; cui Sereniss. Princeps, Dux Eboracensis, | |
offerre dignatus est unam e Praetorianis navibus, quae transvehendo Regi | |
destinabantur. Quam singularem gratiam, ceu forte caeteris sui Ordinis | |
Magnatibus invidiosam, ea qua par erat modestia detrectabat: Regiam Ipsius | |
Celsitudinem prolix obtestans, ut sibi lembum, ad se suosque in Angliam | |
transmittendos, propriis sumptibus conducere liceret. | |
Inter haec, Regi visum est Novocastrio inter secretum colloquium exponere, | |
illustrissimum illum Virum, Britanniaeque post Deum Sospitatorem, D. Generalem | |
Monk (qui body Dux de Albemarle meritissimo Regis favore audit) a se petiisse, | |
ut Equorum Regiorum Magister (qui honos ad Novocastrium ipsum tunc spectabat) | |
constitueretur. Ibi excipiens Novocastrius; Magnus ille vir, O Rex, inquit, | |
dignus est, cui quoscunque vel maximos Honores indulgeas. Meipsum quod attinet; | |
Ego nunquam committam, ut mei causa votorum non compose fiat. Si quid juris | |
habeo ad occupandam eam ab isto quaesitam Dignitatem; En! id totum in manus | |
tuas, Regum Optime, libentissime resigno, ut in illum ex arbitrio tuo | |
transferatur. Simul his osculo Regis dextrae dato, nuncupatisque pro ipsius | |
salute votis, recessit: conductum a suis lembum, qui in Roterodami portu in | |
anchoris stabat, illico conscensurus, ut, in Angliam praecedens, proxime | |
advenientem Regem in littore opperiretur. Discedenti sese pro comitibus tum | |
forte adjunxerant Nobiles aliquot, Generosi e Gentilibus, qui Patriam pariter | |
cogitabant. Hi autem, ubi Roterodamum pervenissent, oculisque curiose | |
pererrantibus semiputrida, vermibusque carry exesa latera lembi, in quo se | |
pelago committere paulo ante statuerant, conspexissent: omnes (unice excepto | |
Barone Widdrington, quem a latere fortunis Novocastrii nulla unquam pericula | |
divellebant) eum nimis fragilem, ventorumque fluctuum insultibus, si qua | |
ingrueret tempestas, prorsus imparem judicantes, a proposito declinarunt, | |
cursumque alio convertere. Neque damnandus videtur eorum iste metus. Nam idem | |
lembus vix ad oram Angliae Novocastrium exposuisset, cum, undarum ponder | |
diductus, medio sub aequore mergeretur. | |
Nondum vero ab Novocastrii oculis Hollandiam venti removerant, cum naviculam | |
illam, in qua vehebatur, horsum illorsumque, pro reciprocante fluxus | |
refluxusque marini motu, in alto fluctuantem tanta tam constans maris pax | |
detinuit, ut in trajiciendum illud fretum, quod haud lunge dissita Bataviae | |
Angliae littora interfluit, integra proper septimana impenderetur. Ea autem | |
elapsa, plenissimis tandem velis in Thamesin flumen ex alto provehuntur. Ubi | |
vero illuc fluminis perventum, unde Londini fumus, instar atrae caliginis, | |
procul in aere suspensus conspici posset: gaudio exultans, oculisque suis vix | |
credens Novocastrius, quendam e famulis, qui tum forte ad malum lembi spectatum | |
adstabat, in hunc modum alloquitur. Dic mihi, vir bone, inquit, quae videmus, | |
vera sunt, an mera insomniorum ludibria? Cette, mihi videtur, me jam per | |
sexdecim annos somniasse. Opus est, igitur, somnum mihi nunc denique excutias; | |
no diutius vanis phantasmatum ostentis deludar. Ibi altero vera esse omnia | |
affirmante; subridens ille, ad fidissimum Achatem suum, Baronem Widdrington, | |
conversus; Veni, ait, sodalium charissime, felicitatis meae compare, victorque | |
de fortuna ac omni prorsus dolor mecum triumpha. O beatum, pergit, hunc, diem! | |
O meae senectuti propitium, quam inter gravissima exilii ac paupertatis mala | |
proper consumpsi! Quis me mortalium fortunatior? aut cui preciosius debeat esse | |
id pauxillum vitae, quod superest? Ergo per tot ambages, per tot calamitatum, | |
belli{que} minarum tormenta erumpens fatorum industria haec nobis solatia, haec | |
pacis tranquillitatis futurae pignora parabant? Britanniam Carolo suo | |
restitutam videmus, nosmet ipsos Britanniae: estque, cur ultra superesse | |
cupiamus. His dictis, in portum Grenovici penetrant, optata potiuntur Troes | |
arena. | |
Accidit autem interea, ut Henricus, Novocastrii Filius natu secundus, tunc | |
Mansfeldiae Baro, body vero Comes de Ogle, intellecto Regis patrio littori, | |
haud procul Dorobernio, classem applicandi proposito, eo proficisceretur; quo | |
Regem simul ac Patrem (quos in una eademque nave adventare credebat) in ipso | |
undarum confinio summa veneratione exciperet. Is igitur, postquam ex alto in | |
Dorobernii portum jam in tuto delati Regis dexteram osculis strinxisset, regio | |
Ipsius ex ore intellexisset, Patrem ante septimanam ex Hollandia solvisse, in | |
conductitio quodam lembo? anxia solicitudine perculsus, conjectusque in | |
suspicionem, no mali quid illi inter navigandum contigisset; Londinum versus | |
regreditur. At vix dimidium viae permenso nuncius supervenit, Patrem omnibus | |
pelagi periculis dudum defunctum fuisse, in hospitio quodam publico apud Regiam | |
Grenovici villam commorantem, ipsius occursum avidissime praestolari. Hoc | |
audito, mira festinatione Grenovicum venit. Ac ut Patrem conspicatus est, | |
majoribus alacritatis genio citatis vestigiis ad ipsum accedens, in genua | |
venerabundus procubuit: Illo interim pari laetitia perfuso, nec different | |
coram populo, qui utriusque latera stipabat, blanditias, quae secreto | |
debebantur, quasque verbis refer ipsa haudquaquam valeo. Certe, in hoc | |
felicissimo occursu, in hoc auspicatissimo temporis articulo, Horum commotos | |
mutua charitate animos incessit gaudii tantum, quantum qui invicem gratulantium | |
placidissimos vultus, mutuosque amplexus oculis non subjecere, animis concipere | |
non possunt. | |
Dum haec in Anglia agerentur, dum in illa nunc denuo reflorescente natione | |
desudatum, ingentique publici gaudii apparatu sonabant omnia; Ego apud exteros | |
pone relicta, Antuerpia commorabar. Etenim ex Hollandia jam tum discessurus | |
Novocastrius litteras ad me scripserat, quibus strictim significavit, aequum | |
sibi commodum videri, ut ipsa, ceu altera sui pars, aliquandiu manerem in illa | |
Urbe; tum ut pignoris loco essem Creditoribus suis, tum ut Civium Primoribus | |
apologiam facerem, eo quod negotiorum multitudine impeditus, ipsis nec gratias | |
quas debuit reddere, nec usitatum in discessu Valedicendi officium praestare | |
potuerit. Hujus itaque volutati alacriter morem gerens, eidem loco adhaesi, | |
donec (quod paulo post factum erat) tantum nummorum ad me transmissum esset; | |
quantum ad Domini mei nomen Creditorum tabulis eximendum sufficiebat. Sic | |
denique liberata Illius fide, mutuoque insuper acceptis ab honesto quodam | |
amplissimarum facultatum Mercatore (cui Ioh. Shaw nomen est, quemque Regia | |
Majestas haud multo post Equitatus dignitate merito insignivit) quadringentis | |
nummorum libris pro viatico; meum quoque reditum in Patriam maturabam. | |
Cunctisque jam in discessum ordinatis, officii eo in loco praestandi nil | |
prorsus mihi reliquum videbatur, nisi ut solenniter ac viritim Primoribus | |
Civium redhostirem; tam iis scilicet, qui Magistratus purpura insignibus prae | |
caeteris conspicuiserant; quam his, quos natalium fortunarumque suarum splendour | |
illustrabat. Quip horum illorumque plerique erga nos insigniter civiles ac | |
humanos se gesserant. Huid ligitur gratitudinis officio nullatenus desui. | |
Jamque rumour totam pervaserat Urbem, me discessionem in posteram diem | |
adornare; cum Magistratuum Optimatumque chorus me convenit: ut discessurae | |
simul nuperam Mariti mei fortunis ac dignitatibus suis restitutionem | |
gratularetur, simul profectionem optaret felicem. Inter caetera quae tunc | |
concipiebant vota, unus eorum, is nempe cui a sociis demandatum fuerat | |
alloquendi munus; Vtinam Tibi, Domina, inquit, tam prospera atque jucunda sit | |
ista profectio, quam nobis erit interim molestum Tui desiderium. Ibi Ego, per | |
cordatum illum Virum, D. Duart (qui tunc mihi interpretis loco erat) retuli; me | |
semper eximiam eorum humanitatem ac beneficia commemoratione grata | |
praedicaturam; sed supra modum dolere, quod non esset in mea potestate debitam | |
meritamque gratiam ipsis tam been merentibus refer. Hic dictis, conticui: | |
Illi vero ingeminantes vota domum repetebant: Vini lagenas aliquot, Xenii loco, | |
per Apparitores publicos, de more antiquo, missuri. | |
Antuerpia hunc in modum relicta, Vlissingam veni. Illic vero, ubi nullam e | |
navibus Regiis reperissem (pertimescebam scilicet, vitam meam infidi maris | |
periculis exponere, in ullo minoris oneris navigio) audissemque in illo portu | |
anchoras dudum jecisse Praesidiariam quandam navem, ad potentissimos | |
foederatarum provinciarum Ordines spectantem, quae in Angliam transmittendis | |
Mercatoribus quibusdam destinabatur: haud mora, vocatum ad hospitium meum | |
illius Gubernatorem (cui Bankert nomen erat) comite interrogabam, an non Mihi | |
quoque in sua nave, cum Mercatoribus illis, in Angliam transire liceret? At | |
ille pari comitate annuit; sed ea condition, ut famulorum meorum quis ad | |
Ordines prius mitteretur, qui ab Ipsis licentiam sibi ad id faciendum exoraret. | |
Adjecit, illud sat commode fieri posse, la vectores nondum parati erant ex | |
portu solvere in altum. Quid plura? Misi, impetravi, navem conscendi: plerisque | |
servorum interea cum impedimentis in conductitiam quandam Celocem dispositis. | |
Sic Patriae simul Marito tandem reddita, molest tamen indignante animo | |
ferens, Hunc nec satis commode, pro famulorum multitudine; nec, pro sua | |
dignitate splendide satis, habitare: obnixe orabam, ut, confestim relicto | |
Londino, rus habitatum iret. At ille primum quidem temeritatem meam praesentis | |
nostrae conditionis impatientiam leni objurgatione perstrinxit: deinde vero, | |
ubi summam negotiorum, quae ipsum in Aula Urbe detinuerant, utcunque | |
absolvisset, Me (u^pote cui ruris amoenitas usque cordi fuit) compotem voti | |
fecit. | |
Pridie autem discessus Regiam Majestatem (ita enim aliquo concessuris | |
Magnatibus usu comparatum est) adiit; quo sese ab omni aegritudinis occultae | |
suspicione coram purgaret, in hunc maxim modum alacre alloquebatur. Haud | |
ignarus sum, Rex sanctissime, esse qui dicant, me praesenti fortunarum mearum | |
condition non contentum: proindeque ab Aula Tua recedere, tacita aliorum apud | |
Te gratiae invidentia discrutiatum. Atqui Deum immortalem testem imploro, me | |
nulla prorsus ambitione vexari; nec majora expetere. Mihi profecto satis | |
superque est, regnis Tuis Te in pace gloria redditum vidisse. Quae publica | |
felicitas animum meum tam ingenti gaudio satiavit, ut aditus in eum omnis | |
praeclusus sit solicitudini privatae. Tu quidem, Rex, perpetua felicitate | |
floreas; Ego, caeteris laetus, hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu | |
frui Tua bonitate non possum. Interim quicquid jusseris, pro viribus exequar. | |
No vitae quidem meae parcam, ubi Tibi commodum fuerit, ut victima cadam. | |
Arbitrium Tuum mihi est pro voluntate. Nam pauxilli istius quod vitae superest | |
praecipuus mihi usus erit, gloria Tuae inservire. Et post mortem quoque | |
manibus meis solatio erit, in Regem meum ad ultimum fidei conservatae memoria. | |
His simul Regis manum, de more, exosculatus, ad praedium suum, Welbeck vocatum, | |
in Comitatu Nottinghamiensi, digressus est. | |
Illuc ubi pervenisset, convocatis accurataque indagandi ratione examinatis | |
villicis suis, ut aliis quoque, quorum quid de rebus ipsius scire, dum abesset, | |
quoquo modo interfuisset; inquisitionem mox instituit de terris suis | |
latifundiis, quae substituti a Parliamento praedones per tam longam annorum | |
seriem usurpaverant. Comperitque tandem, alia ex iis ita de integro abalienata | |
fuisse, ut redimi nunquam possent; alia vero eo pacto divendita, ut eorum | |
possessionem ac usum-fructum sibi quidem pro vitae saltem suae termino redimere | |
liceret, sed apud usurpatores perpetuo remaneret jus haereditatis: alia denique | |
ab ipsis Regicidis diu occupata, eoque nomine Regi nunc per leges addicta; quae | |
alio nullo modo recuperanda erant, nisi Illustrissimi Principis, Ducis | |
Eboracensis favore ac indulgentia singulari. Huic enim Regis dono cessere omnes | |
Regicidarum fortunae. Is igitur, Novicastrii super ea re querela audita, illi | |
tantam ita proscriptorum fundorum partem restituit, quae septingentis plus | |
minus nummorum libris annuatim locatur colonis. Opportune hoc loco memorandum | |
venit, Novocastrium per integros octodecim annos (scilicet ab ineunte Iunio | |
Anno Domini 1642. ad finem Maii 1660.) no drachmam quidem ex amplissimis | |
latifundiorum suorum proventibus in alimoniam accepisse. Durum, forsitan | |
inquies; ast unde interea viveret? Magnam profecto partem ex mutuato. Caeterum | |
Filius suus, qui Comes de Ogle body audit, Filia, quam praenobilis vir, D. | |
Cheiny, uxorem duxit, haud exigua submisere auxilia: ille partim ex ista | |
paternorum fundorum portione, quae sibi cesserat supra memorato Parliamenti | |
decreto; partim ex perampla dote, quam acceperat cum Uxore; Haec vero | |
divenditis gemmis argenteisque vasculis, quae olim in ipsam erogata fuerant jam | |
tum moribundae Aviae suae testamento. Tanta fuit utriusque pietas in Genitorem, | |
ad magnas rei familiaris angustias ex fortunis amplissimis redactum. Sed | |
paululum digressa, ad id quod institueram me recipio. | |
Intellecto jam rerum suarum statu infelici, Novocastrius primum nonnullos | |
homunculorum, eorum qui in praediorum ad ipsum rectius spectantium possessionem | |
iniquissima usurpatione irrepserant, ad judices vocavit: spei plenus, eo se | |
pacto jus suum postliminio recuperaturum. Sed nescio quo legum novarum obtentu | |
factum est, ut contra eum judicatum fuerit. Et inauspicatissimus ille, | |
Regiisque omnibus inaequalibus Amnestiae seu Oblivionis Actus, quo anteactorum | |
omnium memoria deleta, nuperorum rebellium (exceptis unice Regicidis) delictis | |
rapinis quibuscunque venia concedebatur, quemque Regia Majestas assensu suo non | |
ita pridem sanciverat; in causa fuit, ut plurimum de suo jure vel adversariis | |
permittere cogeretur. Inita deinde debitorum suorum computatione, haud exiguam | |
sibi relictorum fundorum partem (talem scilicet, quam sibi fas erat abalienare; | |
nam aliquas habet e terris patrimonialibus, quae Masculis Cavendiciorum | |
haeredibus ita per feudum talliatum, quod Jurisconsuli la, affixae sunt, ut | |
in alios transferri neutiquam possint) venum exponi curavit; tam ut | |
satisfaceret Creditoribus, quam ut pervetustum illud Nottinghamiense Castrum ex | |
alieno suum faceret. Quod antiquissimum Urbis Nottinghamiae ornamentum juxta ac | |
praesidium, a Guilielmo Normanno, olim ad tum nuper devictos Anglos fraenandos, | |
extructum, ut ut jam tunc funditus subversum soloque aequatum, Novocastrius | |
tamen sibi inemptum relinquere noluit; vel eo nomine, quia sedes illa, utpote | |
loci ingenio peramaena, maxim in deliciis diu fuerat Patri. | |
Proxima illi cura fuit, magnificas AEdes illas, Welbeck Bolsover vocatas, | |
sitasque in eodem Comitatu Nottinghamiensi, pristinae integritati atque nitori | |
restituere. Has enim non solum labantes ad interitum ruentes, sed rapacibus | |
praedonum manibus etiam semidirutas repperit. In eisdem praeterea supellectilis | |
nil prorsus relictum, praeter pauca Peristromata blattis tineisque semicorrosa; | |
Tabulas quasdam, a Clariss. viro illo, modernorumque Pictorum facile Principe, | |
Antonio Van Dyke, singulari opere artificioque delineatas; easque a Filio suo, | |
Comite de Ogle (ita jubente Patre) postquam sub hasta divenditae fuissent, haud | |
exiguo pretio redemptas, curaque deinceps Filiae natu maximae, De. Cheiny, | |
secreto servatas. | |
Quin etiam eo insanae devastationis atque rapinae a praedatoribus illis, qui | |
Parlamenti auctoritate freti, bona fortunas Regiorum ad praedam rapuerant, | |
deventum erat; ut ad ultimum no Cervis quidem, Damisque id genus Animantibus | |
aliis, quae in vivariis Magnatum, qua venatus, qua magnificentiae causa, | |
inclusa tenebantur, pepercerint. Inter caeteros vero Novocastrius ingentem in | |
hoc genere calamitatem hauserat. Scilicet, ex octonis (...) sive vivariis | |
spatiosissimis, quae sub initium belli civilis de proprio habuerat, quorumque | |
singula numerosis Cervorum Damarumque gregibus repleta tunc temporis reliquit; | |
nunc restabat vix unum, in quo ferae omnes a praedabundis militibus Parlamenti, | |
aliisque farinae ejus grassatoribus, occisae non fuerant. Neque ipsis etiam | |
Vegetabilibus parcitum. Namque robora omnia, fraxini, fagi, aliaeque consimili | |
truncorum proceritate ac mole insignes arbores in singulis istis vivariis | |
saltibus (si unum omnino excipias, istud nempe quod AEdibus Welbeck vicinum | |
est: hujus quip nemora, cum toto Manerio circumjacente, Carolus Cavendicius | |
mature redemerat, eoque pacto ab excisione servabat) radicitus caedebantur. | |
Ingens sane, nec uno saeculo reparabile damnum. Quip in vivario illo, cui | |
Clipston Park nomen (ut de caeteris Harpocratem agam) quod septem plus minus | |
milliaria Anglica in circuitu continet, spatiosa erat sylva, tum densis | |
inusitataeque proceritatis arboribus umbrosa, tum crebris perennantium aquarum | |
fontibus piscosis stagnis amoena: quae ingenti leporum, phasianorum, perdicum, | |
attagenarum, aliarum id genus avium, quas venari solent Nobiles, numero pabula | |
latebras suppeditabat. Muris nemora cingebantur, turresque habebant venantium | |
receptacula. Haec tamen omnia, quo tempore publicae rapinae jus datum erat, non | |
homines, sed furiae ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omnium scelerum | |
impuritate concretae, ferro, caede, incendiis devastarant; aedificiis, muris, | |
sylvis, piscinis, cunctis in luctuosam solitudinem conversis. Sed avaritiae | |
nihil nefas est: cui cum homines se permisere, etiam naturam dediscunt suam, in | |
feras degenerant. Caeterum hanc olim deliciarum suarum desolationem ut primum | |
Novocastrius conspexit, altiorem consueto dolorem pectore quidem hausit; sed | |
dissimulata tamen sollicitudine (didicerat enim esse infelix sine querelis: | |
noveratque, saepe calamitatis solatium esse, nosse sortem suam) servorum | |
nonnullis, qui tunc forte adstabant, in mandatis dedit, ut arboribus quibusdam, | |
quae in vicinia loci istius adhuc crescebant, succisis, factisque ex iis palis, | |
novum sepimentum devastato vivario circumduci curarent. Id quod paulo post | |
factum; novaeque simul Cervorum atque Damarum greges intra conclusae. | |
Nec minori industria usus est in reparandis aliorum quoque Praediorum suorum | |
ruinis. Quanquam enim lites forenses, quibus jus suum postulare persequi | |
coactus fuit, aliaque nonnulla permagni momenti negotia, quibus expediendis se | |
de necessitate immiscuit, loculos assiduis impensis exhauserant: tanta tamen | |
prudentia, simul parsimonia res ordinavit, ut paucos intra menses coluerit, | |
pecude armentisque instruxerit aliquot e praediis suis; ea scilicet, quae nec | |
colonis pro annuis pensionibus, nec inquilinis ad aliquot annos elocare, sed in | |
propria possessione, ad commodiorem familiae victum, servare destinarat. | |
Adhaec, AEdes illas, quibus Bolsover nomen, nova magnifica fabrica adauxit; | |
palisque de novo cinxit haud quidem peramplum, sed amaenissimum illud vivarium, | |
quod supra memorato Castro Nottinghamiensi adjacet. Hocque eo maturius fecit, | |
quia in animum dudum induxerat, veteres antiquissimi illius Castri ruinas | |
recreare. | |
Aliorum insuper quorundam consimilis magnificentiae operum fundamenta, nec | |
infelicibus (ut spero) auspiciis, jam posuit: quae nondum absolvere potuit, tam | |
ob angustiam temporis, quam propter ingentia fortunarum damna, quae nupero | |
bello civili ac tam diuturno exilio sustinuit, quaeque in memoriam revocare non | |
possum absque gravissimo animi dolor. | |
Namque sub initium funestissimi illius belli, Novocastrius tanta floruit | |
opulentia, ut nobilitate ac divitiis inter omnes Angliae Optimates emineret. | |
Opes a Majoribus traditas habebat, ipse, qua longa earum possessione, qua | |
adventitiis primae Vxoris facultatibus, cumulaverat. | |
Quanti census fuerint terrae, quas, Avo Patreque defunctis, haereditario jure | |
adiit; Equidem vix satis compertum habeo: neque etiam quam ampla ad ipsum | |
descenderit haereditas post Aviae mortem. Illud tamen pro certo affirmare | |
possum, praedia olim tenuisse eam perampla opima; maximamque porro auri | |
argentique vim congestam habuisse. Succederat enim in bona omnia cultissimos | |
agros tertii sui Mariti, D. Guilielmi Sanct-loo, Equestris Ordinis Viri, nec | |
non maximae cognationis clientelae apud Anglos Occidentales. Quae opes deinde | |
ad Novocastrium, ut Matris suae (quae unica Filia haeres fuit Nobilissimi | |
Baronis de Ogle, cui ista dicti Guilielmi Sanct-loo vidua nupserat) haeredem, | |
una cum pervetusta Baronia de Ogle, integrae devenere. Ejusdem praeterea dono | |
viginti millia librarum praesenti pecunia accepit. Fundorum vero ita ei | |
relictorum annui proventus tria ad modum millia nummorum aequare, accurata | |
aestimatione, body censentur. | |
Quoad facultates Vxoris, quam primo matrimonio sibi adjunxit; certissimum est, | |
ipsam viro attulisse dotem ingentem: tantam scilicet haereditatem | |
latifundiorum, quae quadringentis supra duo millia nummorum libris annuatim | |
locantur colonis; septem plus minus millia pecuniarum, ipsa nuptiarum die | |
numeratarum; juncturam (sic enim Iurisconsulti nostri la terras, quae | |
connubii foedere sponsae a sponso donantur; quaeque Graecis (...) proprie | |
appellantur) cujus annui reditus octingentas libras valour superabant. | |
Nobilissima haec Matrona filia atque haeres fuit generosi viri, D. Guilielmi | |
Basset, de Blore in Comitatu Staffordiensi, Armigeri; Henrici Howard, Thomae, | |
Comitis Suffolciensis, Filii natu postremi, vidua. Ut nil mirum videri debeat, | |
eam maximis divitiis abundasse. Has tantas copias, simul paternos reditus ipse | |
Novocastrius (qui a Patre didicerat, temere nihil profundere) prudentia sua in | |
tantum auxerat; ut, antequam ad arma spectarent Angliae tumultus, Facultates | |
ipsius Personales (quemadmodum Iurisprudentes nostri loquuntur) jam tum | |
ascendisse aestimatae fuerint ad centena millia librarum: auxissetque haud | |
dubie ad multo majorem summam, nisi saevissima nuperi belli tempestate diu | |
misereque jactatus, substantiae universae naufragium denique fecisset. Neque | |
tamen proinde existimandum est, eum, quo etiam tempore sua pacate possidebat, | |
omni ex part beatum fuisse. Damna quaedam, confiteor, eaque magna quidem | |
halcyoneis etiam diebus sustinuerat: sed quae consideratu vix digna videantur, | |
si ad modo dictas clades bello acceptas conferantur. Unum ex iis, instantiae | |
causa, memorare juvat. | |
Carolus Cavendicius, Novocastrii Pater, ingentem pecuniarum vim, sexdecim | |
nempe librarum millia, Gilberto cuidam, Salopiae Comiti (qui Sororem ejus pro | |
Uxore habuit) mutuo dedit. Quam summam Gilbertus cum rependere non potis esset, | |
haereditatem quandam in terris fundis, ad duo circiter millia librarum annuis | |
reditibus assurgentem, in Carolum haeredes ejus, compensationis nomine, | |
collocavit, legitimaque venditione sanxit. Caeterum, quanquam principal | |
debitum hoc pacto solutum censeretur; ingens tamen detrimentum exinde ad | |
Carolum, adeoque ad ipsum quoque Novocastrium redundabat. Quip permulti anni | |
effluxerant, ex quo nummi sic primum commodati fuere, antequam terrae eorum | |
loco translatae essent; toto intermedio tempore, Carolus no drachmam quidem pro | |
foenore percepit. Quantopere autem tam magna nummorum vis interea multiplicari | |
potuisset, maxim a Carolo, qui rarum parsimoniae Oeconomicae prudentiae | |
exemplum fuit; aliis ex magnitudine foenoris computandum relinquo. Praeterea, | |
etiamsi Novocastrius ejusdem Comitis Salopiensis Testamenti Executor | |
constitutus fuerit; eoque nomine vel legitimam obtinuerit potestatem in omnes | |
defuncti fortunas: tantum tamen aberat ab inde repetendo priore damno, ut e | |
contra septendecim millium librarum de propriis jacturam fecerit per eam | |
curationem. Quam paulo post lubens volensque transtulit in Guilielmum Thomam, | |
hunc Arundeliae, illum Pembrokiae Comites, qui duas Testatoris filias in Uxores | |
duxerant: post eorum funera, eandem resignationem confirmavit Henrico Howard, | |
Arundeliani Comitis filio, qui id ab eo impense petierat. Tanto enim amore, | |
fideque pietate semper prosequutus est samiliae Salopiensis affines, ut sibi, | |
quam eorum cuivis, damnum infer maluerit. | |
Ut pauca e multis commodis, quae ex illo Executoris munere suo sibi, vel | |
ipsarum legum patrocinio, vendicare potuisset, leviter attingam; haec | |
observanda veniunt. Primo, maxima pars praediolorum, quae ad Testatorem | |
spectarant, inquilinis beneficiariis, ad certum annorum terminum, locabatur: | |
debuitque proinde, juxta leges Angliae Municipales, rediisse ad Executorem. | |
Secundo, Latifundia pariter, quae solvendis defuncti debitis destinabantur, eo | |
pacto ad annos aliquot alienata erant, ut in Executorem postliminio recideret | |
jus haereditatis. Tertio, terrae quaedam, ad annuum valorem sexcentarum | |
librarum, ultima Testatoris voluntate relinquebantur Fratri Executoris, Carolo | |
nempe Cavendicio: ea tamen leg, ut eas haudquaquam adiret, nisi per orbitatem | |
Comitissae Cantianae, Testatoris filiae natu secundae; quae prolem peperit | |
nullam. Caeterum haec tanta, tamque aperto jure ad ipsum spectantia emolumenta | |
Novocastrius generoso animo repudiavit: non suae, sed defuncti cognatorum | |
utilitati studens. Ejus quip fortuna sublimior erat, quam ut officia pietatis | |
mercede divenderet: altiusque ingenium, quam ut quaestus solatio delectaretur. | |
Quae nunc retuli, in damnis fuisse fatendum est: sed nihili fere sunt ad illa | |
graviora, quibus, bellorum civilium incendiis Patria conflagrante, affectus | |
est. Horum igitur rationem, aliqua saltem ex part, heic subjungam. Ex part, | |
dico; quia licet nec longum, nec arduum sit ad calculos revocare, quanti | |
detrimenta essent, quae ex annuis proventibus praediorum, per integros | |
octodecim annos; quae abalienatis de integro latifundiis; item quae vivariis | |
sylvisque devastatis, sustinuerit: recensitu tamen perdifficile est, quantum | |
amiserit de mobilibus suis, sive personalibus (uti loqui amant Leguleii nostri) | |
fortunis. | |
Primo itaque loco (ut ab ipso belli exordio computationem incipiam) memorandum | |
est, december millia librarum Carolo I. Regi mutuo dedisse Novocastrium; quo | |
tempore Rex in Scotiam cum exercitu migrabat, ad jam tum ferventes seditiosorum | |
in eo regno tumultus supprimendos. Istam vero tam ingentem argenti vim ipse a | |
nummulariis foenore acceperat; eoque per multos exinde annos laboravit. Idque | |
la paulo ante illud tempus unam e natis suis in matrimonium Nobilissimo | |
juveni, tum quidem Baroni de Brackly, body vero Comiti de Bridgewater, | |
collocaverat, cum duodecim millibus, pro dote. | |
Deinde, ut primum in Angliam post exilium rediit, quinque librarum millia | |
faenore mutuabatur, ut necessitatibus suis pro tempore satisfaceret; rebus suis | |
necdum in ordinem redactis. Heic vero per transennam mihi agnoscenda occurrit | |
eximia Nobilissimi Comitis Devoniensis benevolentia; qui duo librarum millia | |
diu ei credidit sine ulla usura. His raptim praemissis, ut de caeterorum | |
ejusdem damnorum quantitate facilius divines, aequissime Lector, en, tibi | |
proxime offertur | |
ELENCHVS RATIONARIVS, In quo Novocastrii reditus annui, ex terris fundisque | |
provenientes, singulatim recensentur, supputantur, juxta valorem, quo | |
aestimabantur Anno Doom. 1641. | |
In agro Nottinghamiensi. | |
l. s. d. Manerium de Welbeck 0600 00 00 Manerium de Norton, Carbarton cum | |
praediis 0454 19 01 Manerium de Warksop 0051 06 08 Praedium de Soakholm 0308 10 | |
03 Manerium de Clipston Edwinstow 0334 09 08 Drayton 0008 16 06 Dunham 0099 17 | |
08 Sutton 0185 00 05 Manerium de Kirby, c. 1075 07 02 Manerium de Cotham 0833 | |
18 08 Manerium de Sitthorp 0704 01 00 Carcholston 0450 03 00 Hawksworth, c. | |
0139 04 02 Flawborough 0512 11 08 Prata Mearing Holm vocata 0471 02 00 6229 07 | |
11 | |
In Comitatu Lincolniensi. | |
l. s. d. Wellinger Ingham 0100 00 00 | |
In Comitatu Derbiensi. | |
l. s. d. Baronia de Bolsover Woodthorp 0846 08 11 Manerium de Chesterfield | |
0378 00 00 Manerium de Barlow 0796 17 06 Tissington 0159 11 00 Dronfield 0486 | |
15 10 Manerium de Brampton 0142 04 08 Longston parva 0087 02 00 Manerium de | |
Stoke 0212 03 00 Praedium Birth-hall vocatum, saltus de Pecco, vulgo Peak 0131 | |
03 00 Manerium de Gringlow 0156 08 00 Manerium de Hucklow 0162 10 08 Manerium | |
de Blackwall 0306 00 04 Buxton Tids-Hall 0153 02 00 Vivarium oppido Mansfeldiae | |
vicinum 0100 00 00 Mapleton Thorp 0207 05 00 Manerium de monte Windly Hill | |
vocato 0238 18 00 Manerium de Litchurch Mackworth 0713 15 01 Manerium de Church | |
Meynel Langly 0850 01 00 6128 11 10 | |
In Comitatu Staffordiensi. | |
l. s. d. Manerium de Blore, cum Caulton 0573 13 04 Manerium de Grindon, | |
Cauldon, c. 0822 03 00 Manerium de Cheadle, cum Kinsly 0259 18 00 Manerium de | |
Barleston, c. 0694 03 00 2349 17 04 | |
In agro Glocestriensi. | |
l. s. d. Manerium de Tormorton, cum Littleton 1193 16 00 Manerium de Acton | |
Turvil 0388 03 02 1581 19 02 | |
In Comitatu Somersetensi. | |
l. s. d. Manerium de Chewstoke 0816 15 06 Knighton Sutton 0300 14 04 Stroud | |
vivarium Kingsham la 0186 04 00 1303 13 10 In Provincia Eboracensi. | |
l. s. d. Maneria de Slingsby, Hoverngham Fritton, Northinges Ponte-fracto 1700 | |
00 00 | |
In Northumbriae Comitatu. | |
l. s. d. Baronia de Bothal, Ogle Hepple, c. 3000 00 00 Quorum summa generalis | |
assurgit ad 22393 10 01 | |
Hanc verissimam esse proventuum, qui ad Novocastrium quotannis ante bellum | |
veniebant, aestimationem, haud una ratione, praeter fidem meam, confirmari | |
potest. Scilicet ad hodiernum usque diem publica etiam vectigalia, jam | |
enumeratis terris imposita, secundum hunc censum solvuntur: ut ex tabulis | |
exactorum liquet. Deinde quo tempore eaedem terrae divenderentur a Praedonibus | |
Parliamentariis (Anno nimirum 1652.) idque pretio annuum valorem quinquies cum | |
dimidio repetitum non excedente; ad ipsos inde redundabant 111593. l. 10. s. | |
11. d. numeratis pecuniis. Unde subducta ratione luculenter patet, annuos | |
earundem reditus ad octodecim millia librarum tunc aestimatos fuisse. Quibus si | |
adjicias Caroli quoque Cavendicii terras patrimoniales, quae duobus ad minimum | |
millibus quoquo anno locantur; invenies omnium valorem non fuisse multum infra | |
superiorem censum. Porro, ad supplendum reliqua duo millia, considerandum est, | |
justo minorem suisse modo dictam aestimationem, ad quam Novocastrii Maneria | |
praediaque emptoribus tradebantur: Quaestores enim, qui vendendis Regiorum | |
fortunis ea tempestate praeerant, suo quam Dominorum lucro magis students, | |
donisque subornati, istiusmodi Emptoribus secreto favere solebant, viliora quam | |
revera decebat pretia bonis terrisque proscriptis indicendo. Adhaec, pleraque | |
latifundiorum, quae body Novocastrius in sua possessione tenet, multo pluris | |
in singulos annos locari possunt, quam olim locabantur. | |
Jam vero, cum in propatulo sit, summam proventuum Ejus adeo adamussim supra | |
data censui quadrare, ut no uno quidem calculo a recta eorum computatione | |
videar errasse; nec minus perspicuum, eandem octodecies repetitam (totidem | |
nempe annos Novocastrius manebat fortunis suis exutus) assurgere ad 403083 | |
libras: pronum est cuivis colligere, tantundem de annuis unice reditibus ipsum | |
bello perdidisse. Sin vero vel semissalem summae hujus usuram octodecies | |
multiplicatam, pro more foenoratorum, adjeceris: tunc quidem omnium ejusdem in | |
hoc genere damnorum summa erit 733579 libr. Atque haec quidem de reditibus | |
exilii Novocastriani tempore amissis dicta sunto. | |
Quoad proportionem damnorum, quae Sylvis excisis, devastatisque supra | |
memoratis Vivariis Saltibus, per idem temporis, eum quoque sustinuisse | |
compertum est: ea haud obscure colligi potest ex hujusmodi summario. | |
Arbores succisae in Lib. Vivario, Clipston Park vocato, ad 20000 Vivario, | |
Kirby vocato, ad 10000 Agro Derbiensi 8000 Nemoribus AEdibus Welbeck, in | |
Comitatu Nottinghamiensi, vicinis 4000 Agro Staffordiensi, ad 1000 Comitatu | |
Eboracensi, ad 1000 Northumbria, ad 1500 In toto 45000 l. | |
Quantum spectat ad Terrarum Fundorum, quorum possessione praesenti ejectus | |
fuit Novocastrius, aestimationem; earum ususfructus singulis annis censentur | |
2015. l. Quae summa vigesies repetita (tanti enim apud nos Anglos venundari | |
solent terrae per allodium sive liberam ab omni clientela solutam possessionem | |
habitae) excrescit ad 40300 l. Perdidit praeterea alias terras, ad ipsum | |
alioquin post mortem possessorum certissimo jure venturas: quae censentur 3214 | |
l. per annum. Quae december sex vicibus multiplicatae (tanti nempe nostrates | |
licentur terrarum liberarum reversiones) faciunt 51424. l. Terrae denique, quas | |
solvendis debitis exilii sui tempore contractis la ipse, censentur 56000. | |
l. quibus ex annuis proventibus addidit 10000. ut totum quadret 66000. l. | |
Ad haec, Carolus Cavendicius, Frater, Parlamento solvebat quinque librarum | |
millia, pro terrarum suarum redemptione. Cui summae adjectis bis mill libris | |
(tanti scilicet locantur istae terrae, communibus annis) octies repetitis, inde | |
excrescunt 21000. l. | |
Horum omnium aggregatum erit 946303. lib. sterling. Haecque de aestimandis | |
Novocastrii damnis bello acceptis, iis scilicet, quae numero comprehendi certo | |
possunt, sufficiant. | |
Caeterum alia adhuc sustinuit, eaque permagna quidem; bonorum Personalium sive | |
Mobilium plerisque aut praedonum sub Parlamenti signis militantium latrocinio | |
direptis; aut sceleratissima fraud ac perfidia eorum, quibus ea tradiderat | |
custodienda, interversis: sed quae specie tam varia fuere, numero tam multa, ut | |
ad calculos vix redigi posse videantur. De his tamen in genere illud pro certo | |
affirmare sustineo, nemini vel e praecipuis Magnatum, quotquot saltem | |
sanctissimam Regis Patriaeque causam propugnare audebant, incidisse graviora. | |
Scilicet belli tempore funditus diruta fuerat tam ingens ipsius AEdificiorum | |
moles, ut duodecim circiter millia librarum iis de integro resarciendis jam | |
impendantur. His accensenda veniunt Equorum domitorum greges; armenta pecudes; | |
currusque la auro adornati; pretiosa supellex; nobiles gemmae; aurea | |
argenteaque magni ponderis vasa (quae sola 3800. l. aestimabantur) permagna | |
Peristromatum copia, quorum alia murice tincta fuerant, alia multo colore | |
variata, miroque artificio intextis imaginibus nitebant; alia textili auro | |
argentoque fulgebant. Quibus omnibus aliisque quamplurimis, quae vel recensere | |
molestum foret, Novocastrius hostilium militum furore ac rapina exturbatus | |
fuit. | |
Coronidis loco unicum illud memoratu dignissimum addam; augustissimum nempe | |
Regem, Carolum I. cum serenissima Regina, ingentique Purpuratorum corona, ab | |
eodem tribus conviviis, totidem diversis versis temporibus institutis, olim | |
exceptum fuisse; quae adeo sumptuosa erant, ut in apparatum primi, quindecim | |
haud minus millia librarum; in secundi, supra quatuor millia; in ultimi mill | |
septingentae impenderentur. Semper enim ab avaritia lunge remotus, in | |
accumulandis beneficiis largus effususque fuit. Praeterea, haud facile dictu | |
est; praeter ingenitam huic viro erga Reges la venerationem, quantum illius | |
quoque Regis vel admirationi deditus fuerit, vel charitate flagraverit, | |
Nobilissimi Illustrissimi{que} Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVI -- CASTRI, | |
VITA. LIBER TERTIUS. | |
HActenus bona fide narravimus res gestas Novocastrii, Domini mei, ante bella | |
civilia, in eis postea, cum insigni rerum suarum damno. Restant nonnulla adhuc | |
commemoranda, quae tam ad priores libros illustrandos, quam ad Historiam | |
perficiendam, pertinent: nempe, de Potestate Ei commissa, de Adversis | |
Impedimentis, de Fidelitate in Reges la, de Prudentia ipsius sapientia, de | |
Felicitate itidem, aliisque indolem animi habitumque Corporis, Prosapiam | |
denique spectantibus. Ista omnia, cum bona Lectoris venia, dicto ordine | |
sequentur. | |
I. De Potestate Ei commissa. | |
Postquam serenissimus Rex, Carolus I. Novocastrio mandasset potestatem | |
conscribendi Milites ad defensionem Causae regiae, effecit Ille (absit invidia) | |
quod nemo alius subditorum potuit. Quamvis enim multi egregii ac nobiles viri | |
pro Rege copias etiam colligerent; illae tamen Parts five (ut vulgo vocantur) | |
Brigades erant potius quam justi Exercitus, si cum Novocastrii copiis | |
conferantur. Ratio erat, quia is per Matrem suam, filiam Cuthberti Baronis | |
Ogle, propinquitate sanguinis cum plurimis antiquarum Familiarum in Northumbria | |
caeterisque partibus Borealibus conjunctus, apud illos plus valere quam Alienus | |
posset. Nam naturali erga Cognatum suum affectu ducti, facilius sequerentur | |
Illum, seque sub Illius quam cujusvis Alterius imperio libentius offerrent | |
morti, in causa Regis; scientes, quod deserendo Novocastrium, seipsos simul | |
desererent. Hoc modo Ille primum excitavit Equestrem turmam, constantem ex | |
viginti supra centum viris strenuis; deinde Peditum Chiliadem; postea Exercitum | |
octo millium Equitum Peditumque, quos appellant Dragoons, in illius locis: | |
diversis denique temporibus, aliis aliisque locis, ad Regem populumque tuendum, | |
tot Turmas, tot Chiliades, tot Exercitus coegit, ut, a primo tempore ad ultimum | |
procedendo, exsurgant ad numerum centum millium virorum; eosque proprio Mart, | |
ferme fine alterius cujusquam open aut auxilio. Quod fuit sane perquam difficile | |
factu uni subdito, ac tali tempore. Cum enim exercitus, ut plurimum, coeant, | |
aut propter pecuniam, aut prae timore, aut pro factione; vix unquam, ubi | |
stipendia desint, Causa dubia sit periculosa, officii solius conscientia | |
moveat; dubitandum non est, Novocastrium eximio quodam Regis optimi Amore | |
victum, nulla habita sui commodi ratione, Exercitum conscripsisse; ipsumque | |
Exercitum, non stipendii sed Ducis sui amore allectum, militasse. | |
In exercitu suo Novocastrius suo sibi satellitio Chiliadem selegerat, imo la | |
mill fortissimos fidissimosque viros (partim e palustribus sub Arcto terris) | |
mortique occumbere paratos, ad Ducis sui pedes. Hi dicti sunt Albati ( | |
White-coats) hac occasion. Institutum fuit Novocastrio, militibus hisce nova | |
saga (sive gestamina) donare. Cum vero deesset pannus ruber, tantum Albi emit, | |
quantum sufficeret; manerent modo ut colorari posset. Illi moram hanc non | |
ferentes, uno ore clamant, ut vestiantur Albis, statimque se facturos rubra | |
hostium sanguine minantur. Novocastrius militari laetatus jactantia, respondit, | |
Fiat. Atque hinc militibus istis natum Albatorum nomen. Hi sunt illi, qui nullo | |
unquam certamine terga vertere: aut vincendo semper clari, aut moriendo. | |
Non possum non meminisse hic quod ante narratum est, ex horum numero fuisse | |
viros illos acerrimos, qui, cum vis magna hostium irrupisset in urbem | |
Eboracensem, ipso ducente Novocastrio, ad volarunt, ingressos vel repulerunt, | |
vel occiderunt. | |
Memorabile est illud invictae fortitudinis exemplum, cum in illo ultimo ac | |
fatali praelio super Hessom Moor, iidem milites, caetero Exercitu profligato, | |
immoti stabant, donec numero oppressi, pars maxima locum quem pugnando | |
tenuerant, amissa anima, corporibus tegebant. | |
Eo erant amore mancipati Duci suo, qui duravit etiam cum, amissis omnibus, ab | |
Illo nihil amplius expectare poterant; ut ex hac apparebit narratiuncula. | |
Generosus quidem ex Anglia invisebat Novocastrium Antuerpiae commorantem, | |
eique summas agebat gratias, aiens se debere ipsi quod e mari salvus evasisset. | |
Ille mirari, nec quid sibi vellet la. Pergebat hospes, a piratis | |
illis, quos idiomate Gallico Pickarons la, inquit deprehensus, Nosti aiunt | |
(per id examen subodorantes) Marchionem Novocastriensem? Imo, inquam, ad manus | |
ipsius Herois deosculandas Antuerpiam abire, si per vos liceat, percupio. Abi | |
igitur, aiunt illi, cum reculis tuis, salvus indemnis, nostris verbis humillime | |
saluta Ducem dilectissimum. Dic nos esse Relliquias Albatorum, qui vitam | |
trahimus, quam ad Ipsius dictum, si quid nos velit, parati sumus profundere. | |
Vos vero valet, viri fortissimi fidissimique: Nulla dies unquam memori vos | |
eximet aevo. Redeundum est ad Potestatem Novocastrio meo commissam in Bellis | |
illis plusquam civilibus. Sicut erat summus Armorum Dux in Exercitu suo | |
constitutus, quem ex suis Amicorum opibus instruxerat, ad causam regiam | |
propugnandam: ita nunquam a privato Regiae Majestatis Concilio in ordinem | |
redactus est (nisi quod copiae ejus aliquae detentae fuerint a Rege, ad quem | |
missae erant, cum armis machinis ante dictis) donec maximus Principum, | |
Rupertus, a Rege venerat ad liberandam Urbem Eboracensem, hostibus obsessam. | |
Insuper habebat licentiam cudendi nummos, Typos imprimendi, Equites Auratos | |
creandi, c. Quibus Nemo unquam subditorum ante se gavisus est, Rege ipso intra | |
Regnum existente. Quinetiam imperium in tot Comitatus, quorum mentio facta est | |
libro primo: nec non potestatem praeficiendi loco movendi quoscunque vellet | |
Duces ac Rectores. Quorum praecipuos in seruimus Catalogo insequenti. | |
In Northumbria. | |
A Novocastrio praepositi erant Novocastro ad Tinam flumen D. Iohannes Marley, | |
Eques Auratus: Tinmuthae Castro Shields, D. Thom. Riddal, ejusdem Ordinis. | |
In Episcopatu Dunelmensi. | |
Praesidio Hartlepool, Henricus Lambton, Protribunus. | |
Castello Raby vocato Guilielmus Savil, Miles Baronettus. | |
In Comitatu Eboracensi. | |
Urbi Eboracensi, D. Thom. Glenham, Eques pariter Baronettus: post ejus | |
discessum, Doom. Iob. Bellasis, Baro. | |
Pontis-fracti Castello, D. Mynn, Chiliarchus: post eum D. Ioh. Redman, | |
Equestris Ordinis vir. | |
Castello Sheffield, D. Beaumont, Major Chiliadis. | |
Praesidio Wortly-hall vocato, Franciscus Wortly, vir vere generosus, Equestri | |
dignitate ornatus. | |
Castello Tickhill vocato, D. Mountney Major. | |
Doncastro, D. Franciscus Fane, Balnei Eques deinceps Urbis Lincolniensis | |
Gubernator. | |
Castello Sandal vocato, D. Bonivant, Centurio. | |
Castello Skipton vocato, D. Ioh. Mallary Baronettus. | |
Castello de Bolton, D. Scroop, Armiger. | |
Castello de Hemsley, D. Iordanus Crosland, Miles. | |
Castello Scarborough, Hugo Cholmley, Eques Auratus. | |
Ponti Stamford, D. Galbreth, Tribunus. | |
Hallifax, Franciscus Mackworth, Eques Auratus. | |
Tad-castro, Gamaliel Dudley, Miles. | |
Eyrmuthae, D. Kaughton, Major. | |
In Cumbria sive Cumberlandia. | |
Carleolo, Philippus Musgrave, Eques Baronettus | |
Cockermuthae D. Kirby, Chiliarchus. | |
In Agro Nottinghamiensi. | |
Newarkae ad Trentam flumen, primum Iohannes Henderson, Eques Auratus; eo | |
remoto, D. Richardus Byron, tunc Equitis, body vero Baronis la dignissime | |
ornatus. | |
Praesidio Wyrton-house vocato, Rowlandus Hacker, Tribunus. | |
AEdibus Welbeck D. Van Peire, natione Hollandus Tribunus. | |
Praesidio Shelford-House nominato, Philippus Stanhop, Chiliarchus. | |
In Comitatu Lincolniensi. | |
Urbi Lincolniensi, Franciscus Fane, Balnei Eques; eoque remoto, D. Peregrinus | |
Bartu, Miles. | |
Gainsborough, D. St. Georgius, Tribunus. | |
Castro de Bullingbrook, D. Chester, Hypochiliarchus. | |
Castello Belvoire vocato, D. Gervasius Lucas, Eques Auratus. | |
In Comitatu Darbiensi: | |
Castello Bolsover vocato, D. Muschamp Colonellus. | |
Manerio de Wingfield, Rogerus Molyneux, Tribunus. | |
Praesidio Staly-house vocato, D. Fretchvile, tum Chiliarchus, nunc Baro: | |
Praecipui e Copiarum Praefectis in Exercitu Novocastriano. | |
1. DUX Generalis sive Imperator, Novocastrius, cujus egregia facinora in hoc | |
opusculo celebrantur. 2. Hypostrategus sive Pro-praetor Castrensis, primum | |
Neoporti Comes, deinde Baro Ethin. 3. Tormentorum sive Machinarum Praefectus, | |
D. Carolus Cavendicius Novocastrii filius, Mansfeldiae Comes. 4. Equitum | |
Praefectus, D. Georgius Goring, Baro. 5. Chiliarchus Generalis D. Tho. Glemham, | |
supra memoratus. 6. Major Generalis, D. Franciscus Mackworth, Miles. 7. Equitum | |
Pro-praefectus, D. Carolus Cavendicius, cui postea successit D. Carolus Lucas, | |
Eques Auratus, fraterque meus. 8. Equitum Commissarius Generalis sive | |
Armilustrii Praefectus, D. Windham; post eum Guilielmus Throckmorton, Eques | |
Auratus; deinceps Georgius Porter, Armiger. 9. Tormentorum Pro-praefectus, D. | |
Guilielmus Davenant, Eques Auratus, Poeta insignis. 10. Quaestor, D. Guilielmus | |
Carnaby, Equestri dignitate ornatus. 11. Advocatus Generalis Castrensis, D. | |
Liddal, Juris civilis Doctor. 12. Castrametator Generalis, qui ordinandis | |
militum stativis praeerat, Radulphus Errington, Generosus. 13. Annonarius | |
Generalis, sive Annonae Praefectus, D. Gervosius Nevil; eoque exauctorato, D. | |
Smith, Generosus. 14. Emissarius sive speculator Generalis, D. Hudson, Artium | |
Magister. 15. Impedimentorum Praefectus, Baptista Iohnson. 16. Concilii Bellici | |
Praeses, Baro Widdrington; quem Novocastrius Lincolniensi, Rutlandiae | |
Nottingbamiensi Provinciis praefecit. | |
Quod Praefectos reliquos ac Ductores attinet, in singulis Centuriis Ordinibus; | |
cum tantus sit eorum numerus ut meminisse omnes nequeam, eos in rationes meas | |
non placet refer. | |
II. De Adversis Impedimentis. | |
QUamquam Natura beavit Dominum meum, Novocastrium, optimis praestantissimisque | |
donis, quibus Eum ornare poterat; Fortuna tamen Ei semper adversatrix omne | |
virus malignitatis suae effudit, in coeptis Ejus quantocunque consilio | |
designatis omnem vim suam objecit: adeo ut raro ad optata sua pervenerit, ubi | |
non Ipse, non solum praefuisset rebus agendis, sed adfuisset. Non me latet | |
saeculi hujus gravis iniquitas. Multi reperiuntur, quorum oculi non possunt | |
far alienum splendorem; qui suae demptum gloria existiment, quicquid | |
accesserit alienae. In iis sunt, qui res egregie gestas famamque Novocastrii | |
lunge clarissimam obscurare satagunt, aut maculare: qui Fortunae peccata | |
(utinam ex ignorantia potius quam invidia) integerrimo prudentissimoque viro | |
imputant. Quibus Ego ut satisfaciam, enarrabo ordine quantis difficultatibus | |
obstructionibus Ille impeditus fuerit, quo minus ad felicem exitum res suas | |
perduceret: Unde omnia pessum ierunt, Ipse tandem fato ineluctabili eversus | |
est. | |
1. Quum primum Populus omne obsequium expectorasset, coepisset Regem | |
Serenissimum de statu suo dejicere; Fiscus erat exhaustus, nullae opes ad | |
invitandos aut alendos milites idoneos ad reducendum Rebels. Adeo ut | |
Novocastrius nihil fere haberet ad fundamenta operis sui jacienda, nisi quod ex | |
fundis suis exsculpere posset, aut Amicorum open procurare. | |
2. Cum Rex ille beatae Memoriae, la bellorum infelicium, Novocastrium | |
miserat Hullam, propugnaculum Armamentarium Regni; atque ille prudenter se | |
gerendo eam regiae Majestati conciliarat: repent nescio quo pacto relictus est | |
placito Parlamenti; nec manus eorum evaserat, munitus licet Mandato regio, nisi | |
favissent illi aliqui Senatores, ob vanam spem lucrandi tantum Adjutorem. | |
3. Postquam Regia Majestas eum miserat ad Novum-castrum super Tinam, ut in se | |
susciperet illius loci regimen ac tutelam; cumque excitarat illic ex Amicis | |
Clientibus Turmam equitum, Peditum Chiliadem, quibus mandavit tuto deducere ad | |
Regem Armorum copiam a Regina missam ex Hollandia, Majestati Regiae visum est | |
apud se tenere Deductores istos. Quibus aliquantulum auctae sunt ibi vires | |
regiae: at Novocastrius, qui nuperrime caeperat Milites conscribere, paene | |
exarmatus est. | |
4. Quando Serenissima Regina (nunc Regina Matter) post appulsum suum ex | |
Hollandia voluit Arma quaedam alia ad Regem mittere, Novocastrius jussit | |
Milites quingentos eadem perferre: quos etiam Regiae Majestati placuit | |
asservare sibi in militiam suam. | |
5. Postquam eadem Regina statuisset Eboraco proficisci Oxonium, ubi Rex tunc | |
temporis agebat; Novocastrius ad tutelam Ejus septingentos Milites ablegavit ab | |
exercitu suo (cum Machinis bellicis) qui nunquam reversi sunt ad ipsum. | |
6. Quando Comes Montisrosanus abiturus erat in Scotiam, accessit ad | |
Novocastrium Dunelmi agentem, ab eo copias aliquas petiit in usum Regium. Cui | |
is dedit ducentos Equites Dragoons, eoque tempore cum Ipsi maxim opus fuit | |
auxiliaribus, imminent Scotorum Exercitu. | |
7. Cum Novocastrius e partibus Borealibus in Comitatus Lincolniensem | |
Derbiensem cum Exercitu suo proficisceretur, ut redigeret eos in obsequium | |
fidem regiam, atque illinc procedere in Comitatus associatos (ubi sperabat | |
bello finem imponere) decreverat; eodem tempore tam vehementer enixe | |
sollicitatus est ab Eboracensibus, praecipue a Praefecto primario, | |
affirmantibus hostess ibi invalescere,, nisi veniret Ipse, omnia periclitari; ut | |
officii sui ac Honoris esse existimaverit maturare reditum. Reversus autem rem | |
salvam intactam hostibus invenit. | |
8. Ut in campo publicos hostess, ita in Curia privatos habebat inimicos (quod | |
supra notatum) omnem moventes lapidem, ut Ipsum de Regis animo dejicerent | |
subverterent. | |
9. Imo in Ipsius Exercitu tanta erat Perfidia, Praefectorum non nullorum | |
collusio, ut ille non potuerit non falli in designatis suis incoeptis. | |
10. Cum Exercitus Ejus maximus esset omnium Regiorum potentissimus, Parlamento | |
demum statutum est suas Copias omnes cum Scotis conjungere (venerant enim e | |
Scotia hominum plus viginti millia) ad eum oppugnandum,, si Fata vellent, | |
funditus amoliendum. Sibi scilicet facile persuadebant, avulso Novocastrio, | |
tria Regna corruitura in amplexus la. Itaque tres fuere Exercitus contra | |
unum. Quanquam autem Novocastrius multa passus est per negligentiam (addo | |
perfidiam) Praefectorum suorum, infausto omine revocatus est Eboracum a | |
profectione sua decreta in Comitatus associatos, necesse habuit a se dimittere | |
bonam partem virium suarum Machinarum, quod ante diximus: tamen vix, aut no vix | |
quidem, hosti cessisset, si, aut maturius venissent Auxilia obsessae urbi | |
Eboracensi, aut consilium Ipsius de differendo praelio valuisset, donec aliae | |
venissent copiae expectatae, nempe tria millia hominum e Northumbria, et de | |
praesidiis duo millia. Pessime autem accidit, quod hostess invasere Regios | |
antequam in aciem producerentur, eosque imparatos invenere. Inde terror panicus | |
(ut alibi jam dictum est) inter nostros, qui abstulit dextram Equitatus regii | |
alam paene omnem: adeo ut finistra, sub imperio Domini Goring fratris mei, D. | |
Caroli Lucas, quanquam omnia tentaret, ac la hostem repelleret, vi majore | |
tandem dissipata est. Novocastrii peculiares Pedites (tres illae Albatorum | |
Chiliades) stetere, suisque ordinibus fortiter pugnantes, pars maxima, quo | |
steterant loco cecidere. Hoc infelici praelio decollata est spes Regiarum | |
partium, res Novocastrii ita in angustum redactae sunt, ut suam operam post | |
hunc casum Regi suo inutilem fore judicans, abesse maluerit, quam far, quod | |
praevidit, traditionem, tot praesidiorum oppidorum adhuc in regia potestate | |
remanentium; quod postea contigit. | |
Atque haec sunt, quae viam obstruxerunt Novocastrio, no posset feliciter | |
pervenire ad Incaeptorum suorum exitum: quibus aequa lance pensitatis, Ille vir | |
ab omnibus aut laudatus erit, aut certe excusatus. Nam ut, veteri diverbio, | |
Facile est cuivis natare, si manu sublevetur: ita nihil difficilius illi, cui | |
pedes devincti oppressum caput est. | |
3. De Fidelitate. | |
AUdacter vere dicam, Solemn hunc nunquam vidisse subditum Domino meo | |
fideliorem. Ut silentio praeteream Mandata Iacobi Regis; Caroli I. Serenissimi | |
Ejus Domini, Caroli II. nunc regnantis, quae singula summa fide ac diligentia | |
exsecutus est; tantum adnotabo, quod, 1. Primus omnium fuit, qui ostendit se in | |
Armis pro Majestate Regia; seque addixit, atque Cognatos la, Affines, Amicos, | |
Clients, omnes quos potuit, Regi defendendo obligavit. Cumque duos omnino | |
haberet Filios adolescentes, Fratrem unicum, illos tres militiae suae sibi | |
socios adjunxit. Filios ambos Ductores ordinum constituit; Fratrem suum, | |
infirmiori valetudine, tenuit secum. Ille vero nunquam discessit a latere | |
Novocastrii, rebus agendis intenti, sed ad extremum in comitatu Ejus mansit, | |
postremus omnium adhaesit Ei in illo fatali ad Eboracum praelio. Ubi, cum | |
Frater meus, D. Carolus Lucas Novocastrium amanter moneret, ut Filios in tutum | |
remittere vellet; Nolo, inquit; illos enim in hoc genui, ut mecum tenderent per | |
omnia discrimina, fidem suam, vel moriendo, Regi optimo probarent. 2. Videtur | |
Novocastrius fuisse validissimum Causae regiae munimentum. Cum enim Ipsius | |
Exercitus disperderetur, tum ruere retro sublapsa referri Res regia Regnis | |
tribus. Quip fuit Exercitus iste robur Copiarum omnium ubique locorum pro | |
Rege militantium, Exercitus maximus omnium instructissimus: qui, Deo aspirante, | |
potuisset Regis clementissimi Dignitatem ac Personam, Populique universi | |
Libertatem conservare. 3. Novocastrius annos sexdecim in Exsilio vixit, | |
graviora passus est in bello alias, quam Alius ullus, quisquis fuerit, | |
subditorum: Exceptis qui vita sunt privati; quam quidem ipsam minim caram | |
habuit, tot undique periculis expositam, ut salus Ejus inter Miracula Divina | |
jure censenda sit. 4. Commodum suum Interesse semper postposuit Fidelitati | |
Officio erga Majestatem regiam. Enimvero nunquam petiit a Rege, nunquam accepit | |
quo ditesceret, magnas autem divitias inserviendo Regi impendit. Liceat Mihi, | |
quod apud me cogitavi, Domino meo ex longo exilio domum redeunte, obiter | |
exprimere. Domini mei AEdes Agri visa sunt mihi quasi Terrae-motu labefactari, | |
grandia Debita tanquam nubes fulminea ipsius capiti impendere. Ac plane | |
periisset post naufragium redux, nisi prudentia illum et sapientia (Divina | |
Gratia opitulante) praestitissent incolumem. 5. Nunquam aegre tulit incommoda | |
sua, nec poenituit eum damnorum quae fecit, aut malorum quae passus in causa | |
Regis Reique publicae est. Imo tantum abfuit a querelis, ut (me audiente) | |
dixerit; Si Bella eadem denuo (quod absit) recrudescerent, se libentissime, vel | |
cum periculo omnium quae restarent Ei bonorum, vitae ipsius, Majestati regiae | |
inserviturum. 6. Conniventiam et Collusionem cum hostibus odio habuit, quibus | |
nec direct nec indirecte favebat. Quamvis enim quidam Vir nobilis a Rege | |
Oxonii degente cum nuncio ad illum missus in Septentrionem, indicavit illi, | |
esse aliquos e Nobilitate qui cum Rege erant, qui Ejus opem adversus Regem | |
peterent; quasi Rex, si Victor absolutus foret, jura omnia privilegia | |
Nobilitatis adimeret: Ille tamen auscultare noluit, sed sententiam suam retulit | |
his verbis; se quidem ex animo induisse arma, ut obsequium fidelitatem suam | |
Domino suo ac Regi testatam daret, atque jus regium ac Praerogativum Domini sui | |
defenderet: his vitam se suam, posteritatem, sua omnia postponere: se certo | |
scire, Rege stante Nobiles non posse cadere, Rege cadente Nobiles non posse | |
stare. | |
Indicium illud ore factum, neque ullius nomen adjectum est: inde conjecturam | |
facias, Nuncium illum ea dixisse tentandi gratia, aut ut majores turbae | |
fierent. Quicquid erat, hoc constat, Non omnes apud Regem, aut fidelitatem prae | |
se ferentes, Regi fuisse fidos. Ego enim been memini, cum Oxonii adessem | |
Reginae, quanquam per aetatem penetrare non possem eorum intimation, facile | |
intellexisse, magnas tum inter Aulicos Milites fuisse Factiones. Domini autem | |
mei ea fuit in Regem Fidelitas, ut neque ad rebels nec ad perfidos adduci | |
ullo modo; neque Interesse suum plusquam Regis sui commodum curare posset. Hinc | |
illum Curiales non minus occultis insidiis, quam Hostess aperto Mart | |
petiverunt. | |
Quid plura? Ut luce clarius pateat, quae obsequia servitia Novocastrius Regi | |
suo Carolo I. beatae memoriae, Serenissimoque Carolo II. Domino suo nunc | |
regnanti, fidelissime praestiterit; subjungere placet Utriusque Regis | |
Commendatitias, quibus eum dignati sunt, quo tempore visum illis est, propter | |
eadem fidissima obsequia servitia, Eundem ornare Titulis, primo Marchionis, | |
deinde Ducis Novocastrensis. | |
DIPLOMATIS REGII, QUO NOVOCASTRIVS MARCHIO Constitutus fuit, Praefatio. | |
CAROLUS Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae Hiberniae REX, Fidei Defensor, c. | |
Salutem. | |
Cum nobis constet, GUILIELMO, Comiti de Newcastle super Tinam, praeter | |
Paternum Maternumque Genus clarissimum, splendidissimas etiam Affinitates | |
Cognationesque accessisse; Cumque idem Comes omnes quibus ornatus est Titulos | |
tum meritis aequaverit, tum virtute, industria, prudentia, inconcussa fide | |
nuperrime etiam superaverit, dum periculis sumptibus, armis, militibus; | |
instrumento omni apparatu bellico conquisitis, tum rebus nostris fortiter | |
adhibitis, tum nobis copiosissime transmissis, dignitati securitati nostris | |
prospexerit. Quip tum nobis in Agro Eboracensi agentibus idoneus visus, qui | |
Oppido de Newcastle Arcique in ostio Tinae praeficeretur, in fatali illa | |
populorum defectione, contracta Amicorum manu Portum istum unicum invehendis | |
armis nobis reliquum opportune insedit, praesidio firmavit; in quo munere tam | |
strenue obeundo ingens momentum rebus nostris Eum extitisse, grata memoria | |
recordamur. Postea numeroso conscripto Milite, cum jam, alio nobis digressis, | |
Agro Eboracensi proper universo Rebels potirentur, nec jam caput ipsum | |
Regionis satis praesidii adversus ingruentes Rebels sibi habere videretur, | |
summis Provincialium studiis votisque implorato Ejus adventu, ut mature | |
laborantibus subveniret, Exercitum media etiam hyeme ducens, in ipso aditu | |
Provinciae cum illis congressus, eos fudit fugavitque, variisque praesidiis | |
exuens Subditis tandem sanitatem, Provinciae pacem securitatem multis victoriis | |
restituit: Testes Rebellium cladibus fuga tot nobilitata loca, in Agro | |
Lincolniensi, Gainsborough Lincoln; in Derbiensi, Chesterfield; in Eboracensi | |
vero, Piercebrigg, Seacraft, Tankersley, Tadcastre, Sheffield, Rotheram, Yarum, | |
Beverley, Cawood, Selby, Hallifax, Leeds, instar omnium campi Bradfordienses, | |
ubi cum Rebellibus Eboracensibus Lancastriensibus una conjunctis justo commisso | |
proelio, cum Exercitus noster tum numero Rebellium, tum multo magis loci | |
iniquitate adeo premeretur, ut Milites jam fugam meditari viderentur, Dux Ipse | |
(dimisso equo, duabus cohortibus sequi jussis) in primam aciem profiluit, | |
tantoque impetu in dextrum Rebellium cornu invectus est, ut iis modo de | |
victoria securis, jam vero terga vertentibus, Ipse consilio virtute, manu | |
propria Rebellibus caedem fugam, Sibi victoriam gloriam, Militi spolia, Nobis | |
viginti duo Tormenta, majora multaque Signa militaria adeptus sit. Nec virtuti | |
tantae par felicitas antea defuerat. Quip dilectissima Conjuge nostra post | |
foedas tempestates littori Burlingtoniensi ex Hollandia appulsa, graviusque | |
periculum ex Rebellium displosionibus, quam jactatione maris subeunte, re per | |
nuncios accepta, celeriter cum Exercitu accurrens Eam reverenter accepit, tuto | |
traduxit, amplissimo praesidio instructam ad Nos Oxonium usque, incolumem | |
transmisit. Cum igitur praefatus Comes tot virtutis fidei erga Nos, Reginam, | |
Liberos, Regnumque nostrum monumenta ediderit; cum etiam nunc temporis Boreales | |
Regni parts adversus Rebels praesidiis firmet Exercitibus teneat; cum | |
denique nihil magis Humani generis Principum intersit, quam ut recte factis | |
praemium accedat, nihil vero aequius sit, quam (quod vel ipsa Nominis ratio | |
postulat) ut qui limits defendat, Limitaneus Praefectus seu MARCHIO a nobis | |
creetur: Sciatis igitur, c. | |
Praefatio in Diploma Regium, quo tandem DVX NOVOCASTRENSIS Creatus est a | |
potentissimo Rege, CAROLO II. CAROLUS II. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae | |
Hiberniae REX, Fidei Defensor, c. | |
Salutem. | |
QVandoquidem sum dilectus Noster, fidelissimus Consanguineus Consiliarius | |
Noster, GUILIELMUS, Comes Marchio de Novo-castro super Tinam, c. tot tantis | |
erga Nos Patremque nostrum (beatissimae memoriae) meritis, illustri suo Nomine; | |
sanguine, officio longaque Honorum pagina dignis, quaquaversum conspicuis | |
eminuit, ut collatis jamdudum Dignitatibus, una cum accreseente Virtute par | |
fit, ut novn etiam accedat Corona, eandem libera manu imponere benevolentia | |
Nostra gratitudo Regia merito decrevit. Haec tam solennia Nobis, Patri, | |
Regnoque nostro fideliter fortiterque gesta clare satis licet loquantur ipsa: | |
cum tamen strenua boni viri civisque officia semper been audiant, eadem in | |
exemplum stimulumque virtutis aliquatenus commemorare visum est. Egregia Illius | |
prudentiae pietatisque specimina a teneris annis recognoscimus, gratumque | |
semper servabimus odorem, quo recentem aetatem imbuit; tutelam quam juventutis | |
Nostrae bono nostro fauste suscepit, fideliter feliciter gessit: crescentibus | |
annis inter mala tempora duras necessitates bellorum, nova jam provincia | |
fidelitatis, Regni Religionisque tutela diligentiam Illius fortitudinem | |
avocavit; Rebellione passim grassante, fideles copias conduxit opposuit, tot | |
tantasque victorias a campo reportavit, tot Oppida, Arces, Praesidia, tam in | |
partibus nostris Borealibus quam alibi, expugnavit, tantoque animo fortitudine | |
tueri etiam parta novit, ut Vrbem Eboracensem contra innumeras trium Exercituum | |
turmas diversis gentibus, Anglis Scotisque conflatas, eamque simul aemulatione | |
cingentes irruentesque, integro trium mensium spatio latas usque suppetias ad | |
hostium miraculum invidiam defenderit: ut si fideles humanae vires quicquam | |
potuissent, fidelitatem, pacem Regem Regno (infelici fato in contrarium acto) | |
protinus restituisset: potentiore tandem scelere, cum deesset campus, ubi | |
fortiter pro Rege suo Regno ageret, fidelitatem fortitudinem in patiendo | |
exercuit, Exilii nostri individuus Comes, bonorum simul proscriptionem, Capitis | |
periculum licitationemque (salute omnibus fere aliis oblata) sustinuit. Accedit | |
virtuti altera Nobilitas, ex utraque stirpe progenies divitiis, honoribus | |
titulisque pariter insignita affluensque. Haec propter, Marchionem hunc | |
omnimodo favore Nostro gratia dignum novo honore illustrare constituimus: ut | |
qui virtutem Nobilitati suae parem usque coluit, patrimonia utrisque apta | |
merito possedit, dum fidelitas Regna nostra incoluit, his optime usus est, his | |
exutus est pro Nobis, Patre nostro, Regno, dum Nobiscum restitutus. Sciatis | |
igitur, c. | |
IV. De Prudentia Ipsius Sapientia. | |
PRudentia Novocastrii Sapientia satis apparuit in publicis privatisque | |
Actionibus ac Negotiis. Est illi sane mira vis Ingenii Judiciique, quo in rerum | |
intimation inspicit, occulta observat, eventura praevidet, agenda disponit. Huc | |
pertinet memorabile Guilielmi Laudi Cantuariensis Elogium. Intercessit inter | |
Archiepiscopum meum Dominum non vulgaris Amicitia: quam testatus est Laudus | |
legato illi, ante Martyrium suum, Adamant ducentis libris aestimato. Donum | |
vere magnum, si Datorem spectes. Fuit quidem is a Conciliis Regi, apud eum | |
gratiosus: sed ad rem suam minus attentus; nec divitias accumulavit sibi, sed | |
in publicum effudit. Testis est Cathedralis Ecclesia Sti. Pauli Londinensis, | |
quam, si Fata vivum servassent, haud dubie reddidisset pulcherrimam, nullique | |
in toto orb Christiano inferiorem. Sed quo me abstulit admiration illius Viri? | |
Redeo in viam. Archiepiscopus, inquam, in quodam suo cum Rege colloquio, | |
Novocastrium hoc ornavit Elogio: Illum esse ea sapientia ac prudentia, ut nulli | |
eorum quos unquam noverat, his dotibus concedat. | |
Praetermittendum non est, quod ipse Novocastrius Clementissimo Regi Carolo I. | |
Serenissimae Reginae, aliquo ante Bella tempore, effatus est; Se didicisse ex | |
affectibus libidinibus populi motus imminentes, quibus Regia Majestas imminuta | |
foret, atque ipse Rex de solio deturbatus, nisi Furoribus istis maturius | |
occurratur. | |
Et illud est memorabile: Cum Marchio Montisrosanus rediturus erat in Scotiam, | |
ad Novocastrium Antuerpiae commorantem visebat, interrogans, An non ille etiam | |
in Angliam? Respondit Novocastrius, Se quidem paratissimum esse ad serviendum | |
Regi pro virili sua; neque ullam occasionem omittere, ubi aliqua effulgeret | |
spes rei been gerendae. Imo, inquit, si Majestas regia me solum juberet contra | |
hostium suorum Exercitum proficisci, quanquam certus moriendi, dicto tamen | |
parerem. Sed Amicos in periculum vitae frustra ut adducam meos, nolo. Nulla | |
mihi navigia, nulla armorum copia, nulla munimina,, quod imprimis necessarium | |
est, nulla pecunia. Cui Bono viros fortes in exitium traherem? Tum Marchio | |
consilium petiit ab eo, quid sibi faciendum existimaret in tali casu. Tu potes, | |
inquit; cui optime nota est Scotia tua, pro tua solertia, judicare, quae | |
auxilia, quae arma, aliaque bello necessaria inventurus ibidem sis, cum illuc | |
veneris. Illud unum dico, si defuerint ista, malum (vereor) tuo ipsius capiti | |
accerses. Atque ita evenit Viro illi Nobilissimo. | |
Haec Ego eum in finem memoravi, ut patescat Domini mei in rebus agendis | |
Prudentia: cujus indicia tot sunt, ut volumen ingens impleret narratio mea, si | |
enumerarem singula. Sufficiunt res ipfius bello gestae tanto cum judicio | |
solertia. Cum la turbarum a Majestate regia evocatus est ad | |
honoratissima maximique momenti negotia mandata exsequenda, nullam fere spem | |
felicis exitus videre poterat; Regiis opibus diminutis, armis pecuniisque in | |
hostium potestatem traditis, aliis contra se facientibus: Ille tamen, ut summa | |
alacritate suscepit causam Regis, ita maxima fidelitate sapientia defendit. Et | |
quousque suis consiliis res actae funt, atque Ipse adfuit agendis, non defuit | |
Fortuna. Quamvis autem tantum ducebat Exercitum, ut mirum sit ni loca quibus | |
incumberet, villas, agros, oppida vastaret; nullibi tamen ea vastatio visa est. | |
Adeo sapienter provisum fuit. Nam primo, Tributum magna aequitate est ad | |
alendos milites impositum; deinde Ductores Ordinum lecti ex Nobilibus ac | |
Generosis; qui non manus tantum sed fortunas suas, Exemplo Novocastrii, ad | |
Regem, tuendum Coronam sustinendam attulerunt. | |
His accedit Sapientia Ipsius in ordinando rem Ecclesiasticam, orthodoxam | |
Religionem conservando, Schismata supprimendo: similiter in cudenda pecunia, | |
scriptis imprimendis, auratis Equitibus creandis, caeterisque omnibus ad suam | |
pertinentibus potestatem. Qua quidem ea cum moderatione usus est peritia, quae | |
plurimum ad regiae Majestatis, aeque ac Regni utilitatem conferebat. | |
Quam prudenter curare solet rem Domesticam, elucet: 1. In uxore olim | |
deligenda: 2. In acquirendis opibus ante bella, quas, non obstante | |
hospitalitate sua benignissima, adauxit ad valorem centum mill librarum: 3. In | |
Exilii sui tempestate; cum honest Familiam alebat, pro dignitate sua se | |
gerebat, quantum ferebant tempora, quanquam de suo nil reciperet ex Anglia: 4. | |
Denique post reditum in Angliam, in colligendis rebus suis dispertitis, ultra | |
spem omnem ita ordinandis sua ipsius solertia, ut merito a posteris suis Ejus | |
Memoria sit perpetua gratitudine recolenda. | |
In summa: Quanquam Natura Dominum meum negotiorum non nimis amantem formavit, | |
praecipue Politicorum (intelligit autem, ut qui maxim;) tamen quae vitare non | |
potest dextre conficit, si quisquam alius. Quod privata spectat, illa sine | |
ostentatione, tacit transiget. Festinat lent: nec in agendo suis indulget | |
Affectibus, sed patienter audit, sobrie judicat, interiora rerum penetrat, vel | |
primo mentis impetu. Ante omnia cogitat serio de Incaeptis, an possit finem | |
attingere. Nunquam Ille quicquam aggreditur public aut privatim, quod supra | |
vires est. | |
Atque hic non possum non facere mentionem Amoris Officii indelebilis, quo | |
Nobilissimus Dominus meus, in Exilii sui tempore, Serenissimum Dominum ac Regem | |
suum Carolum II. prosecutus est. Libellum enim seu potius Epistolam ad Regem | |
scripsit, qua sententiam suam declaravit de Re publica ordinanda, cum Deo visum | |
foret Ejus Majestatem restaurare. Quem Tractatum, cum aliis nonnullis | |
Observationibus de rebus Exterorum, misit ad Regem. Cum vero peculium sit | |
sacrae Majestatis, non ausim in publicum emittere. | |
5. De Felicitate Ipsius. | |
QUanquam Novocastrius inter illustres sui saeculi Viros censeri merito possit | |
omnium Infortunatissimus: tamen a propitio sibi Numine, (Adversis rerum | |
immersabilis undis) nonnulla, nec illa contemnenda, accepit Bona. In quibus | |
videtur Mihi principe loco recensendus, 1. Eximius Regum maximorum Favour, | |
egregia apud Illos Existimatio Ejus ob Fidem suam Obsequium. Hoc illi palmarium | |
fuit, atque instar omnium. Non est opus, ut repetam hic, quae sunt in | |
Historiola nostra abunde demonstrata. Unum addo, Clementissimum Regem suum | |
Carolum I. in ipsius gratiam aliquot. Nobiles ad nobiliorem gradum promovisse. | |
Quorum nomina praetereo, no gravis sit haec mentio eis, qui suo merito quam | |
alterius cujusquam favori Honores la acceptos malint. 2. Huc accedit, quod | |
opes illi largiter affuderat Benignitas Divina, quo posset Ipse Regi suo | |
populoque lunge utilior esse benignior. 3. Praeterea, Deus illi Conjugem | |
paraverat idoneam; ditissimam scilicet, probissimam, amantissimam; Eumque | |
auxerat sobole pia, obsequiosa, integra, generosa indole strenua. Qui | |
superstites erant liberi, enixe omnia fecerunt, ut Parentem optimum in Exilio | |
suo sublevarent. 4. Adhaec, mira fuit erga ipsum Humanitas atque Benignitas | |
Exterorum: ad quos se conferebat in illis temporibus suis. Absque iis, nihil | |
illi reliquum fuisset nisi fames egestas. Deus, Deus prospexit illi, ut, cum | |
deesset Res familiaris, Fides non deesset; cum a suis civibus expulsus e patria | |
sua in alienas terras effugeret, apud ignotos tamen peregrinos (donec meliora | |
Deus) hospites amicos reperiret. 5. Denique, idem Deus Opt. Max. Illum reducem | |
fecit ad patriam suam, ad liberos, ad Rem domesticam: quam paene perditam (uti | |
diximus) prudentia sua restituit quodammodo ac refarcivit: quam (ita spero ac | |
voveo) diu feliciterque vivens ampliorem reddet, serusque in coelum rediens, | |
posteritati suae relinquet incolumem. | |
6. De Honoribus Ejus Dignitatibus. | |
HOnores, Titulique ac Dignitates, quae a Maximis Regibus, Iacobo, utroque | |
Carolo, in illum, partim ut praeterita Ejus servitia decorarent, partim ut ad | |
nova in futuro praestanda animum adderent, collatae jam fuere, sunt hujusmodi. | |
1. Balnei Eques factus est anno aetatis suae decimo sexto, quo tempore | |
Henricus Princeps, Iacobi Regis Filius natu maximus, Walliae Principatui | |
inaugurabatur. 2. Ab eodem Rege, post aliquot annos, creatus est Mansfeldiae | |
Vicecomes, Baro de Bolsover. 3. A Serenissimo Carolo I. constitutus est | |
Princeps Militiae in Comitatu Nottinghamiensi: 4. Custos regii Saltus, Sherwood | |
vocati: 5. Praefectus Militiae in Provincia Derbiensi: 6. Caroli II. dum adhuc | |
juvenis, Rector: 7. A secretioribus suis Consiliis: 8. Item Gubernator Oppidi | |
Novocastrensis, summus Militiae Praefectus in Comitatibus Lincolniensi, | |
Rutlandiae, Staffordiensi, Leicestriensi, Warwicensi, Northamptoniensi, | |
Huntingdoniensi, Cantabrigiensi, Norfolciensi, Sussexiae, Essexiae, | |
Hartfordiensi; ut et Provinciis Borealibus, sicut in praecedentibus fuse | |
declaratum est. 9. Insuper eidem Regi visum est illum adhuc illustriorem | |
facere; primo, la et insignibus Comitis Novi-Castelli, Baronisque de | |
Bothall et Hepple; deindeque, 10. Marchionis Novi Castri. 11. Adhaec singulari | |
benignitate Augustissimi Monarchae, Caroli II. in Equestrem Periscelidis sive | |
Garterii Ordinem adscitus est, quo tempore exulem agebat in oris transmarinis. | |
Qui Honos adeo insignis est ut in eam Societatem potentissimi quique Orbis | |
Christiani Principes cooptari, instar maximi honoris duxerint: jam a prima | |
institutione, in hunc Ordinem (qui e viginti sex Equitibus constat) Reges | |
adscripti fuerint plus minus xxii. Praeter Angliae Reges, qui ejusdem Praesides | |
sive (ut la) Supremi habentur; ut Duces, alios maximi nominis taceam | |
plurimos. 12. Et post reditum suum in Angliam, constitutus est Iusticiarius in | |
Eyre, hoc est, Itinerans, per omnes Angliae Provincias Septentrionales ultra | |
Trentam flumen. Hujus Ordinis viri, qui omnes e prima Nobilitate deliguntur, | |
tam de Placitis Coronae Regiae, quam de Communibus Placitis, infra Comitatus | |
illos quibus assignantur, dijudicant. 13. Denique Illustrissima Ducis | |
Novocastrensis dignitate auctus est, cum amplissimo gradu Comitis de Ogle. | |
7. De Education Ipsius. | |
FUit Educatio Domini mei Ortu suo dignissima; Nobilis natus, nobiliter | |
educatus. Ad Scholasticam Eruditionem Animum non magnopere adjunxit. Missus | |
enim Cantabrigiam, in Collegio St. Iohannis, temporis aliquantum trivit; ubi | |
Tutores omni diligentia sua parum profecerunt, quin Ille ludis quam libris plus | |
attenderet. Pater itaque, vir sapiens lenis, eum passus est obsequi Genio suo: | |
Alterum vero Filium, Carolum, cujus perspexit indolem Literis aptiorem, ad | |
studia liberalium Artium, quantum potuit, excitavit. | |
Inaudierat forte Carolus Pater, Adolescentem quendam, Novocastrio propinquum, | |
emisse fundum, cum Iste eodem tempore comparasset sibi puerum Citharistam | |
quinquaginta libris, Equum generosum eodem pretio, Canem vero libris duabus. | |
Qua de re, subridens, dixit: Sane, si Guilielmum meum tam avarum esse scirem, | |
ut pecunias suas fundis emendis collocaret, Illum haud dubie exhaeredare | |
vellem. Verum enimvero Novocastrius, prae caeteris omnibus, ad Equos sternaces | |
domandos, atque ad Arma tractanda ferebatur. In hac pugnandi Art, a Carolo | |
Patre, peritissimo sui saeculi Magistro, edoctus fuit: in illa Equitandi, | |
diversos habuit praemonstratores, praecipue Dominum Antonium ab Equite Regis, | |
quo nemo poterat melius. Adeo autem deditus suit istis Artibus, assidue | |
exercitatus, ut Ipse cito in Magistrum scientissimum evaserit. Quo plurimum | |
delectatus Pater optimus, spem inde concepit magnarum rerum, magisque ac magis | |
aluit: quod Filium suum Haeredem, in via virtutis Heroicae quam Ipse | |
praeiisset, progressus facere natalibus suis atque indole dignos observabat. | |
8. De Ingenio ac Iudicio. | |
FAteor Dominum meum in Scholasticis studiis lauream Fratri suo, D. Carolo | |
Cavendisio concessisse. Est autem Illi a natura insitum Ingenium Excellens, | |
profundo conjunctum Judicio, quo rerum intimation scrutatur; ut constat ex | |
antedicto Equorum Armorumque regimine, quo praestat omnibus ante se quotquot | |
sunt mortalium. Fateor Illum in Mathematicis non esse versatum Artibus: at | |
Ingenium habet Mathematicum, naturali Rationis vi multa demonstrare potest | |
acutissime. Est etiam tam Naturali Philosophia excultus quam Morali, non | |
legendo, sed meditando atque observando; qua via non pauca Axiomata invenit. | |
Denique, naturalem ingenii facultatem ostendit amor Poeticae; in qua, si | |
Lyricam Dramaticam velis, nulli aetatis nostrae dicendus est inferior. | |
Comaediae Ejus magnum indicant judicium ac rerum usum. Nam in eis elucent illa | |
duo praecipua, Sales Mores. Nempe institutum illi fuit, exponere deridendam | |
praebere stultitiam humani Generis nec non vitiorum turpitudinem; virtutis | |
decus in apricum profer. | |
9. De Indole Moribus. | |
NOvocastrius merito comparari potest Imperatori Tito; qui propter Morum | |
suavitatem dictus est Humani Generis deliciae. Quamvis enim Ille experientia | |
doctus been intellexit se non posse omnibus placere (cupiunt enim contraria;) | |
ea tamen est indole ac Lenitate, ut doleat, cum homines male moratos immerito | |
Ei succensere videt. Nam didiligit amicos, nec odit inimicos. Fidelis Subditus, | |
Maritus been volens, Pater amans, Generosus Dominus, constans Amicus. | |
Pietas erga Parents ea fuit, ut (me audiente) dixerit; Si Deus illis vitam | |
prolongare dignatus esset, se qucquo modo, vel mendicando, victum suum | |
libentissime petiturum fuisse. | |
Verax est ac Iustus, dictis factisque: nec quicquam sibi proponit humile | |
abjectum, sed recta omnia honesta petit. | |
Neminem ex rumore condemnat, sed certis testibus: neque tam verba aestimat, | |
quam facta: non obliviscitur servitii veteris quo pecuniae parcat: praesenti | |
officio praesens apponit praemium. | |
Affectuum suorum vere dominus est. Quod reipsa patuit, cum tot haberet | |
malignos, perfidos ingratos homines sibi condonandos. Quos magna patientia | |
vicit: contra malorum inimicitias bonorum judicio se et amore consolatur. | |
Superbiam odio, Humilitatem ac modestiam amore prosequitur. Animo est erga | |
Advenas civili, erga Sodales benigno, erga Omnes humano. Precedentiam non | |
curat, nisi Caeremoniae causa: Inferioribus aperire caput, et facilem dare | |
accessum solet, eosque alloquio suo non dedignatur. | |
Nunquam aspernatur cujusquam Petitionem: nec tantum accipit, sed et, re | |
intellecta, justum et (si res ferat) favorabile responsum reddit. | |
Veniam prompt, praemia dat liberaliter: Virtutes fingulorum laudat, Errores | |
silentio tegit. | |
Charitate Misericordia abundant erga miseros ac indigentes: Clementissimus est | |
in Delinquentes. Adeo ut, cum Ductor erat magni Exercitus, nollet unquam adesse | |
vitae necisque judiciis, sed multis a Concilio Bellico ad mortem damnatis vita | |
donaret. Inde, monitus facililitatem suam aliis esse occasionem peccandi, | |
hilariter respondit: Si delinquentes omnes suspendere velitis, Mihi certe ad | |
pugnandum restabunt nulli. | |
Virtutem agendo magis, quam loquendo declaravit: pugnandi Sciens, non | |
gloriandi. | |
Quam procul ab Ostentatione sit, re praeclare gesta, testatur insignis illa | |
Victoria ad Atherton Moor: a qua rediens, noluit Eboracum intrare cum tubarum | |
clangore, sed cum silentio. Quod fortasse vitio ducitur ab iis, qui laudi | |
propriae militant, digito monstrari pulchrum putant, etiam nihil merentes. | |
Ut finiam. Nulli vitio, quod sciam, obnoxius est: excepto, quod foemineo sexui | |
paulo fuerit addictior. Quod quidem, an damnandum sit, comptis Juvenibus | |
eorumque dominis formosculis judicandum relinquo. | |
10. De Corporis Habitu, Gestuque. | |
COrporis quidem Figura scita est, secundum proportionem exacta: Statura justa, | |
moderata: Complexio Sanguinea. | |
Gestus autem is est, ut Generosis omnibus in exemplum proponi possit: adeo | |
venustus, ut nihil supra. Nihil in eo affectatum, nihil coactum. Habet tamen | |
aliquid Gravitatis comitati associatum, ut ames simul reverearis. | |
11. De Sermon Colloquiis. | |
Sermo Gestui non dissimilis: liber, inaffectatus; utilis, dulcis, ingeniosus. | |
Novit, simul jucunda idonea dicere vitae. Responsiones subitae acutae. Non | |
placent Ei disputationes dubiae, aut orationes anxiae ac meditatae. Amat | |
colloquiis immiscere narratiunculas amoenas, lepide acriter dicta, Auctorem | |
suum semper nominat: neque vult sibi ullo modo alieni ingenii laudem arrogare. | |
12. De Vestitu. | |
IN Vestibus, mori publico se accommodat, nisi Vestitus in usu positus | |
molestiam pariat, minusque aptus sit Nobilium virorum Exercitiis. Mundus, | |
nitidusque est. Unde, longiuscule circa amictum moratur: non ut molles tamen, | |
effoeminati. Interulam ferme mutat quotidie, et quoties exercitio utitur, aut | |
calidior solito est. | |
13. De Diaeta. | |
QUod ad Diaetam attinet; ea parca est moderata. Nunquam edit aut bibit ultra | |
portionem praescriptam, ut Naturae satisfaciat. Mensae accumbit semel tantum in | |
die; ubi sumit duo cervisiae tenuioris pocula, unum initio, alterum in fine | |
mensae, paululum vini Hispanici in medio prandii, Tantulum vini cum buccella | |
panis est Ei pro jentaculo. Coenam facit ex ovo, cum haustu cervisiae tenuis. | |
Haec illa est Temperantia, cujus beneficio salvus sanus ad hunc aetatis suae | |
annum septuagesimum tertium vixit, victurus est multos adhuc annos. Ita Deum | |
precor ex animo. | |
14. De Oblectamentis Ejus Exercitiis. | |
OBlectamentum Ejus praecipuum fuit olim Regimen Equorum, et Armorum tractatio. | |
Quibus Artibus exercere se solebat in singulis diebus: donec Ego percipiens, | |
Illum incalescere adeo ut facile frigusculum contraheret, persuasi ut rarius | |
equo uteretur. Interim ab armorum usu non destitit. Quanquam autem Ipse a | |
Regimine abstinet, delectatur tamen Spectaculo Armigerorum suorum, quos Ipse | |
magna cum voluptate, in illa Equos sternaces regendi Art, instruit et exercet. | |
Artem vero Gladiatoriam (in qua Methodum habet et praecepta supra omnes alios, | |
etiam peritissimos, suopte ingenio et exercitatione inventa) neminem unquam | |
edocuit, nisi Ducem hunc Buckinghamiensem, cujus Guardianus erat, et illud | |
Filiorum suorum par nobile. | |
Quod restat vacivi temporis in Musicam impendit, Poeticam, Architecturam, et | |
similia. | |
15. De Prosapia Ejus. | |
Fidem Ego meam (memini) in ipso hujus opusculi exordio obstrinxi, me paulo | |
fusius quandoque dicturam de Novocastrii Genealogia. AEquum igitur,, absoluta | |
jam utcunque Ipsius vitae Historiola nostra, peropportunum videtur, nunc tandem | |
promisso satisfaciam. | |
Genus quidem per longam Majorum seriem ducit ab antiqua praenobili Familia de | |
Gernon, in Comitatu Suffolciae, quondam florentissima: ut a Camdeno nostro | |
memoriae proditum est in descriptione sua Comitatus Derbiensis. Sed cum | |
Mihi-met longum foret, Lectorum etiam patientifsimis forsitan grave, si ortum | |
Ejus a tam lunge praeteritis faeculis deducerem: relicto Fecialibus, quorum | |
magis interest, eo negotio, nonnullos tantum ex Majoribus Illi cum tempore, tum | |
sanguine proximis enumerabo. | |
Avum, Paterno ex stemmate, habuit Guilielmum Cavendisium, Equestris Ordinis | |
virum; qui a secretioribus Consiliis, Camerae Thesaurarius suit Maximis | |
Regibus, Henrico VIII. Edvardo VI. Mariae Reginae: quibus muneribus summa cum | |
prudentiae ac integritatis laud perfunctus est. Hic duas duxit Vxores: quarum | |
Prior eum binis tantum Natis auxit; ex Altera vero, cui Elizabetha nomen erat, | |
Filios tres suscepit cum quatuor Filiabus, quarum una, in ipso vitae exordio, | |
extincta est. | |
Elizabetha ista, Generosi viri, Iohannis Hardwic de Hardwic in Comitatu | |
Derbiensi Armigeri (de quo honorificam fecit mentionem Camdenus in historia | |
Comitatus ejus) filia, viris quatuor successive nupsit; primo scilicet Generoso | |
cuidam viro, Barlow nomine, quem adhuc impuberem nec gignendae proli satis | |
maturum immatura mors abstulit; Uxorculae nondum delibata virginitate: deinde | |
Guilielmo Cavendisio Equiti Aurato, Novocastrii nostri, ut modo dictum est, | |
Avo; qui senectutis limen jam tum attingens, illiusque (nam pulcherrima erat) | |
amore exardescens, ipsam sibi in Uxorem accepit. Quin post nuptias etiam | |
tantopere adamavit, ut, quo ejusdem gratificaretur desiderio inter la | |
vivendi, Terras Patrimoniales in partibus Angliae Meridionalibus sitas | |
divendiderit, sedemque fixerit inter Derbienses. Ubi magnificas AEdes, nomine | |
Chatsworth insignes, extruere inchoavit. De admirando isthoc AEdificio ita | |
Camdenus, loco supra citato: In tam longo tamen decursu (de Trenta flumine | |
loquitur) nihil quod suspiciat habet praeter Chatsworth, aedes sane amplas, | |
elegantes suspiciendas, quas Guilielmus Candish sive Cavendish, Eques auratus, | |
e nobili, antiqua familia de Gernon in Suffolcia oriundus inchoavit, clarissima | |
ejus Vxor, Elizabetha, quae nunc Salopiae Comitissa, maximis impensis (nempe, | |
ut audivi, 80000 libris) nuper absolvit. Maritus enim, morte praeventus, finem | |
operi imponere non potuit. Reliquit autem filios tres, totidemque filias, eo | |
conjugio genitos. Elizabetha vero, post aliquot inde annos, denupsit Guilielmo | |
St. Loo, satellitibus Elizabethae Reginae praeposito, Grandique Angliae Promo: | |
eoque sine ulla prole demortuo, uxorem se dedit nobilissimo viro, Georgio | |
Salopiae Comiti, qui eam nunquam impraegnavit. | |
Postquam liberi a dicto Guilielmo Cavendisio geniti ad pubertatem plenam | |
adoleverunt; Eorum maximus natu, Henricus, matrimonii foedus quidem peregit cum | |
Domina Gratia, modo memorati Comitis Salopiae (ex priori conjugio cum Gertruda | |
Thomae Manners, Rutlandiae Comitis nata) filia natu minima: sed aversae Junoni | |
non litaverat; nam de vita migravit infaetus. | |
Secundus vero, Guilielmus, postea Devoniae Comes, Uxores habuit duas: quarum | |
prior eum magnae Haereditatis fortuna, liberis aliquot (qui tamen primo aetatis | |
flore extinguebantur omnes, praeter filium unicum, qui paterno ex nomine | |
Guilielmus itidem ac Devoniae Comes audiebat) beavit: Altera vero vidua fuit | |
Edvardi Wortly, Militis; ex qua unicum suscepit filium, qui prima fraudatus | |
juventa occubuit. | |
Superstes autem Guilielmus primo genitus connubio, post mortem Patris Devoniae | |
pariter Comes, Christianam Dni. Edvardi Bruce, natione Scoti, filiam in Uxorem | |
duxit, ex eaque suscepit tres omnino liberos, duos puta mares, unam foeminam. | |
Horum Primogenitus itidem Guilielmus, qui body vivit, tituloque Comitis | |
Devoniae merito gaudet, Uxorem habet Elizabetham, Guilielmi Sarisburiensis | |
Comitis filiam natu secundam: ex qua suscepit filios duos unamque filiam. Horum | |
primogenitus, ex paterno avitoque nomine Guilielmus, Uxorem accepit filiam natu | |
secundam Iacobi Ormondiae Ducis Illustrissimi, ac Proregis Hiberniae: Alter | |
vero, nomine Carolus, praetextam nondum deposuit. Anna autem filia haud ita | |
pridem nupta erat filio primogenito Caroli Comitis Warwicensis: sed sterile | |
conjugium erat, intra primum a nuptiis annum Marito moriente. Alter vero in | |
praelio quodam contra nuperos Rebels gloriosa morte occubuit. | |
Filia praedicti Guilielmi, body florentis Comitis Devoniae soror, nupsit | |
Roberti Warwicensis Comitis filio primogenito: eique peperit unicum filium, qui | |
in conjugio quidem, sed sine prole ulla decessit. | |
Carolus, supra memorati Guilielmi Cavendisii filius natu tertius, Novocastrii | |
nostri Pater; duas Uxores duxit: filiam nempe ac haeredem Thomae Kidson, | |
Equitis aurati, quae primo connubii anno sterilis extincta est: non semel a | |
nobis supra-memoratam Domini Cuthberti de Ogle filiam, quae post mortem sororis | |
suae, Ianae, Comitis Salopiae Uxoris, sed infoecundae, haereditario jure in | |
Patris bona honores successit. Ex hac autem Carolus tres filios progenuit, | |
quorum primus mortuus est, quasi venisset in mundum ut exiret; secundus, | |
Dominus meus est; postremus vero nomine Carolus, thalami expertem jugalis vitam | |
traduxit, et aetatis suae anno sexagesimo tertio fatis concessit, cujus mortem | |
supra deflevimus. | |
Fuit autem Novocastrius noster bis Maritus; primo Elizabethae, Guilielmi | |
Basset de Blore in Agro Staffordiensi Armigeri filiae ac haeredis; ex qua | |
suscepit december liberos, sex nempe mares, quatuor foeminas: quorum quinque, | |
quatuor puta filii, et una filia, morte praematura intercepti sunt; reliqui | |
vero ad maturitatem pervenere. | |
Horum primogenitus, Carolus scilicet Mansfeldiae Vicecomes, thalami sociam | |
sibi comparavit filiam unicam et haeredem Domini Richardi Rogers, maximis | |
fortunae muneribus dum vixit donati: ex eaque unicam suscepit filiam, quae ubi | |
caepit vivere, desiit. Ipse quoque sine ulla alia prole adhuc juvenis decessit. | |
Henricus vero, natu secundus, nunc Comes de Ogle, Franciscam, nobilissimi | |
viri, Guilielmi Pierrepont, filiam sibi consociavit: atque ex ea jam accepit | |
tres filios cum quatuor filiabus. Filiorum duo priores abortivi fuere: tertius, | |
Henricus, Mansfeldiae Dominus, etiamnum vivit. Filiae autem sunt Elizabetha, | |
Francisca, Margareta, Catharina. | |
Novocastrii vero Filiae tres nobilissimis viris in matrimonium collocatae | |
sunt: primogenita scilicet Dno. Carolo Cheiney, Armigero, e praenobili antiqua | |
Familia oriundo; quem uno mare ac duabus foeminis parentem fecit. Secunda vero | |
Iohanni, tum Baroni de Brackly, nunc Comiti de Bridgwater; quae puerperio | |
extincta reliquit quinque filios unamque filiolam. Horum filiorum primogenitus, | |
Iohannes Dominus de Brackly, uxorem habet Dominam Elizabetham, unicam prolem | |
Iacobi Comitis Middlesexiae. Tertia denique, nomine Francisca, Oliverio Comiti | |
de Bullingbrook nupsit; nondum tamen peperit. | |
Caeterum Novocastrius ipse, annis aliquot a prioris uxoris suae fato elapsis, | |
Me quoque affinitate sua dignatus est: sed ita Summo rerum Satori visum, ut | |
Charissimum Dominum meum nulla hactenus prole beaverim. Fui vero filia Thomae | |
Lucas, Armigeri, aedium proper Colcestriam sitarum St. Iohannis vocatarum | |
Domini. Ita se habet Genealogia trium Filiorum, quos Guilielmus Cavendisius, | |
Novocastrii ex paterno stemmate Avus, progenuit. Restat nunc Filiarum quoque | |
progeniem breviter percurramus. | |
FRANCISCA, natu maxima nupsit Henrico Pierrepont de Holm Pierrepont, in | |
Nottinghamiensi Comitatu, Armigero: quem duobus filiis auxit. Horum | |
Primogenitus in ipso exordio vitam conclusit. Alter, Robertus, postea Comes | |
Kingstostoniae super Hullam, Uxorem duxit Gertrudam, filiam natu maximam | |
cohaeredem Henrici Talbot, filii quarti Georgii Comitis Salopiae: ex eaque | |
suscepit quinque filios tres filias; quorum Primogenitus, Henricus, nunc | |
Marchio Dorcestriae, duas habuit uxores; Ceciliam nempe, Domini Bayning Vice | |
comitis filiam natu maximam, ex qua plures accepit liberos, quorum duae tantum | |
supersunt filiae; Anna, quae nupsit Do. Iohanni Ross, unico Comitis Rutlandiae | |
filio; Gracia, quae virginitatis amorem intemerata colit: deinde Catharinam, | |
Iacobi Comitis Derbiensis filiam natu secundam, ex qua etiam utriusque sexus | |
liberos, sed brevissimae vitae omnes, suscepit. | |
Guilielmus vero, ex dictis Kingstoniae Comite ejusque uxore Gertruda, | |
prognatus, in uxorem duxit unicam filiam ac haeredem Thomae Harries, Equitis | |
aurati: suscepitque ex ea december liberos, quinque mares totidemque foeminas; | |
quorum quatuor, binis nempe utriusque sexus, vitae prologus in Epilogum | |
transiit; reliqui hoc ordine nati sunt. | |
1. Robertus, qui matrimonio copulatam sibi habet filiam cohaeredem Iohannis | |
Evelyn, Equitis aurati; ex ea jam accepit tres filios cum una filia. 2. | |
Georgius ambo etiamnum Coelibes. 3. Gervasius ambo etiamnum Coelibes. 4. | |
Francisca, Henrici Comitis de Ogle, unicique filii Domini mei, Conjunx, ut | |
supra dictum est. 5. Gracia, quae Gilberto Comiti de Clare nupta, eum duobus | |
filiis tribus natis auxit. 6. Gertruda, adhuc innupta. 7. Franciscus, qui ex | |
Elizabetha, Dni. Bray filia, Uxore sua, suscepit filium unum; Annae Henrici | |
Murray Generosi filiae Maritum: unam filiam, quae desponsata est Guilielmo | |
Paget, Guilielmi Paget Baronis filio natu primo. | |
Ex tribus praedicti Kingstoniae Comitis filiabus Prima, nomine Francisca, | |
nupsit Philippo Rowleston, Generoso: Secundae, nempe Mariae, cum inciperet | |
vita, finem mors attulit: Tertia manet innupta, Elizabetha appellatur. | |
Filia natu secunda Guilielmi Cavendicii, Elizabetha scilicet, nupsit Comiti | |
Lennoxiae, Iacobi Regis Avunculo: quem unica auxit filia, Domina Arabella; quae | |
contra Iacobi Regis voluntatem (fuit enim post sobolem Regiam Imperii | |
Britannici haeres) nupsit Guilielmo, Hertfordiae Comitis filio natu secundo; ac | |
propterea Turri Londinensi in custodiam tradita, inibi maerore extinguebatur. | |
Maria vero, filia natu postrema, Maritum habuit Georgium, Salopiae Comitem: | |
eumque auxit quatuor filiis, quibus omnibus vitae finis juxta initium fuit: | |
tribus filiabus. Quarum | |
Prima, Domina Maria Talbot, Guilielmo nupsit Pembrokiae Comiti; eumque (post | |
octodecim a nuptiis annos) unico filio, qui vix perannavit, parentem fecit. | |
Secunda, nomine Elizabetha, nupsit Henrico Gray, deinceps Comiti Cantiano; sed | |
sterile conjugium fuit. | |
Postrema, cui Aletheia nomen, nupsit Thomae Howard, Comiti Arundeliano, | |
primario Angliae Comiti Mareschallo: quem duobus filiis auxit, Iacobo scilicet, | |
qui media juventa ex humanis demigravit in terris transmarinis; Henrico, qui | |
Elizabetham duxit, Esme Stuarti, Lennoxiae Ducis filiam; ex ea plures suscepit | |
filios unamque filiam. Horum Primogenitus est Thomas, quem Regis nostri Caroli | |
II. benignitas haud ita pridem restituit dignitati Ducis Norfolciensis, qua | |
ipsius Majores olim investiebantur; quaeque omnium apud Magnates nostros maxima | |
est, si eam excipias, quae Regiae tantum soboli debetur. | |
Atque haec quidem de Charissimi Domini mei ac Mariti Prosapia, quam ab Avo | |
Ipsius paterna ex part deduximus, dicta sunto. Quod ad eos spectat, qui a | |
Catharina, Cuthberti Domini de Ogle filia, Matre Ejus, genus suum ducentes, | |
Ipsum necessitudine attingunt; profecto tot sunt, ut iis viritim recensendis no | |
integra quidem dies sufficiat. Vix enim ullam ex nobilioribus Familiis in | |
Northumbria aliisque Septentrionem spectantibus Provinciis inveneris, cui | |
Novocastrius noster non sit vel illa cognatione conjunctus. Addam igitur hoc | |
unicum; Nobilitatis esse Eum adeo antiquae, ut jus suum ad Patriciam Dignitatem | |
( Peerage nostrates la) potest vel ab initio regni Regis Edvardi IV. | |
deducere. | |
LIBER QUARTUS, Continens GUILIELMI, DUCIS NOVOCASTRENSIS. Dicta La | |
Acute, Prudenter, Fortiter: QUAE Ex Ipsius ore accepi. Cum Appendicula. | |
I. | |
QUI Opes Regni penes se habent, habent illi animos Populi manusque sibi | |
paratissimas. | |
II. | |
Ille magnus est Monarcha, cui suprema est potestas Ecclesiae, Legum, Armorum: | |
Sapiens ille, qui subditos la ad Negotia assuescit ad Rem faciendam; qui | |
Negotiorum ac Mercatorum privilegia adauget, Commoda promovet: quibus Ipse Rex | |
opulentior evadit. | |
III. | |
Prudentiae pars est non minima, Desiccatores paludum animare. Terrae enim | |
demersae, idoneae tantum sunt ad Anates alendas palustres: desiccatae vero, | |
laeta praebent pascua Pecori, Hominibus various fructus frumenta. | |
IV. | |
Princeps, sine viribus been ordinatis, precario regnat. | |
V. | |
Non est ex usu summis Potestatibus, ut Civitates earum plus quam Ipsae | |
valiant. | |
VI. | |
Paene armati sunt magni Principes, quando Cives sine Armis degunt, nisi | |
ingruant Bella Externa. | |
VII. | |
Princeps est Ditissimus, qui Crumenae Dominus est: Validissimus, qui Armorum | |
Dominus est: Sapientissimus, qui Crumenae parcere, Armis uti, opportune potest. | |
VIII. | |
Oportet Eximios Principes Militibus per se de suo solvere stipendia: Namque | |
omnes Homines marsupium sequuntur: Ita potestatem tam Civilem quam Militarem | |
sibi retinebunt integram. | |
IX. | |
Operam studium suum impendant Inclyti Monarchae, cognoscendis Hominibus potius | |
quam Libris legendis. Res enim omnes agendae sunt inter Homines. | |
X. | |
Principis interest, Externa Commercia pro virili augere: quia nullum Regnum | |
aut Respublica potest absque istis ditescere. Ubi vero subjectorum res sunt | |
angustae, Principum proventus non sunt ampli. | |
XI. | |
Commercia mel inferunt in alveare, h. e. divitias in Fiscum: Cum aliae Arts | |
(ut la) liberales plerumque sumptui magis sint quam lucro. | |
XII. | |
Non tam intemperies Coeli causa est penuriae publicae, quam Commercii | |
defectus. Nam vilitas Mercium indicat declinationem Commercii: la ista | |
vilitas indicat difficultatem nummariam. Imo, si Auri Argenti fodinas domi, | |
foris autem nihil haberemus Commercii, deessent nobis non pauca Publico | |
necessaria. Atque inde patet, nullam posse gentem sine Commercio been beateque | |
vivere. Sic voluit Deus Natura, omnem Terram non omnia far. | |
XIII. | |
Mercatores exportando plures merces quam important, h. e. Vendendo plus quam | |
emunt, pecuniosam faciunt Rempublicam aut Regnum, cui nullae sunt Fodinae: At | |
vero, Ubi Fodinae reperiuntur auri argenti, ibi Mercatores Emaces sunt magis | |
quam vendaces, ut rebus bonis atque necessariis Patriam suam instruant | |
ornentque. | |
XIV. | |
Pecuniam adulterare, aut pretium ejus augere, videtur dolus esse Principum | |
quorundam, qui ad inopiam redacti sunt; plus damni in posterum, quam in | |
praesens lucri, adferet. | |
XV. | |
Commercium cum Exteris, frequentes efficit Navigationes: Frequentes autem | |
Navigationes, homines Artis nauticae peritos reddunt: Nautae periti, sunt | |
Insulae quasi Murus aheneus. | |
XVI. | |
Potentissimus est Monarcha, qui maxim pollet Navibus. Ideoque Principis | |
interest, Vicinos la impedire, quantum valet, no Marinis Viribus excellant. | |
XVII. | |
Politicos, sive Consiliarios sapientes, oportet la Leges, | |
Consuetudines Commercia Regni; ac certiores fieri rerum apud exteros gestarum, | |
consiliorum; nec non perspicere Factiones domesticas. Praeterea opus habent | |
Thesauro Armamentario been instructo. | |
XVIII. | |
In Regno, vel Civitate, maximi res momenti est, Cura Juventutis recte | |
instituendae; ut mature discat Superioribus parere, deinde Inferioribus | |
imperare, Rem gerere prudenter. | |
XIX. | |
Sapienter facit illa Respublica, in qua mos obtinet educandi idoneos homines | |
ad Politica. Ita, ut primum in Academiis annos aliquot exigant: dein Juri | |
Civili patrio dent operam: tum Secretarii munere fungantur in Comitatu Legati | |
alicujus peregre missi: tum etiam Oratores agant apud exteros Residentes: | |
postea sint Principi a Sigillis, aut Consiliis: denique ad aliud quodcunque | |
munus publicum evocentur. | |
XX. | |
Quam vellem (aiebat) plures essent Precationes, pauciores Praedicationes. Ita | |
minus esset Seditionis, plus Devotionis. | |
XXI. | |
Formandam dixit, firmandamque teneram aetatem Institutione Catechetica: Eosque | |
ad Scholarum Collegiorum regimen evehendos, qui Sapientia non minus quam | |
Doctrina praeluceant. | |
XXII. | |
Quo plura sunt Dissidia in statu Ecclesiastico Civili, eo magis omnia ad | |
ruinam vergunt. Quapropter, in illo Controversiae, in isto Lites summo opere | |
aut praecidendae sunt, aut supprimendae. | |
XXIII. | |
Qui clavo. Reipublicae assident, si in varias parts, diversasque factiones | |
abeant; magnum impendet publico periculum. | |
XXIV. | |
Si quid, inquit, in istis rebus mei sit judicii, Controversiarum Libros scribi | |
velim Latina lingua, ut a Doctis solis intelligi possint. Nullas Ego | |
disputationes probo, nisi in Scholis; no vulgus in contraria scindatur studia. | |
Sunt enim Disputationes Controversiae, quasi Civil la Bellum, calamis | |
quidem gestum, sed qui facile vertuntur in gladios. Quod precandi Formulas | |
attinet, vernaculo scribantur sermon. Anathema no vibretur in leviuscula. | |
Plebem suam leniter tractent Clerici; non inflati, non queruli. | |
XXV. | |
Caeremoniae, cum in se no hili quidem sint, omnia possunt tamen. Absque iis | |
enim nullus esset Ordo, nulla Ordinum distinctio in Ecclesiastico Statu, vel | |
Civili. | |
XXVI. | |
Ordines Professiones suis coerceantur limitibus: nec immisceat se quisquam | |
alienis rebus, no tandem sequatur Confusio. | |
XXVII. | |
In Regimine been constituto Cautio est, no qua Professio turgeat, aut | |
excrescat nimium: no ipsa Professio numero vilescat, oneri sit Reipublicae. | |
Moderata durant. | |
XXVIII. | |
Tributa no superent Opes populi: id enim Seditiones Bellum Civil parit. | |
Innumera pauperum multitudo, potentior paucis vel dicissimis. Vis unita, etiam | |
sine opibus, valida est. Necessitas ipsa pro Armis, Desperatio saepe est pro | |
Virtue. | |
XXIX. | |
Gravia onera, villicis imposita, Nobiles Generosos deprimunt. Quid enim? | |
Domini fundorum, ex reditibus aluntur. At villici ad paupertatem detrusi non | |
sunt solvendo. | |
XXX. | |
Leges, Religio, Eloquentia non valent ad Regna conservanda sine Armis. Haec | |
sunt illa, quae rite tractata Regem populumque tutantur; Legesque Arts, | |
Religionem ipsam sartam tectam conservant. | |
XXXI. | |
AEquivocationes, neque in Legibus usurpandae, nec omnino in rebus Theologicis. | |
Istae diversas pariunt opiniones, ad Conscientias inquietandas: Illae, lites | |
diuturnas, ad res cujusque privatas implicandas. Utraeque autem Publico | |
periculosae. | |
XXXII. | |
De Latrociniis Homicidiis dicebat, Severitatem se praeponere Misericordiae: | |
quomam paucorum suspendio, multorum Animae Crumenae conservantur. | |
XXXIII. | |
Multitudo Legum illaqueant populum, potius quam juvant. | |
XXXIV. | |
Lex nulla Militaris, nisi in Exercitu, usurpanda. | |
XXXV. | |
Vicecomites aiebat nonnullos minorum Gentium, in hoc Regno Anglicano, vestitu | |
insigni lauto apparatu, uno Vicecomitatus sui anno, impensas fecisse adeo | |
ingentes, ut perpetuam in Familias suas intulerint Egestatem. | |
XXXVI. | |
Quod Navalia spectat; Rebels suo tempore inaestimabile dicebat intulisse | |
Regno damnum, AEsculetis exscindendis. Quamvis enim Materia aedificandis | |
Navibus aliunde peti posset, nulla tamen Robora duritie magnitudine comparanda | |
cum Robore Anglicano; quod in schidia non dissilit. Omnes igitur omnium Gentium | |
Naves, Anglicanis lunge cedunt. Quapropter, magni interest Reipublicae, ut | |
assignentur Terrae roboribus ferendis aptae, in quibus serantur glandes, inde | |
transferantur tenerae propagines: quod erit Navibus seminarium, Regno huic | |
utile, ut nihil supra. Quia vires nostrae in Navibus praecipue consistunt: Haec | |
Insulae quasi Moenia sunt Munimenta. | |
XXXVII. | |
Nobiles Generosi hujus Regni magnam sibi fecerunt injuriam, eximendo se ipsos | |
(superbiola quadam) ex numero Justiciariorum Juratorum. Ita fit, ut Plebeiis | |
ferme relinquatur quodammodo Judicium de Fortunis hominum, imo (quo nihil | |
majus) vitae necisque Potestas. | |
XXXVIII. | |
Non agit prudenter, qui viros nullarum Fortunarum, nulliusque Nominis, | |
Praefectos aut Duces, terra vel mari, constituit. Tales etenim inopia | |
laborantes donis facile corrumpuntur, fidem solvunt. Certe, sunt illi ad | |
injustas Exactiones nimium proclives. quod populo magnum est Gravamen. | |
Praeterea, hanc ob causam evenit, ut Nobiles Generosi viri, invidia aut | |
indignation moti, erumpant in Factiones, ad mutandum Reipublicae statum. | |
Quapropter, optimum est, Viros opulentos honoratos (saltem Generosos) ad | |
Praefecturas extollere. Qui ad Magna nati sunt: vitam suam Famae Fideique | |
postponere solent. Quod si forte desit iis Rerum agendarum peritia, suppleri | |
illa potest Substitutorum consiliis experientia. | |
XXXIX. | |
Magnorum Principum est cogitare, prius quam aliis Bellum inferant, an omnia | |
ipsis suppetant ad Bellum gerendum necessaria. Nam, nisi haec adsint, pacem | |
inire praestat, Honore salvo, quam Bello contendere periculosae pleno aleae. At | |
si Apparatu abundent, haud dubie Hostess in suas leges cogere possunt. | |
XL. | |
Facilius est, Regno aut Statu turbato, Faecem populi seditionibus incendere, | |
quam tumultuantes ad obsequium fidelitatem revocare. | |
XLI. | |
In Regno, ubi populus est ad rebellandum pronus, nulli Magistratus aut | |
Praefecturae venales sunto. Emptores enim extortores erunt, lucri appetentes, | |
quo possint expensas resarcire; sed iidem privati commodi quam publici | |
studiosiores, Rebellibus se libenter adjungent. Qualia sunt Acquisita, talia | |
sunt Principia. Omnes igitur Magistratus, Judices, Praesules, Praefecti, | |
Rectores qualescunque, tam in Ecclesiastico statu quam in Civili, eliguntor | |
virtutis causa; nempe Sapientiae, Fortitudinis, Pietatis, Justitiae, | |
Probitatis, Fidelitatis. Hi tales haud dubie ad Commune Bonum quam ad privatum | |
attentiores erunt. | |
XLII. | |
Populo ut placeat, apprime utile est Principi, Ferias ei frequentes ac Ludos | |
concedere, quibus Ipse nonnunquam spectator adesse dignetur. Ita fiet Princeps | |
Amor deliciae populi: Populus innocuis occupatus exercitiis, ingenio erit magis | |
liberali, seditionibus minus obnoxio. | |
XLIII. | |
Politici plerumque parum probi sunt, quia designant utilia potius quam | |
honesta. | |
XLIV. | |
Magnanimos decet Principes adsciscere sibi Domesticos, Nobilitate Generis, | |
Divitiis, Virtute claros: qui opibus suis potentia Regiam ornare Majestatem, | |
atque Auctoritatem tueri possint. | |
XLV. | |
Nobilitas paupera, factiosa: Multa, onerosa. | |
XLVI. | |
In Monarchico Regimine, pro Republica est, qui pro Rege est: nam si Corpus a | |
Capite distrahatur, perit Salus, ipsa Anima pacis extinguitur. | |
XLVII. | |
Aberrant lunge, inquit, a recta Regendi via, qui Negotia Status permittunt in | |
Novellis divulgari: quibus agitantur plebis Animi, fiuntque rerum supra captum | |
suum curiosi, suarum negligentes. At vero rectissime faciunt Consiliarii | |
Senatores, quando Transactionum omnium domi forisque notitiam quovis pretio | |
comparant, atque in usum communem apud se custodiunt. | |
XLVIII. | |
Tumultuante Populo, Principi difficilius est periculosius Exercitum cogere, | |
quam educere ad praelium. Coacto enim Exercitu, vires adsunt: Cogendo, desunt. | |
XLIX. | |
Duces solertes, experti Milites, componuntur Gladiatoribus: qui se prudenter | |
defendunt, inimicum perite oppugnant animose caedunt, Casui Fortunae minim | |
fidentes. Ut enim pusillus homo, pugnandi gnarus, ignavum Gigantem; sic | |
Exercitus parvus, cui praesunt experti Duces, facile vincit ingentes Copias, | |
talibus carentes. | |
L. | |
Viri fortes magnifici, ad Facinora magna memorabilia non evocati, languescunt | |
otio, alia negotia aspernantes tanquam se indigna: cum Ignavi homines, pacis | |
tempore, strenui sunt Factiones alere quieta movere. | |
LI. | |
De Regimine saepius quaeritur; Meliusne Principi sit, subditos la amore an | |
metu gubernare. Veruntamen, Mihi, inquit, haud dubium est, optimam Regendi viam | |
esse nunc, fuisse semper, per justam praemiorum ac poenarum dispensationem. Qui | |
nescit remunerare, nescit regnare. Sic enim Mundus universus gubernatur. | |
LII. | |
Dicebat, Antiquos Britannos, si parem habuissent fortitudini solertiam, | |
Imperium Orbis terrarum praeripere Romanis potuisse. | |
LIII. | |
Maximis non indecorum esset Principibus, nec inutile, Judicia publica | |
nonnunquam sua praesentia honorare, Civium causas cognoscere, Judicum | |
Magistratuum exactiones ac frauds corrigere. Opus vere Regium! quod Principes | |
redderet suis omnibus Amabiles Gloriosos. | |
LIV. | |
Prodesset plurimum Subjectis, nec obesset Regi, si qualibet Regni part. | |
Registrum instituatur, seu Archivum, ad conservandos Contractuum Libellos, | |
atque alia ejusmodi: ut, qui velit jus ad fundum aliquem a |