Permalink
Switch branches/tags
Nothing to show
Find file Copy path
Fetching contributors…
Cannot retrieve contributors at this time
38 lines (37 sloc) 3.38 KB
<?xml version="1.0"?>
<broadcast>
<title>Nova civitas Africana</title>
<meta name="author" value="Reijo Pitkranta"/>
<meta name="published" value="20110211 10:24:00"/>
<meta name="corpus" value="nl_20110211_nova_civitas_africana.xml"/>
<meta name="source" value="http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/nova_civitas_africana_28320.html"/>
<meta name="generator" value="https://github.com/caio1982/Nuntii-Latini"/>
<headline>
<title>Nova civitas Africana</title>
<content>In Africa civitas nova in statu nascendi est, nam Sudania australis die nono mensis Iulii (9.7.) sui iuris futura esse videtur. Omar al-Bashir, praesidens Sudaniae, nuntiavit regimen suum non resistere, quominus eventus suffragii populi mense Ianuario habiti ratus duceretur. Illis comitiis suffragatores ad unum fere omnes sententiam pro Sudania australi suae potestatis facienda dederunt.</content>
</headline>
<news>
<title>De novo pacto Start</title>
<content>Novum pactum militare (vulgo Start) inter Russiam et Civitates Americae Unitas factum, Nonis Februariis (5.2.) valere coepit. Ad signum eius rei Hillary Clinton, ministra Americanorum a rebus exteris, et Sergei Lavrov, collega eius Russiae, tabulis pactionis Monaci subscripserunt. Partes consenserunt, ut copia armorum nuclearium strategicorum utrimque tertia fere parte imminueretur. </content>
</news>
<news>
<title>Russi tempus servant</title>
<content>Russi autumno proximo horologia ad tempus hiemale non iam removebunt. Ita decrevit praesidens Dmitri Medvedev causam imponens, quod cives propter differentiam horalem anxietate et morbis afficerentur. Idem monuit plurimos homines a se petivisse, ut ab indicibus horologii ultro citroque movendis tandem desisteretur. </content>
</news>
<news>
<title>Honores urbis Aboae</title>
<content>Aboa sive urbs Turku, quod olim caput Finniae erat, in hunc annum una cum Tallinna urbs princeps cultus civilis Europae electa est. Nuperrime alteram quoque dignitatem accepit, cum Ordo Europae arboribus curandis (EAC) Aboam urbem arborum tota Europa principalem nominavit.</content>
</news>
<news>
<title>Infantes narcoleptici</title>
<content>Multi infantes in Finnia, postquam contra febrim suinam vaccinati sunt, in morbum narcolepsiae inciderunt. Quam ob rem ministerium rei socialis et sanitatis gregem investigatorum instituendum curavit, cuius esset praecepta communia ad narcolepticos curandos in publico ponere. Idem ministerium indagari iussit, quales partes causae geneticae in narcolepsia contrahenda egissent.</content>
</news>
<news>
<title>Canis tigres adoptavit</title>
<content>Quattuor pulli ex tigre alba orti in quodam vivario Sinensi a cane adoptati esse traduntur. Cum mater ortu parvulorum adeo perturbata esset, ut eos fovere non posset, operarii vivarii pullos tigris cani, qui duos catulos proprios habebat, nutriendos dederunt. Omnes sex fetus nunc una contenti dormiunt et cibum capessunt.</content>
</news>
<news>
<title>Passer in Finnia rarescit </title>
<content>Passer domesticus in Finnia valde rarescere coepit. Magistra philosophiae Jaana Kekkonen, quae rem dissertationis divulgandae causa examinavit, ostendit copiam huius avis his viginti annis sexaginta fere centesimis deminutam esse. Huc accedit, quod populatio passeris, quae antea cohaerens erat, iam in complures greges inter se differentes divisa est. </content>
</news>
</broadcast>